Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

1

Fabulosum est, quod duo Homines possint quasi se alloqui è remotissimis, & clausis locis, per duorum vensoriorum mutuam directionem. Cap. X.

2

Iniurij sane fuere in magnetem omnes illi, qui quędam invexere portenta in hanc philosophiam, quae omnem superant fidem: hoc enim illud idem effecerunt proportionaliter; quod Haeretici, & infideles, dum sanctorum gestis falsa affingunt & miracula extra omnem ordinem, & legem. Vel enim homines à causarum investigatione deterrentur etiam in rebus veris; quia hoc omnino se assequi non posse pertimescunt; vel omnia suspecta redduntur etiam, quae vera sunt. Hoc, quod hic propono, unum est ex his: unde non solum exsibilandi, sed etiam malè mulctandi essent philosophica ferula, fabularum isti procusores, qui suis portentis deterrent homines à praeclarissimo causarum studio. Dixerunt ergo aliqui posse duos, qui etiam longissimo distent inter se intervallo, immo quorum unus delitescat arctissima inclusus custodia, alter vero procul omnino arceatur, sibi invicem animi sensa aperire magnetis beneficio, & versorij cuspide; quasi muta quadam lingua, quascunque malint, voces efformare, quas alter oculis hauriret certissimis. Tali autem hoc dicunt fieri posse artificio.

3

Constituantur duae pyxides aequales, & eiusdem formae, qualem tibi haec figura; utcumque representat: huius peripheria dividatur in viginti tres partes ę¬ quales, & in singulis spacijs inscri bantur ordine characteres omnes quibus utimur in scribendo, & huius formae, ut dixi duae ę quales pyxides comparentur, tunc fiant duo versoria omnimo ę qualiaex eodem ferio, puto etiam ex eadem vena; dicent autem, ut arbitror fieri debere hęc versoria eodem lonco, andem temporis articu lo, ut dum nuscuntur eundem hav beant horoscopum, & si quid pec catum fueit in istis, nihi fiet (sed nihilo plus fiet; si hęc omnia exa ctè custodiantur) peccatum enim est, hoc ipso, quod tam levis armaturę ingenium ostenderit aliquis, ut istis fidem adhibeat, Sapienter autem in re non sapientissime excogitata plurima congerunt praecepta, & leges arctissimè servandas tum ut homines rei difficultate ab experimento deterreantur, tum, ut si quis obstinatè rem velit experiti, quia sciunt futurum, ut non succedat, refugium sibi semper velint reseuare, in quod se recipiant; dum dicunt aliquid omissum: esse. Miror sanc homines, qui communiter libentissimè solent in alios cum possunt; immo, & cum commodissimè non possunt, culpam derivare, in istis rebus semper se ipsos incusare, quod defecerint in aliquo ad perfectum experimentum, neque adduci posse, ut de rei veritate dubitent. arrows concrete elements physical objects integrated in the layout woodcut letters text 900522-34375819-r5

4

Sic efformatis duobus illis versorijs ad mathematicam in rebus omnibus physicis aequalitatem, excitentur iam eodem magnete omnino aequaliter, ne scilicet alter; plus altero, magneti haeteat, & utrunque magnetem tangat in eodem mathematico puncto; tum includantur in paratis pyxidibus summa diligentia, quo facto, si unus alteram ex illis pyxidibus, alteram habuerit alter, sic paratam, quantumvis isti duo, cum his pyxidibus, distent ab invicem, quantumvis alter illorum in procul positis regionibus arctissimo sit inclusus carcere, semper tamen talem habebunt ad iinvicem sympathiam. Sic isti somniant, ne dicam, mentiuntur, ut si versorium unius pyxidis, ubicunque gentium sit ille, dirigatur contra literam A. etiam versorium alterius quocunque tandem in loco sit, ad eandem litteram confugiat; etsi postea dirigatur ad alteram literam puta ad M. statim etiam alterum versorium ad M. confugiat cuspide, & sic deinceps, ex quo fiet, ut si velit is, qui foris est ad tum scribere, qui est inclusus carcere, satis futurum sit, si accepta pyxide dirigat cuspidem ad singulas literas, quibus verba illa efformantur, quibus ami¬ cum admonitum vult: pariter enim, & in alia pyxide dirigetur cuspis ad easdem literas, & sic ille inspectione suae pyxidis percipiet amici sensum. Hoc si esset, divinas sane haberet directiones, quibus non solum nos per invia Oceani spatia nullo signata vestigio ad optatum deduceret partum, sed etiam ad animi sensus abditissimos assequendos, ad quos sola D. O. M. pyxis deducit, ductare nos posset. Hunc igitur non effectum magnetis probo, sed improbo errorem, ne quis spe vana delusus, has severas leges subeat nullo eventu.

