Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 19
Illud unum reliquum est, ut ea, quae contra Gilbertum habeo, ostendam: videntur enim mihi animosè aliqua dicta. Contendit igitur ille ex illis, quae ponit experimentis, quae tamen, ut dixi, nec summam vim habent, neque etiam evincunt illud, quod hactenus probavimus clarissimè, terram nimirum vim magneticam in tota sua mole habere; ita ut haec sit qualitas totius globi; contendit, inquam, conficere totam terram magnum esse magnetem, & esse verum magnetem in suis veris atque homogeneis partibus, non aliquo externo malo corruptis, ac foedatis. Ex quo etiam spetioso illo titulo opus inscripsit. DE MAGNO MAGNETE TELLURE.
Imo videtur velle terram ad se omnia trahere sua magnetica vi, quasi gravia non deorsum ferantur, quia suomet impetu ad centrum tendant, sed quia magneticè à terra attrahantur. Sic inter magnetis proprietates, quibus similes se ostendunt, & eiusdem naturae terra, & magnes; ea etiam est libro primo, capite ultimo, quod ad eius corpus, quemadmodum ad terram ferri videmus, magnetica corpora confluunt undique, & illi adhaerent. & libro secundo, capite secundo, dum de electricis attractionibus disputat, dicit ex electricis effluvium promanare, quo res omnes leviores ad se trahant; aërem terrae effluvium esse, quo omnia sibi adiungat: aër, inquit, commune effluvium telluris, & partes difiunctas unit, & tellus mediante aëre ad se evocat corpora, aliter, quae in superioribus locis essent corpora, ad terram non ita avide appellerent. Haec non solum falsa sunt, sed etiam cum doctrina eiusdem met auctoris non consentiunt. Quare in eam fere veni sententiam, ut putarim virum eloquentem, & eruditum ad speciem magis, quam ex animo ea, quae recitavi, protulisse. Quis enim non videt gravia ad terram non ideo ferri, quia ab ea magnetica vi trahantur? primo enim non omnia gravia à magnete trahuntur, sed solum ferrea; at omnia gravia ad terras ruunt: Deinde ferrum incitatissimè ferretur ad terram, & ideo gravissimum videretur; traheretur enim vehementissimè, atqui gravitate vincitur ab auro, plumbo, mercurio, in paritate molis quare si ex edito loco globulos alterum ex plumbo, alterum ex ferro eiusdem magnitudinis deijcias simul, citius ad terram plombeus appellet. at contrarium deberet accidere; ferreus enim vehementius traheretur à magnete tellure. Sed non immoror, quamvis videam recentiores aliquos ex hoc ad firmandam suam de terrae mobilitate sententiam suffragium sumere. longiori si vita erit superstes, confutatione alias reijciam. Quod vero aër magneticum sit effluvium, portentum videtur, etiam ipso auctore Gilberto; nec enim corporeum est, quod fluit à magnete (verba il¬ lius sunt libro secundo, capite quario) aut quod ferrum ingreditur, aut quod à ferro expergefacto refunditur; sed magnes magnetem forma primaria disponit, quod verum esse, scilicet non esse corporeum, seu non esse effluvium corpusculorum, neque substantiam corpoream, quod circumquaque emittitur à magnete, inferius suo loco clarius demonstrabo. ergo aër non est magneticum terrae effluvium; quia aër corpus est. Quare quidquid sit de electricis attractionibus, cum certum sit magneticas attractiones non fieri effluvio aliquo corporeo, ut probabitur, neque terra, si tota esset magnus magnes, aëtis effluvium emitteret ad magneticas attractiones.
