Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

1

Vix supra parietem versorium certum suum invenire potest aliquando meridianum, ac maximo periculo ibi dirigitur. Cap. XV.

2

Expertus sum ego saepe numero, dum versorium explorarem supra fenestram, & meridianam quaererem lineam, vix contingere posse, ut duobus in locis ad distantiam aliquando unius spithamę, aut cubiti per magneticam directionem duae lineae meridianae designarentur, quae omnino parallelae incederent, & quamvis versorium esset affabre factum, & optimo excitatum ma gnete, nunquam tamen ferè ita convertebatur, ut possem duas lineas meridianas omnino congruentes ducere. hoc quia mihi saepissimè maximam fecit admirationem, & in maximas iniecit cogitationes, dum adhuc causam ignorarem, non iniucundum fore putavi si hic adderetur.

3

Si ergo per versorium supra parietem quaerat quis exactam magneticam directionem, aut per magnetem lineam meridianam, dico maximum esse periculum erroris, & maximam suspicionem fallaciae; quia frequenter ibi versorium abducitur, seu avocatur à sua naturali directione, quam alioquin suo sibi quaereret ingenio magnetico. Ratio autem huius est, quia lateres vehementer in fornacibus excocti, qui cum colore ferream etiam contraxere naturam, sicut etiam apud Nostrates nomen obtinent, & ferrei lateres dicuntur, re vera ad ferri accedunt per talem excoctionem formam. quod ex eo patet, quia sic corpora evadunt magnetica: à magnete enim excitantur, & per contactum acquirunt qualitates, & motiones magneticas, sicuti melior ferri vena. Cum igitur huiusmodi lateres ad longum tempus ali¬ quam possident in universo positionem, à qua nusquam demoveantur, à tellure magneticas contrahunt qualitates, sicut & ferrea bacilla, & quaelibet ferramenta, quae vel in linea meridiana, vel ad longum tempus in convenienti poli altitudine erecta maneant perpendiculariter. Sicut ergo non oportet versorio accedere ad cancellorum ferramenta; statim enim versorium ab huiusmodi ferro distrahitur, nec amplius ad meridianum confluit magneticum; sic etiam illi lateres, praesertim si fuerint ad longum tempus in pariete, advocant ad se versorium; & si minus possunt omnino illud à meridiano dimovere, saltem distrahunt, ne omnino ad naturales confluat terminos. Causa igitur, cur versorium in parietibus sic inconstanter meridianum respiciat, sunt lateres nimium excocti, qui in tali pariete saepe delitescunt: ex longa enim commoratione in tali situ virtute telluris magneticam contrahunt naturam; ac proinde cogunt sibi etiam aliqua saltem ratione versorium obtemperare.

4

Consulto autem dixi huiusmodi deviationes patentiores esse, ubi supra parietem lineam quaerimus meridianam: neque enim tanta apparet deviatio ad parietem versorium applicando, quanta collocando supra. in universum enim, quaecunque versorium trahunt, praesertim virtute a tellure communicata, maiorem habent efficaciam si supra, aut infra versorium po nantur; quam si apponantur ad latus; & quae nulla ratione versorium dimoverent, si ad latus ponerentur, dimovebunt vehementer, si supra, aut infra ponantur: cuius rei alibi redditur ratio, quae in tota hac magnetica philosophia maximè digna est, quae sciatur. Hinc sit, ut, si versorium supra parietem ponatur, puta supra fenestram, tunc, quia ferrei lateres infra versorium sunt, vim habeant illud distrahendi; quod si versorium poneretur ad parietem, non tantam haberent vim magnetici lateres, & ideo non tantum est periculum erroris adhibito versorio propè parietem, quam si supra constituatur.

5

Hinc vides, quam incerto effectu solaria horologia, si magnetico dirigan tur cuspide, collocentur supra parietes, aut fenestras, ut horas commonstrent: vix enim unquam in meridiano vero collocantur, ut oporteret: ac proinde nec veram designant horam. ideo, vel manibus procul à pariete su stinenda sunt, & dirigenda, vel certè per arcus signorum, quod ego libentius facio, vel alia ratione, si ulla est, disponenda sunt ad meridianum non adhibito magnetico versorio: sic enim minus fortasse errabis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15