Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

1

Est haec verticitas primario in magnete, qua se convertit ad polos; sed haec eadem ferro etiam communicatur. Cap. XVIII.

2

Quod ferrum magneticè excitatum, hoc est quod magnetem tetigerit, si libretur, ad polos convertatur, res est magis fortasse manifesta, quam quod magnes ipse hanc eandem habeat facultatem; quam tamen vim etiam ipsi magneti innatam esse, & experimentum sentit, & ratio consentit. Si enim gravitas compedes non inijciat, dirigit magnes suos virtutis polos ad polos mundi, & sua directione meridianum demonstrat non minus, quam versorium, aut nautica pyxis; licet propter partium similium formam, & in formem figuram non ita hoc prima fronte obvium videatur; re tamen vera suspenso lapide, nisi prorsus polos ad verticem Cęli, & imum dirigas, convertit se determinata ratione ad polos telluris. Hoc posito duo hic quaeruntur, cur magnes, & magnetica ad polum terrae se convertant, & cur in ferrum magneticus iste vigor possit derivari per contactum.

3

Magnetica ad Terram illa ratione convertuntur, ut convenienti ratione excipiant actionem magneticam Terrae, & ab illa actione potius roborentur, & confirmentur, quam laedatur eorum innata qualitas. Cum magnetica omnia non solum in se habeant qualitatem illam, quam appellavimus duarum facierum, à qua formaliter ordinatur quodammodo corpus, & disponitur in ordine ad universum, ut, quando extrema habet ad polos directa, sit in sua naturali positione; sicuti lignum tunc obtinet illam, quam natura exigit, positionem, cum fuerit erectum, ut determinatam partem sursum ha beat, oppositam deorsum, cum non solum, inquam, habeat in se istam qualitatem; sed etiam illam eandem circumquaque diffundere, et extra se veluti disseminare possit; ita ut in tota sphaera, ad quam se virtus activa extendit, non quidem eodem modo, quo est in ipso corpore magnetico, convenienti tamen ratione, atque illa facierum distinctione sit diffusa, sicuti corpus luminosum circunquaque eiaculatur luminis radios, qui tamen sunt in medio dependenter, semper à radioso principio, pro medio autem ad magneticam actionem quodcunque corpus est apum, sicut luminoso quodcunque diaphanum, & hoc convenienter: quia, cum haec sit qualitas universi, non alicuius particularis corporis, debuerunt omnia illi desetvire, facilem'que illi aditum aperire. Totus telluris globus corpus est magneticum, ut alibi probatum est. Unde conficitur certa ratione, ut actionem habeat magneticam, qualem in nostrate magnete experintur, qua circunquaque in tota sua sphę ra effundat qualitatem illam duatum facierum iuxta leges magneticas. Verum quoniam haec qualitas à magnetico corpore per medium diffusa cum habet alterandi sibi proportionata corpora alteratione sibi propria, ita ut in tali proportionato corpore, quod scilicet sit subiectum huius qualitatis idoneum, producatur media ista qualitate per medium diffusa, qualitas duarum facierum eiusdem rationis cum illa, quae est in toto telluris globo, seu in quolibet alio magnetico corpore, non poterit produci illa qualitas, nisi in illo situ, &, ut ita dicam, in illa positione, quam possidet in ipso medio. Hinc fit, ut, si adveniat corpus aliquod, quod iam habeat illam qualitatem in se determinata ratione, aut à natura productam, aut immissam aliter à ma gnetico corpore, ut est, verbi gratia magnes, aut versorium magneticè excitatum, si huiusmodi corpus collocetur intra sphaeram magneticę activitatis telluris, quae se extendit ad totam aeris regionem, quam nos incolimus, altem, ut experimento possumus definire, dum tale corpus sentit se alterari à qualitate magnetica per medium à tellure diffusa, si non est in convenienti situ, ita, ut qualitas, quae per novam hanc alterationem producitur, sit eiusdem positionis cum illa, quam iam possidet, convertat se se, ut excipiat hanc novam qualitatem conformiter ad illam, quam iam habet; ita ut potius illa qualitas antiqua à tali nova alteratione perficiatur, quam depravetur, aut imminuatur. Ratio igitur à priori, cur magnes, & magnetica se convertant ad polos terrae est, ut actionem magneticam Terrae, quam habet per qualitatem circumquaque diffusam in omnia corpora, excipiat magnes, seu versorium conformiter ad qualitatem, quam iam habet in se, non vero contraria ratione.

