Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 16
Non sat multa habebat mira, & in audita haec magnetica philosophia; nisi haec etiam excitaretur quaestio, num pars, quae ver titur in septentrionem sit septentrionalis. Ecquaenam tandem erit pars in magnete septentrionalis, si non est illa, quae in septentrionem dirigitur? & tamen etiam ex hac huius philosophiae ignoratione lamentatur Gilbertus, quod illam appellant homines per summam ignorationem partem septentrionalem, quae in septentrionem dirigitut. Placuit igitur hoc tandem capite quid ipse sentiam, seu potius, quam loquendi formam sequendam putem, exponere.
Non ego tantam huius lapidis ignorationem esse dixerim, nec tam effusa lamentatione huius philosophiae fatum deploro ex hoc capite, quod homines etiam sapientes septentrionalem appellant illam partem, quae in septentrionem dirigitur: verba enim signa sunt, quae ad significandum ex libera nominum voluntate assumuntur: nec solum inter sapientes verba tanquam rerum tesserae transmittuntur; sed etiam vulgus promiscuè cum sapientibus illis utitur. Debent ergo tales assumi voces, & in illo accipi sensu, qui possit etiam à vulgari ingenio percipi, ne duplicem cogamur habere sermonis usum, quorum uno utamur intersapientes alio plebeculae sententias aperiamus. Quare, ut serviamus debiliori parti, quia haec assurgere nequit, cum altera possit, si velit, se sponte demittere, melius fuit philosophi uti consilio, & loqui ut multi intelligunt, sentire ut pauci sapiunt. Quo posito, quis dicat inter vulgares homines, & non se timeat exsibilari, illam esse verè partem australem in magnete, quae convertitur in septentrionem, illam septentrionalem, quae convertitur in austrum? Damnaretur communi sensu, qui sic loque retur. Si placet ergo non discedamus à communibus vocibus, & demus hoc usui loquendi, qui iam obtinuit, ut illa appelletur septentrionalis, quae in septentrionem dirigitur, australis, quae in austrum. qua etiam loquendi forma hactenus usi sumus. Si tamen rem ipsam exquiris, eam sic habeto.
Primo illud certum est non solum hactenus pluribus experimentis comprobatum, sed inferius libro 4. copiosius explicandum, similes partes in magnete, & magneticis corporibus hic apud nos semper se propulsare, & solum dissimiles se advocare, & coniungere; hoc est, si sint duo magnetes, quorum uterque seorsum unum ab altero suspendatur, & notetur utriusque pars illa, quae convertitur in septentrionem, si deinde ambo in suis cymbulis in eodem vase sinantur innatare, nunquam pars illa unius, quae convertebatur in septentrionem, coniungetur cum illa alterius magnetis, quae pariter in septentrionem dirigebatur; sed semper coniungitur cum illa, quae dirigebatur in austrem, neque de hoc potest esse dubitatio.
Certum est secundo, quoties ferramenta ab aliquo magnete, vel magnetico corpore excitantur, semper ferri extremitatem, quae dirigitur ad magne ticum corpus, & illud tangit; vel tangere censetur, acquirere virtutem contrariae seu oppositae faciei, atque sit in parte magnetis, quam tangit, seu ad quam propius accedit: ut si pars magnetis tacta spectat septentrionem, idest dirigitur ex sua natura in septentrionem, pars ferri, quae tangit, acquirit vim dirigendi se absolutè in austrum, quoties eximatur extra vires magnetis tacti; ut si sit magnes A. B. & ponatur obelus, qui altero sui extremo tangat, vel propius accedat ad aliquod pnnctum in toto hemisphaerio ad B. pars, seu extremitas obeli C. quae magnetem tangit, acquiret vim contrariam, atque sit in magnete illo; ut si B. suspenso lapide convertitur ad Austrum, pars C. suspenso obelo convertetur in septentrionem, quoties erit extra vires illius magnetis A. B. Patet hoc primo experientia, ad quam nihil aliud requiritur, nisi ut suspendatur utrumque, alterum scorsum ab altero; deinde, quia si po¬ natur in proximo corpus, quod sit iam magneticum, ut si in loco E. non ponatur obelus C. D. qui debeat ex illo contactu verticitatem acquirere, sed sus pendatur ibi particula magnetis, quae iam habeat suam verticitatem, diriget particula illa versus partem B. suam illam extremitatem, quam dirigit in sep tentrionem; & hoc, quia sic se conformat qualitati intentionali, quae per me dium effunditur in tali loco à magnete A. B. ergo qualitas intentionalis ibi per medium effusa sic est disposita. ergo sic illam imbibit obelus in E. positus. A B C D E F light/shadow plasticity physical objects concrete elements letters text inclination magnetic force woodcut integrated in the layout 3d and perspective 900522-34375623-r5
Tertio, quia si ponatur in polo B. obelus naturali directione componetur, ut vides, in quo casu ex tota qualitate duarum facierum, quae excurrit ab A. ad D. una extremitas A. dirigitur in septentrionem, altera extremitas D. dirigetur in austrum. ergo virtus, quae est in obelo à D. ad C. respicit septentrionem, & à C. ad D. respicit austrum. & ita pars tangens B. acquirit contrariam faciem, atque habeat B. Illud quidem verum est, quod quoties obelus ille su pra illum magnetem suspendetur, vel intra vires illius librabitur, semper convertet partem C. ad hemisphaerium B. si tamen ponatur extra vires magnetis A. B. semper C. convertet se ad partem oppositam illi; ad quam se convertit pars B.
