Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 4
Non habet magnes vim se dirigendi ad alias partes, quam ad polares; nec ullam habet faciem Orientalem, aut occidentalem. Cap. IV.
A B C D E F integrated in the layout text letters abstract elements geometrical forms woodcut 900522-34375666-r5 Sit magnetis globus A. B. C. D. impossibile quidem est ut dirigatur A. & B. ad polos telluris. Quin etiam pari ratione alia duo posita puncta, ut C. & D. orientem, & oc cidentem respiciant, & similiter E & F. verticem, & imum Coeli: tamen assero ista puncta orientalia, & occidentalia, verticalia, & ima non esse in globo magnetico determinata, & solemnia, & omnino ex accidente contin gere, ut haec potius puncta nascentem salutent lucem, illa cadentem despiciant solem, quam alia quaelibet. Fuit quidem in hac re Petri Peregrini error potius quam sententia; qui sicuti putavit esse in magnete duo puncta, quae ad Coeli polos se converterent, ita etiam reliqua huius certa in Cęlo puncta sibi designare, quae libenter respicerent. imo exi¬ stimavit, si semel contingere posset, ut simul omnia suis subijcerentur punctis, futurum, ut perpetua vertigine globus ille circumvolveretur, & diurnam imitando revolutionem perpetuum nobis exhiberet horologium nulla um brarum, nulla ponderum vicissitudine. Optanda sanè res, nisi reclamarent philosophi, qui nobis impossibilia prorsus omnino esse in optatis posse pernegant. Verum quamvis in alijs plurimis Peregrinus ille non se peregrinum in magnetica Philosophia ostenderit, imo praeclara illa sua lucubraiuncula magni magistri nomen in magnetica disciplina sit assecutus, in hoc tamen peregrinatur, & siquidem novit se falsum dicere, de quo suspicari quis forte possit, magnum illum dixeris impostorem, qui dum falsa proponit, ut nos ab experimento deterreat, quo falsitatis illum convincimus. rei exactè perficiendae exaggerat difficultatem, ut, quod Chymici etiam quidam solent, nos incusemus, non artem, qui rem, ut opus erat, experiri nescivimus. Sicut ergo non sunt in globo magnetico puncta duo, quae Cęli polos respiciant, ut dictum est, ita nec sunt distincta puncta, quae ad aliam Cę¬ li plagam se convertant.
Hoc tali pacto videor mihi posse probare. Sume globum magneticum, & quam exactissimè elabora, ut ad perfectam rotunditatem exquisitissima arte perducas; ita ut sphaeram aemuletur mathematicam, quanta maxima fieri potest similitudine; tum curioso ingenio ea, quam alibi posui, ratione polos invenias, quos supra puncta maximè mobilia, ita statuas, ut facillimè possit globus converti ad quam se partem maluerit, vel ita polos statuas parallelos ad axem Mundi, vel ita dirigas, ut polus, qui in Septentrionem dirigitur, deorsum infra horizontem descendat, ea ratione, qua filum ferreum aequilibatum, & magneticè excitatum ex vi magneticae directionis descendit; vel certè ita duobus circulis innecte, ut per se ipse magnes sibi quaerere possit situm, quem maximè amat, ea fere ratione, qua pyxides nauticae circulis aeneis solent adaptari, ut quacunque tandem ratione navis, se se contorqueat, semper tamen maneat suprema pyxidis pars horizonti aequata. Hac ratione constructo magnetico globo, & magneticè collocato, si alias haberet partes, quae natura inspirante ad diversas telluris, seu Cęli partes se converterent, posset se libere movere, quandoquidem ita à gravitatis compedibus expeditum ponimus per exactam librationem, ut facili possit negotio, quam magis adamaverit, partem respicere. Sed quantum vis pertinaci, & curiosa arte id prestes, nullum habet impetum ad ullam partem, quamvis sit exquisitissimę virtutis magnes, nec unquam alia quam polaria puncta respi cit. ergo haec sola quaerit, non alia.