Ut autem probemus terram falso magnum magnetem & dici, & nominari, illud primum esto argumentum, quod nusquam quisquam hoc experimento aliquo didicit. Quod si ipse exsibilat vanissimum, ut loquitur, Peripateticorum tertestre phantasma, quod nusquam appareat, quando nam adeo altè descendit ipse, ut suam magneticam terram extolleret, & in apertum lucemque proferret? sane quidem, si figmentum utrumque dicamus, minus portentosum est Aristotelicum, quam Gilberticum. At, inquit, sentimus in terra magneticam virtutem. Audio: verum hoc non in eam me trahit sententiam, ut dicam totam terram magnum esse magnetem. sed subdet, experimento habere ferri venam, & magnetem idem esse; venam autem ferri ubique esse obviam, & ex omni terra ferrum posse ignis vi trahi. Primum dictum maiori eget probatione; neque enim quamlibet ferri venam magnetis naturam habere ita constat, ut gratis possit assumi esse vere magnetem; nisi velimus vocabulis aburi: habeo enim ferri venam bonam, & divitem, quae in fodinis Brixianis eruitur, in qua nullum deprehendo magnetici vigoris vestigium. non nego tamen aliquas ferreas venas posse habere magneticam verticitatem. Sed hoc aliàs subibit disputationis aleam: neque enim absolurè hic nego venam ferri, & magnetem idem esse. Secundum sane pernego, venam ferri ubique esse obviam: quamvis enim ex qualibet terra argillosa ferrum excoqueretur vi ignis, non verè tamen dixerim terram argillosam venam ferri, nisi nomina rebus velis commutare. Sicut enim Chimici putant se in suis furnulis posse aurum producere, ita assero vi ignis, & vehementi illa alteratione ferrum generari, non quasi percoletur, & praeexistat in metallica vena. Ferrum faciliorem habet generationem quam aurum, & terra magis fortasse disposita est, ut in ferrum transeat quam chimica mistura in aurum: non tamen ideo argilla est vena ferri; & multo minus est magnes, quamvis ex omni terra extraheretur fertum. cum igitur nullus unquam, aut viderit, aut oculatum proferat testem, ut probet internas magis, & minus externo malo foedatas terrae partes verum esse magnetem eiusdem rationis cum nostrate robustissimo, poeticum est id asserere: saltem enim, quo quis magis descendet, eò robustiorem proferet magnetem; quod non habemus, & sicut ipse negat, terram frigidam, & siccam, quia nunquam descendendo invenitur, sic nec invenitur magnetica. Deinde si tota terra esset magnes, esset utique perfectissimus, & excelsae cuiusdam, & inclitae virtutis; ergo, cum tanta sit eius moles, tam exaggerata virtus, non posset non maximos effectus praestare, & tanta dignos excellentia, ac magnitudine; quamvis aliqua ex parte quasi contectus sit perfectus ille magnes, & in extrema ista superficie foedatus, tanta tamen est illius magnitudo tanta virtus, ut nullum possemus ferrum detinere, nec manu, nec alia ratione, quin statim à tellure, magno scilicet magnete, traheretur. Si enim magnes unius librae acum satis magnum in distantia ferè palmari dirigit, & ad se trahit, quid faceret tam ingens magnes, tantaeque virtutis, etsi multum distaret? Certè si ille in distantia palinari attollit acum, iste in distantia viginti milliariorum raperet palum ferreum. Ut enim se habet libralis magnes nec robustissimus ad magnum magnetem tellurem, ita se habet palmus ad viginti imo ad centum milliaria, cum terrae diameter sit 6872. milliaria, ut nonnulli volunt, & ut se habet acus ad magnetem, ita quodlibet magnum ferramentum ad terram. Si enim, ut Gilbertus fatetur, rationem magnitudinis sequitur virtus in magnete, quam exaggerata erit imperfectissimo magno magnete? & ut in extrema superficie, etiam ad magnam altitudinem terra extremo malo sit foedata, & magneticè non agat, certè actionem reliqui corporis non impedit, cum nihil magneticam actionem impediat, ut postea dicetur. Et sane verissimum esset, quod fabulosè narratur de illis magneticis scopulis, ubi naves sine clavis construendae sunt; ne, dum scopulos praetervehuntur, extractis clavis disolvantur: illa enim fabula est falso rumore sparsa, etiam inter sapientes; at vero tellus magnus magnes extraheret clavos, & alia ferramenta, etiam à contignationibus, & omnia disolveret.
