Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 8
Superest ultimo loco novissima Gilberti sententia, de quo saepe incidit mentio, & saepius insequentibus cum eo erit agendum, quòd accuratissimè omnium hanc philosophiam perquia illam omnino non reijcio: talis autem videtur esse, quam ille sparsim suis disseminavit in libris; & quibusdam principijs inniti volvit, quae non ego hic aut confirmare, aut revellere proposui; sed quid de ipsis sentiam subinde indicabo. Putat ergo hic author, ut suadere conatur libro tertio capite primo, totam telluris molem magnum esse magnetem, elementarios'que, ut ipse appellat vulgares philosophos exsibilat; qui terram inutile pondus, simplicem naturam siccitatis, & frigoris qualitatibus tantum imbutam posuerunt, rerum omnium causas in Caelis, aut stellis, in planetis, in igne sedulo perquirentes; nunquam terrenum globum praeter siccitatem, & frigus, inertes qualitates, effectrices aliquas virtutes, ac sui ipsius conformatrices habere per universam molem, & per ima viscera cognoverunt, aut an adessent, inquisierunt, tantum in communem matrem malè animati, & de illa malè meriti videntur. Conatur ergo persuadere loco citato, & libro primo, capite decimo septimo, totam Telluris molem substantiam esse magneticam.
Deinde libro secundo, capite quarto; supponit singulis in globis totalibus huius universi, ut in Sole, Luna, Astris, atque adeo etiam in terra, & omnino in omnibus corporibus, quae suo globo mundum integrant, unicam, inesse formam, quam primariam, radicalem, & astręam appellat; quae globum suum tuetur, & disponit; & quamvis dicat hanc non Peripateticorum causam formalem, sed singulatem esse, non puto tamen velle assistentem esse formam, sed informantem; nisi malit metaphysicam esse formam, & essentialem, non physicam, & componentem. Supponit igitur in singulis huiusmodi globis totalibus, ut in globo terrestri, Lunari, &c. talem esse formam, qua globus ille formatur, ut omnes illius partes primariae, ac verae; idest quae nondum depravatae sunt, & corruptae, ita disponantur, & in tali situ, & ordine collocentur, prout illius totius natura postulat; ità, ut, si pars aliqua ex illis veris, & primigenijs ex suo globo praescindatur, non ab alio, quam ab illa forma totali rursus moveatur, & disponatur, prout forma totius exigit; Sic, inquit, si auferretur à Luna frustulum illius, ad eius formam, & terminos lunaticè componeret sese; idest à forma illa totali globi Lunae pars illa vera, & primigenia illius recisa disponeretur, & situaretur in ordine ad globum Lunae iuxta naturam, & dispositionem ipsius Lunae; sic frustum Solis solaticè ad Solem confluet; sic ergo etiam, si à terra pars aliqua illius primigenia non corrupta, nec externo malo fędata, avulsa ad terram rursus confluet, & ab illa forma totali, & primaria terrae disponetur, prout totius terrae, & globi natura, & dispositio postulat: situm autem respectu terrae putat esse à polo ad polum; & addit magnetem, qualem nos habemus, terrae esse pręcipuam substantiam homogeniam internae eius medullae coniunctissimam, & simillimam.
Ex his tribus principijs in illius doctrina sparsim positis in unum collectis conficitur tota illius hac de re sententia, magnetem, scilicet, ad polos dirigi, quia ita ad terram confluit, & à forma totali ipsius globi disponitur, ut tota terrae substantia postulat: haec autem situatio est à polo ad polum, & hoc, quia est pars primigenia terrae, & tota terra nihil aliud est, quam magnus magnes, quia ergo totius terrae positio situata est per ordinem ad polos, ideo haec etiam illius homogenia pars cum toto consentit. Cur autem metalla reliquaque corpora gravia non ita disponantur, ea erit causa, quia non sunt partes primigeniae terrae, sed mutatae, & externis formis vitiatae.
On this page