Neque vero hic aliquis ad illud se recipiat effugium, ut dicat nos non exa ctè magnetem rotundasse, aut non libratum perfectè collocasse; is enim reverteretur ad Chymicorum ingenium, qui quoties vera loquuntur, & quibus fidem experimenta concilient, clarè suos exponunt sensus, & usitatis utuntur verbis, at verò, ubi ad imposturas dilabuntur, verborum portenta promunt, aut innovata, aut ex alieno idiomate petita, ut, quia nihil significant, falsitatis non possint redargui; aut impossibilia quaedam exigunt, vel certè talia, quae vix quisquam exequi possit, quo semper effugium habeant, rem non esse ea ratione factam, qua ipsorum ars praecipit. Et sanè ubi talium verborum monstra offendo, aut tot difficultatibus experimentum praemuniri video, statim, ut verum fatear, tot veluti admotis machinis meam sentio labefactari fidem; quamvis, quod magis admireris, illud ipsorum sit pronunciatum, Ubi clarè locuti sumus, ibi nihil diximus, ubi obscurum est, ibi aliquid est veritatis; quasi veritas tenebrarum, non lucis filia sit. ideo nunquam ego in meis magneticis experimentis tantam necessariam contendo diligentiam, nec in instrumento declinationis, nec in alia re, ut veritatis argumenta certissima assequi possis.
lam verò rationem profero à priori, cur magneticum non habeat alia, & alia puncta, quibus ad diversas se plagas componat, qua ratione ad polos dirigitur. Magnes, ut supra ostensum est, non Cęlum, aut Cęli punctum respicit, sed terrae polos, quę terra corpus, quoddam est, si tota spectetur moles, homogeneum, & circumquaque aequali pacto coagmentatum; neque, cum sit corpus sphaericum, aliqua in terra pars est orientalis, vel occidentalis; quod enim nobis ad occidentem iacet, Mexicani ad orientem spectant. nulla est igitur in toto telluris globo aliqua pars, quae ex natura sua, & ubique gentium determinationem habeat, nisi polaris, & per ordinem ad polos. ergo non est aliqua ratio, cur potius ad hoc fixum terrae punctum convertatur haec pars magnetis, quę à toto telluris globo disponitur, quam ad aliud. cum igitur terra magnetica qualitate sit affecta pręcisè per ordinem ad polos, ut in eodem semper situ contineatur, quo praedisposita intelligitur à rotatione Cęlorum, & per hanc qualitatem, quam terra habet in se, quae non potest esse ad alia Coeli puncta, quę omnia circa terram rotantur, magnetem disponat, nec magnes puncta habebit, nisi quae solos polos respiciat, non aliam plagam. Prae moneo autem, me loqui de tota terrena mole, non de aliqua praecipua parte, quae nostris se se obtutibus aperiat. Quod si quis contendat ex eo, quod diversa astra circa terram fotentur ex peripateticorum disciplina, imo ex vera philosophia consequi, ut illam diverso modo afficiant, unde sit potior ratio, cur ad hanc consimilem partem, haec magnetis pars dirigatur: Etiam si hoc concederem, quod tamen tanquam verum non admitto, advertas astrum illud circumquaque circa terram rotari. ergo tellurem circulariter in illo parallelo eodem pacto afficiet. non erit ergo in plaga illa, quae nobis orientalis est, aut occidentalis, aliquod punctum, quod peculiari ratione ad se magneticum provocet determinatum punctum; imo cum in toto globo circumquaque in illo parallelo sit consimilis dispositio, solum erit ratio cur dirigatur ad polos: Sic enim dum in meridiano collocatur quam optima potest ratione, suis responderet parallelis quaelibet congenita pars, si adesset. ergo magnes se solum ad Austrum vertit, & Septentrionem, & polaria respicit puncta non alia in finitore, nisi ex accidente, cuius ratio quaerebatur; nec Peregrini ille magneticus globus fieri potest, qui magneticè colloca tus diurna conversione astrorum sequatur perpetuo motum.
On this page