Praeterea nosteris, quem habemus, magnes non posset ad se ferrum trahere, neque versorium pyxidis ad se convertere, nisi fortasse quis conscenderet ad concavum Lunae. Patet hoc evidenter. Sume magnetem libralem satis robustum, & hunc ponito in distantia palmari à versorio pyxidis, cui obverte polum australem lapidis, videbis statim versorium dirigi à magnete; & convertere ad eius polum, quo respicitur, cuspidem, qua solet collimare in septentrionem. tunc sume particulam lapidis eiusdem virtutis, vel paulo minotis tantam, quantum est granum milij, & minorem, si potes, & illam minimam particulam versorio admoveas, ingeras, frices, obvertas, ut libet, versorium à magnete illo librali deflectere non facies, ne tantillum quidem, ut se ad exiguum illud magnetis accommodet; esto illud exiguum versorium tangat, & magnes libralis distet per palmum. ergo pari ratione si terra esset magnus magnes tantae perfectionis, & virtutis, ut dicitur à Gilperto, conformaret ita, & dirigeret versoria ad se, ut nullus ex nostris magnetibus, vel robustissimus, quantumvis admoveretur, & tangeret, nedum in aliqua distantia posset deducere à directione telluris versorium: immensis enim partibus propemodum minus est, exiguissimum magnetis illud frustum librale, respectu totius terrae, quàm sit granum milij respectu lapidis libralis; & maior est distantia palmaris respectu illius exiguae virtutis, quae potest esse in lapide librali, quam sit distantia viginti, imo centum milliariorum, si cum immensa virtute totius terrae conferas: quater enim haec distantia superat diametrum lapidis circiter. at quid sunt centum milliaria ad diametrum terrae? cum praesertim nec homogeneae terrae partes perfectè magneticè distare credendae sint à nostra superficie per centum milliaria, unde nec tanta erit hic distantia cęteris paribus. Nec magnes ille libralis solum in distantia palmari convertit ad se versorium, sed ad distantiam sex palmorum, & eo amplius, quod nulla ratione, ut probavi, praestare posset, si tam ingenti vi à toto magno magnete tellure detineretur.
Tum si tota terra esset magnus magnes, & adeo exaltatae virtutis, ut de tanto corpore putandum est, non posset non summam habere activitatem, & vim magneticè ferramenta excitandi: quare sicuti exiguus magnes libralis potest verticitatem momento temporis ferro inspirare, & immutare, ut libuerit, ut diverso modo illi applicatur, & modo hac, modo contraria ratione ingerere, etiam si ferrum magnetem non tangat, dummodo sit intra eius sphaeram; & nullus est magnes, nisi sit omnino prostratae virtutis, qui non possit hanc ferro virtutem communicare valde insignem in tanta distantia à se, quanta est sui semidiametri medietas, etiam non tangendo, & ferro communicet vim etiam alia ferramenta suspendendi, ita etiam terra ferramenta omnia efficaciter magneticè excitabit, priorem verticitatem immutabit, & novam subinde inspirabit, etiam si non tangantur ferro eius partes homogeneae, quae verè, & propriè magneticae sunt: nunquam enim nostra ferramenta distant ab illis veris partibus per semidiametrum terrae: sed neque per trigesimam partem huius semidiametri. quod si terra videtur verticitatem ferro immutare ex eo, quod supra indicatum est, quod ferrum supra, & infra versorium erigendo diversas trahat versorij partes, cur tamen illa diversa verticitas non perdurat? ferrum enim istam qualitatis, & facierum vicissitudinem, non respuit, ut patet, in magnete ferri verticitatem immutante. Si ergo exiguus ille magnes in distantia sui semidiametri ferrum efficaciter excitat, & verticitatem immutat, cur non poterit hoc idem terra in distantia longè minori? Ferramenta igitur omnia apud nos ferrum suspendent, & magneticè erunt, excitata efficacissime; quod tamen fieri non videmus, nisi longo annorum decursu, quo solum ingenti spatio à terra verticitatem acquirunt, & quam semel conceperunt vim, non possunt per actionem terrae contrariam amittere, nisi longissimo tempore, cum tamen noster magnes inconvenienti distantia etiam momento immutet. ergo non est terra magnus magnes, ut dicitur. Neque illud effugium satis est, terram, quae verè magnes sit, procul in illis visceribus delitescere: nam distantia non est talis, ut impediret actionem tantae virtutis.
