Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

1

Idem punctum magnetis, quod communicavit ferro vim se convertendi ad Austrum, poterit etiam communicare vim se convertendi ad Septentrionem in cor rupto magnete. Cap. XXVIII.

2

Videtur fortasse istud illi, qui in magneticae philosophiae penetralia nondum fuerit admissus, non solum mirum, sed prorsus incredibile. Si enim magnetis verticitas nunquam immutatur, nisi fere destructa forma, & prout res se habet ad esse, ita & ad operationem idem manens, idem semper eodem modò operabitur. qui ergo fieri poterit, ut idem punctum omnino magnetis, quod suo contactu parti tangenti se communicavit vim se convertendi ad Septentrionem ei, qui eodem modo se tangit, ut prius communicet vim se convertendi ad Austrum? & tamen dico hoc verum esse, et ubi rem explicavero constabit etiam facillimam esse, & omnibus obviam huius rei rationem. Sit ergo totus magnes A. B. cuius A vertat in Septentrionem B. in Austrum, & in quo integro sint puncta veluti aequinoctialia C. D. ita ut si quis dividat per C. D. dividat per parallelum in duas partes aequales. Dixi supra, & probavi, quod non solum, si quis applicet versorium, ut altero extremo tangat ipsum A, acquiret illam faciem seu vim se convertendi ad Austrum, sed etiam eandem omnino verticitatem acquiret, si tangat quodlibet punctum ultra C. versus A. Quoties enim tangitur aliquod punctum magnetis ultra medium longitudinis lapidis alterum polorum versus, acquiritur verticitas perinde, ac si tangeretur ille ipse polus; nec erit aliud distrimen, sive tangatur polus, sive aliud quodlibet punctum ad illam partem, nisi quod verticitas à ferro concepta non erit fortasse adeo efficax: ergo si integro lapidi applices versorium ad E. vel ad F. posito, quod illa puncta non sint in medio lapide, acquiritur ab illo verticitas perinde, ac si tangeretur ipsum A. & consequenter pars tangens convertet se ex virtute concepta ad Austrum. A E F C D B letters concrete elements physical objects plasticity integrated in the layout light/shadow 3d and perspective text woodcut 900522-34375762-r5

3

Atqui fiat iam divisio in E. F. lapidis utcunque, & constituatur lapis A. E. F. quia in isto lapide sunt etiam suae facies oppositae, quae vergunt ad Austrum, & quae ad Septentrionem, & consequenter, quae habent vim excitandi magneticè, et communicandi ambas facies ex diversis contactibus: siquidem pars A. remanet, ut prius ad Septentrionem directa, pars E. F. ad Austrum dirigitur. post istam divisionem, si iam versorium applices, ut altera sui parte tangat punctum E. aut F. ex quorum contactu prius acquirebat vim se convertendi ad Austrum; nunc ex isto contactu acquiret vim se converten di ad Septentrionem: quia iam puncta sunt ultra medietatem lapidis ad par tes oppositus ipsi A. Cum enim illa facies, quae dirigitur ad Austrum, & quodlibet punctum ultra medium magnetis ad illam partem habeant vim communicandi facultatem se convertendi ad Septentrionem, sicuti in toto integro lapide A. B quia puncta E. F. erant ultra medietatem, & communicabant eandem vim, quam communicabat A. convertendi se scilicet ad Austrum simili ratione; quia iam in parte lapidis A. E. F. eadem puncta E. F. sunt ultra medietatem huius partis ad partem oppositam ipsi A. iam in ista parte eadem puncta E. F. communicabunt eandem faciem, quam in toto integio lapide cemmunicabat B. quae opponebatur ipsi A. ergo idemmet punctum E. prius communicabat vim ferro se convertendi ad Austrum, nunc vero nulla facta in illo varietare substantiae, nec ulla magneticae qualitatis mutatione, communicat vim se convertendi ad Septentrionem ex sola divisione, quae nullam facit substantialem mutationem. Et ratio est, quia puncta E. F. in illo toto lapide, in quo prius erant, ad partes illius poli pertinebant, qui communicat vim se convertendi ad Austrum, & ideo eandem & ipsa vim communicabant, nunc facta divisione eademmet puncta E. F. in ea parte, in qua sunt, spectant ad partes illius poli, qui communicat vim se convertendi ad Septentrionem; ideo ipsa eandem vim communicant.

4

Rem hanc veram esse experimento potest quisque sibi demonstrare, si magnetis lapidem dividere possit. Ratio etiam satis supra demonstrata est. Agunt enim puncta secundum virtutem illius poli, cui magis proxima sunt. Et quia E. propius erat polo australi in integro lapide, agebat secundum vim illius; nunc vero, quia facta divisione est propius polo septentrionali, illi deservit, & iuxta eius virtutem agit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28