5

Primum igitur quod dico, est, non solum versoria non se invicem attrahe re, & ducere determinatis partibus, sed nec magnetes ipsos nisi ad determina tum spatium, quod exiguum est, & paucatum spithamarum, etiam in robustissimo magnete; nec unquam protulit aliquis magnetem, qui provocaret ad se versorium, aut deturbaret à sua directione meridiana, nisi ad paucarum spithamarum distantiam; alioquin cur non dirigitur meum versorium hic & non avocatur à magnete, quae est in India? directio ista, & avocatio physica est: omnia autem agentia physica determinant sibi sphaeram activitatis, ultra quam agere non possunt, ergo unum versorium in alterum actionem habere non potest, nisi ad determinatam distantiam Praeterea ista actio, qua se versoria invicem commovent, non est ea ratione, sympathica, neque universim magneticae actiones fiunt ex sympathia modo, quo aliqui opinantur, qui sympathiam, quandam naturarum convenientiam, seu conformationem existimant; quae sentiatur nulla interiecta actione, & effectum habeat in extremo sympathico corpore, nihil producendo in medio; sed attractio, & directio magnetica physica actio est, & alteratio, quę eadem om nino ratione fit, ac fiant aliae omnes alterationes; diffusa scilicet qualitate per medium, quae pertingit à corpore agente usque ad corpus,quod talem pati debet alterationem. neque commovent se invicem magnetica, nisi, quia magneticum B, vult se conformare qualitate per medium diffusa ab A. & disponere se tali pacto, ut illa qualitas per medium diffusa sibi congruen ter accedat; nec aliam in omnibus magneticis effectibus agnovi, unquam agendi rationem. immo neque unquam in tota philosophia agnovi aliam sympathiam, aut antipathiam, neque ullum effectum offendi in tota corporea natura, quantum potui speculando, & experiendo observare, qui ex alio sympathico motu oriatur, nisi quia illud quod ab uno per medium diffunditur intra sphaeram suae activitatis, alteri in eadem sphaera posito commode, vel incommode accidit propter convenientiam, & conformitatem,, vel disconvenientiam, vel diformitatem naturae. Unde fit, ut illud alteretur, & aliquem ex illa alteratione ostendat effectum. Verum, quia illud, quod per medium diffunditur, tenue est ac subtile, neque in se sentiri potest, sed solum in suo effectu, nec alia afficit corpora, seu potius alia corpora non sentiunt eius alterationem, nisi aut sint conformia in natura cum illo corpore à quo provenit tale effluvium, & ita solum alterantur alteratione perfectiva illa, quae à tali qualitate inveniuntur proportionata, aut deformia, & ita solum alteratione corruptiva alterantur, quae contrariam, & oppositam habent complexionem, & qualitatem; ac proinde ostendunt se pati contra suam naturam: quia, inquam, hoc effluvium tenue est, nec afficit sensibiliter omnia corpora intermedia; quamvis re vera per illa etiam propagetur, sed solum sensibilem ostendit effectum bonum, vel malum in proportionato subiecto; ideo videtur res per sympathiam, & antipathiam affici actione non propagata per medium; cum nulla appareat actio sensibilis in medio; re tamen vera non sic res se habet; nec unquam agens agit in extremo, quin agat per medium; nec res per sympathiam, aut antipathiam sentiunt se invitem alia ratione, nisi quia, ut dixi, effluvia quaedam sive sint qualitates, ut in magnete, & in lumine, sive corpuscula, ut in odoriferis corporibus, exeunt ex corporibus, & per medium disperguntur per sphaeram activitatis uniformiter difformiter, quod ad vim activam, & intensionem, sicuti consuevere alia omnia agentia physica; quae effluvia ubi pervenerint ad corpus proportionatum, vel propter similitudinem, vel propter oppositam omnino naturam, quasdam ostendunt sensibiles alterationes, & quosdam effectes, qui non apparent in medio quia medium non est tale subiectum proportionatum. Sic sensus olfactionis non fit in medio, aut in manu, sed in naribus, quia illud est subiectum proportionatum: sensatio auditus non sit in cubito, aut in digito, sed in aure: quamvis enim illi tremores, seu qualitates, & corpuscula illa odorata appellant etiam ad alias partes, & sint per medium diffusa, illa tamen non sunt subiecta proportionata ad illos effectus, & alterationes. Sic igitur res moventur per sympathiam, & antipathiam, non alia ratione quantum ego arbitror, ut alias etiam indicavi.