Denique si tota terra magnus esset magnes, & ea, quae à nobis hic in su¬ perficie reperitur, aut etiam altissimè defoditur, eflorescentis extremitatis corruptela quaedam esset, externis malis, & astrorum influentijs deformatae, non posset hac terrae magnetica natura salvari variatio, & declinatio, quam à vero meridiano magnetica faciunt, propter quam tamen solam dixerim ego auctorem hanc opinionem invexisse: nam, si dicas ideo variari magnetica, quia continentes magnae terrae tanquam vi magnetica magis insignes trahunt ad se versorium, contra verò ingentia illa maria, quia magnetica non sunt, non trahunt, & hinc esse, quod ad unam magis partem, quam ad alteram inclinent versoria, ut infra explicabitur; quia terrenus glo bus ad illam partem, ad quam versorium vergit, defflectendo, à verò meridiano magis eminentem habet virtutem, quae altera ex parte in mari quasi sepulta iacet, quod etiam ego pluribus infra explicabo; contra est, quia, si in mari est sepulta virtus sub aquis, ut verae terreni globi partes aquis praefocentur, ita etiam continentibus corruptis illis, ac depravatis partibus non magneticis conteguntur verae, quae imis delitescunt inclusae visceribus quare quantum ab externa superficie amovent maria nativam terreni globi substantiam, tantum in continentibus procul arcent depravatae corruptelae: etsi quid est discriminis, ut fingi posse non nego, non illud tale est in tanto corpore, ut tantam possit varietatem efficere. Quod ut videas esse verum,
Finge tibi, quaeso, terram quantumvis in continentibus ab hac nostra superficie distare decem, vel viginti milliaria, at verò ab extrema superficie magni Oceani quantum eaedem verae partes, quęso te, distabunt? sit, ut lubet duplo maior distantia. iam vero globum sume magneticum perfectè, cuius lineam diametralem divide in sexies mille octingentas partes, si potes, quarum singulae milliare referant: deinde super globum describe arte geographica maria; & ubi descripseris, rade lapidem in loco maris ad tantam profunditatem, quanta est profunditas decem partium ex illis, in quas diametrum divisisti, & aliquid amplius: tum vero caera, aut alia simili re reple cavitates, quas fecisti: licet futurae sint insensibiles, & restituè, si potes globum in pristinam rotunditatem, sit autem de caetero globus perfectè homogeneus; senties exiguissimum illud cerae, quod apposuisti, si tamen aliquid inducere potuisti, nullam inducere sensibilem variationem, & ita ferrum conformabit se ad meridianum illius terrae, perinde ac si nihil corrasisses, nihilque cerae esset superinductum: & tamen induxisti ad altitudinem proportionatam ei, quae dicitur esse in tota terra: & quia non solum ubi maria sunt, sed etiam in continentibus extrema terrae superficies dicitur externis malis foedata, tege iterum totum globum terrae caera ad tantam crassitiem, quantumvis constituere terram esse externis vitiatam malis. ergo, si illud exiguum maioris altitudinis cerae non variat versorium, nec deturbat à proprio statu, & pręvalet tota virtus totius globi; sic etiam si tota terra esset magnetica homogenea praestantissimae cuiusdam virtutis, maria, quę sua altitudine exi¬ guam habent rationem ad totum globum, nullam in directione inducerent variationem. Minus autem ad rem arbitror ad hanc sententiam comprobandam illud, quod habet idem auctor, libro quarto, capite secundo, se terrellam habuisse, globum scilicet magnetis, cuius cum nonnulla pars esset cariosa, illa cariositas efficiebat, ut versorium positum supra terrellam non directè polos illius respiceret, sed ab illis declinaret. Non valet, inquam, quia illa cariositas longè maior est respectu illius parvi globi magnetis, quam sint quęlibet maria respectu terrę universae; ac proinde possunt in versorijs inducere varietatem, quod pręstare nequaquam valent maria, si terra sit perfectus magnus magnes.
