Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 29

1

Ferrum oblongum maximè in ordine ad directionem melius excitatur quam rotundum, aut quadratum. Cap. XXIX.

2

Ferro per contactum magnetis virtus communicatur magnetica, quodcunque illud sit; nihilominus, caeteris paribus, pronuncio communicari vehementiorem, & certiorem ferro oblongo, praesertim in ordine ad directionem, licet contrarium communis quaedam philosophandi ratio suadere videatur: tunc enim agens in passum maiorem exerit vim, & ntensiorem producit qualitatem, cum passum est illi magis applicatum, & secundum suas partes magis agenti propinquum: & hoc, quia agens agit uniformiter difformiter; rotundum autem, & quadratum sivè cubicum magis agenti applicatur, quam oblongum. ergo etiam ex hoc videtur futurum, ut robustius agat in roundum. Experimentum tamen est in contrarium, quo probatur rem veram esse, quam hic contendo. Si enim excites etiam valido magnete globum, aut cubum ferreum, quem deinde aut filo suspendas, aut cymbula aquis imponas, vix ullam ostendet verticitatem, aut ulla certa ratione dirigetur; at varo si eodem magnete tangas filum ferreum eiusdem quantitatis cum globo, aut cubo, & hoc suspendas, statim videbis certissima via ad notos, sibi terminos, ad polos s. se recipere. Hoc pro certo statuendum est, quod etiam adnotavit Gilbertus, licet promissam causam non ita clarè invenerim expressam apud ipsum: sic enim de facto rem se habere certissimo evincitur experimento.

3

Huius igitur ratio, quaerenda est: quae duplex in praesentia mihi occurrit. Prima sit ex parte ipsius ferri: cum enim magnes virtutem suam habeat quo¬ dammodo secundum unam dimensionem in longum protractam, in ordine ad quam se disponit, & agit; & quanto haec longitudo magnetis, caeteris paribus, erit productior, tanto erit actio efficacior. Unde videmus magnerem rotundum minorem habere vim activam, & minorem ferri quantitatem suspendere, quam suspendat magnes oblongus aequalis ponderis, & propor tionatae ad molem virtutis aequalis; cuius rei alibi cum experimento, quo probetur hoc idem, rationem afferre tentabimus. ergo etiam ferrum corpus scilicet magneticum minorem concipiet vim magneticam, seu, quod idem mihi nunc est, minores poterit ostentare vires magneticas in suis operationibus propter ineptam figuram, si minorem habeat longitudinem, quam si sit magis productum, sicut enim magnes ipse in tali figura minorem ostentat vim, ita etiam gerere se debet rationabiliter ferrum magneticè excitatum, cum scilicet magneticam induit naturam; quia in universum corpus magnet cum, quo magis fuerit oblongum, caeteris paribus maiores ostendit vires: & conficitur ex eo, quod est primum, & optimum in illo genere, & consequenter est mensura caeterorum, & propter quod reliqua sunt talia.

4

Altera ratio desumitur ex ipsa directione ferri: quia enim directio ferri, & compositio ad meridianum est quaedam attractio Terrae: unum enim ha bet motum ferrum in ordine ad terram, elemesitarem scilicet, quo nulla lege, nullo ordine deorsum fertur, ut sit infra corpus minus grave se in specie. Neque enim puto veram universaliter, nec ut veram illam admitto propositionem, quod omnia gravia tendunt ad centrum universi; sed dico gravia solum tendere, & conari ad hoc, ut non habeant infra se corpus levius se, data paritate molis; quod ubi fuerint assecuta corpora, quantum spectat ad gravitatem, naturalissime conquiescunt ibi, nec ullam amplius habent gravitatem actu seu gravitationem, per quam nitantur actu deorsum. Istum ergo motum habet etiam ferrum ad terram, quem voco motum elementarem. Alterum habet motum magneticum, quo fertur ad Terram non quocunque pacto, & qualibet ratione, sed ut magneticae leges praeserbunt, hoc est situ ad meridianum conformato, determinatis partibus, qui motus apparet tunc maximè in ferro, cum ferrum fuerit magneticè excitatum. Directio igitur illa ferri, & ad meridianum conformatio est quaedam terrae magnetica attractio: ideo enim ferrum se ad meridianum conformat, quia sic convenien ti ratione excipit in se actionem magneticam telluris in eadem scilicet positione, ac sit qualitas duarum facierum, quae fuit in ferrum inducta per contactum magnetis; quae est propriè magnetica attractio; & quam eandem ob causam alibi magnetem ferrum attrahere, seu potius ferrum ad magnetem confluere dictum est. ergo directio illa ferri est quaedam ferri à terra attractio. Sicut ergo noster magnes melius attrahit ferrum oblongum, quam quadratum, aut rotundum, eadem ratione Terra robustius attrahit ferrum oblongum, & ita per hoc ferrum illud videtur maiorem verticitatem acquisivisse per contactum magnetis; quod expeditius dirigatur; quia etiamsi non minorem acquisivisset virtutem ferrum oblongum, rotundo, quod non determino, nihilominus certius, & fęlicius dirigeretur; quia scilicet alia magnetica corpora, si sint oblonga facilius trahuntur à magnete; ita etiam hoc facilius trahitur; & disponitur à Terra seu facilius se ipsum disponit, sicut facilius ad ma gnetem concurrit. Cur autem facilius trahatur ferrum oblongum rotundo, aut quadrato, quaestio est, quae alterum sibi postulat locum. Maneat igitur ferrum oblongum melius excitari in ordine ad directionem, quod quaereba tur, cuius etiam ratio constat, quantum locus iste admittit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 29