Si ergo globus A. B. ponatur globus totius telluris, & obelus sit ferreus cancellus, vel aliud huiusmodi ferramentum erectum supra terram, eodem modo videtur philosophandum: concipit enim ex illo contactu telluris in E. quasi ex contactu corporis magnetici in parte, quae tangit globum, vel ad terram convertitur, faciem oppositam, atque sit in hemisphaerio B. ac proinde si libraretur contra polum B. converteretur C. ad B. & ita unica tota qualitas excurreret ab A, ad D. quae tota respiceret septentrionem; & extremitas ferri D. videtur habere faciem septentrionalem, & extremitas C. australem, & dum fertum suspenditur in F. seu acquirit verticitatem ex contactu terrae in E. in parte, quae dirigitur septentrionem versus, videtur acquirere faciem australem.
Nihilominus quia, ut mox dicam, nunquam potest eximi extra vires telluris, neque acquirit illam vim se dirigendi praecisè, & absolurè, sed per ordine ad tellurem: in altero autem casu non acquirit vim per ordinem ad illum globum magnetis, quamvis acquirat verè ab illo, quia hęc qualitas duarum facierum non est per se in ferro ad disponendum illud in ordine ad illum magnetem; ideo, quamvis acquirat vim semper se dirigendi B versus quoties ponitur iuxta illum magnetem, non dicitur tamen acquirere faciem B quia si suspendatur procul ab illo magnete, in ordine ad terram, in ordine ad quam habet illam qualitatem, per se convertitur ad partem oppositam, atque sit illa, ad quam per se convertitur B. ideo dicitur acquirere faciem oppositam ipsi B. Quod si ferrum ex contactu in E. talem acquireret virtutem convertendi illud extremum B. versus, ut procul ab illo globo nullam haberet directionem, omnino videretur dicendum, illud in parte tangente acquisivisse virtutem, seu faciem ipsius B. at vero sic est in casu nostro. Ferrum enim acquirit vim praecisè se convertendi ad polum telluris, & si intelligeretur eximia vis tellu ris, & cuiuslibet alterius magnetis, nullam fortasse amplius haberet directionem. ergo videtur adhuc debere dici in parte tangente tellurem in hemisphaerio septentrionali acquisivisse faciem septentrionalem.
Certum est tertio, si suspendantur simul magnes, & ferrum à tellure excitatum, futurum, ut illa pars ferri, quae dirigitur in austrum, coniungatur cum illa parte magnetis, quae dirigitur in septentrionem. ergo illae duae partes magnetis scilicet, & ferri sunt facies dissimiles. Sed illa pars ferri, quae dirigitur in austrum, ex proximè dictis, videtur debere dici pars septentrionalis, & in illo extremo fertum habere faciem septentrionalem; ergo pars magne tis, quae dirigitur in septentrionem, etit australis: quod si poneretur magnes esse in polo, erigeretur supra polum, quem tangeret illo extremo; & consequenter pars, quae erat directa in austrum, terminaret quasi cursum virtutis in septentrionem.
Haec, quae hactenus dixi, certa sunt, & iam extra disputationis aleam posita: utrum nihiloninus absolutè dicenda sit illa pars, quae dirigitur in septen trionem, septentrionalis, an australis; ubi iam res explicata est, non magnopere laboro de modo dicendi. Et sanè quidem verum est ex una parte, si ille magnes libraretur supra telluris polum praecisè ipsum conversurum in polum telluris partem illam, quae modo est directa, in septentrionem, & illam partem, quae modo respicit austrum, excursuram ad polum septentrionalem Cę li, ut est supra obelus in B. & staret in illo situ maximè naturaliter; in quo casu tota virtus magnetica totius globi telluris; una cum virtute illius magne tis, censeretur una qualitas tota duarum facierum, quae in uno extremo esset australis, in altero septentrionalis. & in illo casu, qui esset maximè naturalis magneti, & in quo eius virtus nihil mutaretur, illa facies, quae modo dirigitur in austrum, diceretur, & esset terminus septentrionalis. Hoc verum est. Ex altera parte, ut proximè dicebam, ideo pars ferri, quae tangit A. ma¬ magnetis dicitur contrahere faciem oppositam ipsi A. quia quamvis, quoties est intra vires illius magnetis, semper convertatur ad R. nunquam ad B tamen si eximatur extra vires illius, convertit se ad oppositam mundi partem, atque convertat se ipsum A. at verò magnes, & ferrum excitum a tellure habent solum suam directionem per ordinem ad telluris globum, ita ut, sicuti haec qualitas est, ita debeat nominari perordinem ad tellurem, cum sit vis dirigendi corpus ad tellurem. Ex hoc sequi videtur, illam extremitatem, quę dirigitur ad septentrionem telluris, dicendam esse septentrionalem.
Mihi ita loqui magis placet: quod eo libentius facio, quo magis invitus discedo à communi loquendi forma. Si nihilominus propter rationem supra positam, melius alicui videatua, si pars illa quae in septentrionem dirigitur, australis appelletur, & sic errores facilius praecavere iudicet, integrum sit unicuique loqui, ut lubet. Et haec dicta sint de attractionibus magneticis in universum. singula uberius dicentur lib. 4.
On this page