Idem dico de eminentijs, quae eodem capite ponuntur. dicit enim, si sint in eadem terrella eminentiae aliquae satis magnae, futurum, ut hae versorium deturbent à recta in polos collimatione, & ad se convertant. Quis enim unquam ausus est affirmare montes, aut alias continentes terras tantam habere molem prae universa terra, quanta ibi in eminentijs fingitur? Illud ego sanè semper audivi, & verò etiam ex mathematicis didici, atque adeo ex physicis terram rotundam esse, non mathematicè quidem, sed physicè, idest illam diversitatem, & cavitates respectu terrenae molis, non esse sensibiles. Facito igitur huiusmodi etiam eminentias in terrella proportionales illis, quę sunt in terra, & consequenter insensibiles, & videbis nullam efficere variationem. sicut non facit illa eminentia, quam insularem ipse reputat.
In summam ergo redigendo totam horum capitum doctrinam, ne quod supra confecimus tot experimentis, hoc postremo discursu evertisse videamur, dico terram vim quidem habere magneticam in tota sua substantia, non solum in aliqua sui parte, praecipua, quam aliquis putat in eius visceribus delitescere, sed totam illam etiam, quae nobis apparet, etiam quae effoditur, quae astrorum concipit caelestes spiritus ad foecunditatem, vim magneticam possidere, simul cum reliquo terreno globo, unius ad instar corporis, ut sit virtus totius globi infirma quidem, & imbecilla, sed tamen vera, & realis, & ita, ut tota telluris moles non maiorem possideat magneticam vim in imis, & repositis suis partibus, quam in externis eminentijs immo, si aliqua sit ponenda diversitas, ista sit, ut fortasse maiorem habeat vim in supremis partibus, quam in imis: supremae enim partes sunt praecipuè illę, quę vim debent possidere se conservandi in eodem situ, ut se possint in illo statu conservare, in quo caelorum influentijs positae sunt, & illas conservare virtutes, quibus ab astris ditatae sunt, hac autem vi non indigere videntur ex hoc capite partes internae, ad quas astrorum beneficia non perveniunt fortasse ita efficaciter, & propter hoc dixi maiorem esse rationem, cur haec vis magnetica sit in supremis quam in imis terrae partibus. Possidet ergo tellus vim disponendi se ad polos, & suas partes omnes ad meridianum conformandi, ut determinatas partes polis subijciat, quam, si placet, ut hactenus fecimus, virtutem magneticam appellemus; si non placet, rem tenes, iam, ut saepe dicam, non multum de nomine laboro, dummodo intelligas me terrae globum non facere totum magnum magnetem, non solum quia nolo lapidosum facere, sed etiam, quia non deprehendo in terrena mole virturem illam eximiam, quam tantus magnes sibi depoposceret, sed solum dicere, illi verticitatem quandam inesse, ut explicatum est. quando verò Gilbertus terram magnum esse magnetem pronunciat, & nostratem magnetem robustissimum eius praecipuam partem homogeneam contendit; venam vero ferri, & imbecilliorem magnetem magis recedere vult ab illa homogenea terrae substantia, vel vult ista sulum differre secundum aliqua accidentia, vel in ipsa substantia discrimen agnoscit: si discrimen est in substantia, non erit pars homogenea teriae robustus magnes, sed quid diversum: si est solum in accidente, lapidosa erit terra. Quod si diversitatem substantiae agnoscat, vel miscentur ut arena alba nigrae, & hoc non puto verum, ex rationibus supra dictis, vel fit mistibilium alteratorum unio, & transit in aliam naturam.
On this page