6

At vero dicere, quod res aliquae per sympathiam, vel antipathiam sentiant se invicem, & effectus quosdam edant ad quancunque distantiam, quocunque interposito corpore; & quod illa duo versoria, quia sympathica ponuntur, debeant simul moveri, quocunque tandem in loco, & in quacunque sint distantia, nulla habita ratione medij, non solum repugnat peripateticae, sed omnino verae philosophiae; nec ullus in toto naturę theatro effectus usquam reperietur, quantum ego scio, qui talem agendi vim inferat necessario. fuerunt quidem aliqui, & verò viri gravissimi, qui quoddam solutivorum medi camentorum genus se ostendere posse polliciti sunt, quod ad quamlibet distantiam suam vim in corpus ostentaret: verum, quamvis enixe rogarim, nunquam impetrare potui, ut fidem oculis facerent: nihil enim magis optas sem in philosophia, quam videre aliquod agens, quod evidenter suam aeque vim osteuderet nulla habita ratione distantiae: quod enim de unguento illo Armario, seu sympathico dicitur, lusum puto esse: vulnera enim simplicia, qualia requint illud medicamentum, sanantur à sola natura, si vulnus mundum à sordibus conserves, pręsertim si vino saepe abluas; tartaro enim vini optime sanantur. est enim illud optimum medicamenti genus ad quam plu rimos morbos ex proprijs principijs, verum hoc alias.

7

Sed, ut de re nostra loquar, motus sequelae, & fugae in omni magnetico corpore, & in qualibet magnetica directione, non ex alio sit, ut saepe iam demonstratum est clarissimè, congestis experimentis, nisi ut corpora se conforment ad qualitatem magneticam per medium diffusam; ita ut ex eo, quod habeant in se qualitatem illi, quae in medio est, similem, & quae habeat easdem positionum differentias, accommodare intendat se ad illam, ut qualitas. quę est in medio sit in eadem positione, cum qualitate, quam habet in se; neque ex alio capite oritur illa conformatio. Et haec illa est sympathia, quam habent corpora magnetica; similitudo, scilicet, illius qualitatis, & vis illam propagandi per medium. ergo oportet ut sint magnetica in tanta distantia, ut qualitas per medium ab uno corpore diffusa ad alterum perveniat: alioquin nulla sequitur conformatio: sicuti non sequitur nunc conformatio mei ver sorij, ad magnetem, qui est in Hispania; quia ad meum versorium non pervenit qualitas per medium diffusa ab illo magnete. Quod si ille magnes, ita accederet, ut qualitas per medium diffusa perveniret ad meum versorium, statim conformaretur illi. nihil ergo facit, quod illa versoria sint aequalia omnino, quod sub eodem horoscopo nata; quia non commoventur, nec se conformant per imaginariam sympathiam, ad quam vulgares aliqui philo sophi nonnunquam quasi ad asylum ignorantiae se recipiunt, cum alicuius rei veram causam ignorant: sed per physicam alterationem unius ad alterum perfectivam, cum sunt in situ conformi distructivam, cum sunt in situ contrario. facit ergo ad conformationem vis magnetica robusta, & ad vim proportionata distantia, non sympathica alia natura. Et fateor in universum me nondum invenisse ullum effectum sympathicum, cuius physicam alterationem non manifestè possim ostentare convenientissimè per medium etiam diffusam, ut possem longa inductione demonstrare, si locus exigeret, & alias indicavi.