4

Quod secundo loco proposuimus, est cur haec verticitas ferro communicetur per contactum magnetis? Dico id ex ferri natura provenire. Si quis enim quaerat, cur in speculo excipiatur imago corporis luminosi, seu colorati, & non excipiatur in ligno non speculari, neque in corio &c. & tamen imago colorati circunquaque diffusa, tam appellit ad speculum, quam ad corium. cur ergo non excipitur, & videtur in corio, sicut videtur in speculo? ne plebeius quidem philosophus huius rei causam esse putat obscuram; nec ullus dicet aut hoc esse arcanum naturae, quod sciri non possit, aut provenire ex occulta qualitate, quia rem tenet, & nomina quaedam hisce rebus imposita habet: cum haec sint, non video ego, cur in re nostra dici debeat arcanum esse, & impenetrabile, cur ferrum, & non lignum verticitatem à magnete concipiat: tantundem enim, quantum ad rem spectat de utroque scimus, etiam si nomina hic desint; quia res adeo non fuit protrita omnium sermonibus; immo nec priscis temporibus nota, ne quod ad sem quidem. Ex quo factum est, ut sermonis latini inventores certum illi vocabulum assignare non potuerint, quod nec alij potest fortasse ferreum: sicut in speculo di ces imaginem excipi ex eo, quod speculum sit corpus tersum, & terminatum: ex quo fit ut aptum sit illam imaginem, quae quamvis ubique sit, & ad quodcunque corpus appellat, non tamen ubique sentitur, neque à quolibet ad oculum remittitur, in se excipere, & ad oculum sub sensibili forma repellere pos sit. Sicut, inquam, illud provenit ex speculi speciali natura, quam explicamus peresse tersum, & terminatum, ita dico ex speciali ferri natura provenire, ut illam qualitatem, quae per totum medium à magnete diffusa est in se, quia est subiectum illi proportionatum, recipiat firmiter, & per modum ha bitus; quam alia corpora, quia talem non habent naturam illi congruentem, recipere nequeunt. Sicuti imago luminosi, & colorati, per totum quidem est diffusa medium; alia tamen corpora à specularibus, quia non habent illam specularem naturam, ita in se excipere non possunt, ut ad oculum reflectant; & tamen voces illae tersi &c. re ipsa paulo plus de speculari natura explicant, quam haec ipsa vox specularis natura. non ergo dicatur occultum esse, cur ferrum verticitatem concipiat, dum dicitur id provenire ex eius natura, quod sit subiectum proportionatum magneticae qualitati; sicut non dicitur occultum, cur speculum, & non corium imagines reflectat. adde aliud exemplum, quod alicui videatur magis adhuc rem explicare. appellit radius ad crystallum, vel aquam, appellit, & ad lignum: pervadit chrystallum, non pervadit lignum. quaetis ex me causam huius; Si respondebo, causa est qualitas occulta; damnabis me, quod valde sim rudis in philosophia, & dices causam esse patentem; quia illud est corpus diaphanum; alterum opacum. quaero, cur diaphanum pervadit lumen, & non opacum? nec eruditus, ut opinor, respondebit, nisi quia haec est diaphani, & opaci natura, ut primum pervadat lumen, non secundum. non tamen putas causam esse occultam. cur qualitatem magneticam excipit ferrum, non excipit lignum, sed pervadit? quia haec est ferri, & ligni natura: ne calumnieris quaeso, me causam occultam pertulisse, si illa non est causa occulta.

5

Cur autem ferrum sit subiectum proportionatum ad excipiendam in se il lam qualitatem magnetis, prae alijs corporibus, id ex alio provenire non po test, quam ex eo, quod ferrum similem habet cum magnete naturam, quam similitudinem indicant, imo evincunt similia in utroque corpore accidentia, coloris, ponderis &c. & praecipuè ex eo, quod ex magnete tanquam ex perfectissima vena ferrum optimum percolari dicunt. quod si verum est, ma gnes videbitur vena ferri ditissima, & optima, & ferrum magnes fusus. Cum igitur ferrum, & magnes adeo cognatam habeant naturam, ut exiguo admodum termino distent, non est mirum, quod qualitas magnetis in ferro producatur, & non in alio corpore. Tentat scilicet magnes circunquaque effun dendo suam qualitatem, eam in circoniecta corpora producere, sed quia illa non sunt proportionata, ut talem habeant qualitatem, illam non excipiunt. at vero ubi ferrum invenerit vel ferreum corpus, quia istud est subiectum proportionatum propter naturae similitudinem, in illo qualitas radicatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18