8

Praeterea, vel vis alterum illorum hominum, ita paulatim pyxidem contorquere, ut versorium sua sponte dirigat cuspidem ad litteram illam, quam vis indicare, puta ad A. & tunc opus erit, ut dirigas A. Septentrionem versus: nam versorij cuspis semper sua sponte, & sibi relicta directione dirigitur in Septentrionem, & tunc ille alter, qui suam observat pyxidem, observabit cuspidem versorij dirigi in Septentrionem, non A. versus, nisi fortè contingat, ut etiam ipse aut casu, aut dedita opera ex condicto converterit litteram A. Septentrionem versus: si enim contorquendo, & ipse pyxidem non direxit A. in Septentrionem, cur debet versorium illius digredi à Septentrione, & quaerere litteram A, ad aliam partem, ex eo quod contingat alterius pyxidem habere A. Septentrionem versus? Potius si sympathica sunt versoria, si unum dirigitur in Septentrionem, etiam alterum ad eandem partem dirigetur non ad litteras, aut ad aliquam illarum: oporteret enim ut in litteris esset vis magnetica, & sympathica attractio, & ut ad illas dirigerentur versoria, non ad polos telluris ad hoc, ut, quia unum versorium respicit A. etiam alterum cogatur quaerere eandem litteram, ad quamcunque partem sit directa illa littera, quod non solum novum est, sed ridiculum.

9

Quod si non velles pyxidem contorquere, ut sponte sua versorium quaerat cuspide A. sed ipsum versorium violenter vis removere à sua directione, ut dirigatur contra A. oporteret pariter, ut in illa littera, & sic in singulis alijs qualitates imprimeres in utraque pyxide, & quidem in singulis proprias, si ex eo quod alterum versorium dirigitur cuspide ad unam litteram, etiam alterum ad eandem ex sympathica natura debet accurrere, quamcunque tandem partem respiciat. Si enim illa littera nihil afficit versorium, nihil ad illud spectat, quaecuuque sit sympathica versoriorum natura, non accurret alterum versorium ad eandem litteram, ut eodem modo alteretur, cum ab illa littera nihil alteretur. Audivi alios ex proximè dictis fabulam hanc sic dare, ut versorium ex ferro forment, litteras autem circompositas ex magnete: & quidem ex simili omnino magnetis latere, ut arbitror. operosam magis rem aggrediuntur, sapienter, ut deterreant ab experimento: pugnax enim magnetis natura reluctabitur formationi litterarum, & tunc, ubi versorium unum ad unam litteram duxeris, dicunt futurum, ut alterum etiam cuspide ad eandem confluat, verum huic adhuc magis magnetica philosophia repu gnat: litterae enim ex diviso magnete formatae singulae corpus unum iam for mant magneticum, in quo poli sunt, ad quos confluat versorium cuspide, & cruce; & littera illa, quae extracta fuit ex parte polari, suos eodem modo polos habebit, pari omnino ratione provocabit versorium: & si aequales omnino sint illae litterae circa versorium compositae, sicque ita omnes vertas, ut singulae suum polum Septentrionalem ad centrum pyxidis dirigant, aequaliter ad se provocabunt versorij crucem: si casu collocentur, res erit fortuita omnino, nec trahent nisi certa lege magnetica. Verum nimis etiam immoror in re clarissima, gratis conficta, nullo experimento roborata, & ut verbo dicam, fabula, quae, non solum universa philosophia magnetica, sed etiam tota physica repugnante, per sympathicos motus, & conformationes, quarum nullum habemus argumentum in natura, vult posse fieri motus ad quamcunque distantiam, quocunque interposito. non igitur versoria invicem commoventur, nisi in convenienti positione, nec ullo artificio, aut exquisita ęqualitate talia fieri possunt, quibus duo sibi invicem animi sensa quasi describant. quod erat ostendendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10