Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 16
Videbitur monstro simile prima facie, quod hic dicitur; versorium nimirum, quod semper determinata ratione plus minus ad meridianum se accommodat, & pyxidem, quam ubique nautae respiciunt tan¬ quam terrenum, sed clarissimum sydus, ut illo dirigantur aliquando, ut sic dixerim, eclipsari posse, nec certam suo radio viam indicare, & tamen non solum verum est, sed etiam promptissimum. & obvium. Dico igitur locum esse in Terrarum globo, in quo pyxis, & versorium, etiam si fuerint egregiè elaborata, & optimè excitata magneticè, ad nullam partem extrema convertant: locus autem iste est praecisè sub utroque polorum. Si enim ponatur versorium supra polum terrae, idest in illa regione, quae praecisè subiacet polo Cęli, ad nullam se partem diriget, sed in situ consistet, quem casus fortè obijciet; nihilque repugnabit, quacunque tandem ratione disponas. Probatur experimento, & ratione.
A D C B inclination magnetic force letters arrows concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout woodcut text 900522-34375715-r5 Experimentum sit in magnete ipso: Sicut enim ferrum ad magnetem fertur certis legibus; & determinata ratione, ita etiam feruntur magnetica ad Terram, & ad telluris polos, ut saepè monui; ex quo fit, ut oculatam habeamus philosophandi rationem in directione magneticorum ad Terram, ex eo scilicet, quod conspicimus in magnete. Si ergo versorium seu obelum oblique colloces supra rotundum magnetem, in quolibet puncto extra polos illius magnetis ad illos polos dirigit extrema, & quodammodo ad meridianum illius globi se accommodat. Sit globus magneticus A. B. C. D. in quo sint poli A. & B. si supra puncta extra polos, ut in C. D. collocetur obelus, diriget extrema ad puncta A. & B. & si quis tentet obelum dimovere ab illa positione, recur ret ad eundem situm, & constanter eadem quaeret puncta. at vero si collocetur in Auel B. ita ut versorij centrum sit in A. non dirigetur ullo pacto ex vi magnetica, sed dominabitur casus. lam finge animo A. B. C. D. esse Terram, in alijspun ctis à polaribus semper ad meridianum accommodatur versorium, atque ita determinata ratione consistit, ut si ab illa dimoveas, ad eandem revertatur constantissimè; at ubi ad polos ventum fuerit, iam nullam amplius respicit partem; quasi vero commu nem rerum humanarum experiretur fortunam, qua scilicet quandiu non habemus rem aliquam, summopere concupiscimus, habitam nauseamus: sic dum extra polum est versorium, ad polum anhelat, tenditque velis, ut aiunt temisque, & in solo poli respectu conquiescit; ubi vero ad polum de¬ venerit, non amplectitur, non stringit, non amat.
Huius tamen rei illa est causa, primum quidem, dum extra polum magneticum collocatui, sua extrema ita dirigit, ut illa collocet in plano, in quo essent poli terrae; si terra per tale planum media secaretur. vult igitur versorium, & quodlibet magneticum corpus habere extrema sua puncta in plano transeunte per polos terrae per se loquendo, & praescindendo ab illa parva deviatione, quae est per accidens. at vero, dum suo centro in ipso terrae polo constituitur versorium, etiam si retineat hanc eandem inclinationem, & ad idem conetur, poterit se quomodocunque dirigere: quacunque enim ratione collocetur, semper erit suis extremis in plano transeunte per polos, ut consideranti patebit, & quacunque ratione extrema dirigat, semper iacebit sua longitudine in meridiano: infinita enim sunt huiusmodi plana, quae se omnia intersecant in puncto polari. Ex quo constat quod quamvis versorium in polo nulla amplius certa lege videatur dirigi, & ita suam oblitum dixeris naturam, re tamen vera hoc non est: nam, sicuti prius extra polum volebat, si aliud non posset saltem suis extremis esse in plano polari, ita & nunc hoc idem ex optat, & ad idem conatur; sed ibi non poterat hoc obtinere, nisi determinata ratione consisteret; hic vero hoc illi obvium fit, ubicunque constiterit.
Deinde, ut supra dicebam, in puncto aequinoctiali praecisè solum meridiat versorium, & hoc solum ibi quaerit, neque ullo modo descendere conatur infra Orizontem magnetica vi; at vero extra aequinoctium non solum quaerit esse in meridiano, sed etiam infra Orizontem descendere; & quo magis appropinquat polo, eo minus meridianum amare, & ad erectionem, ut ita dicam, aspitare videtur; & cum ad polum omnino devenerit, exuit penitus amotem meridiani, & in sola erectione conquiescit, ut patet ex globo magnetico, & ex conformatione obeli supra globum positi; ita ut puncti aequinoctialis sit sola directio, polaris sola erectio. inter media vero puncta ita permixtam habent erectionem, cum directione; ut quo magis polo appropinquant, minus habeant de directione, magis de erectione: contra vero, quò magis appropinquant aequatori, maiorem habent directionem, minorem erectionem. Cum igitur in polo nulla sit directio, sed sola erectio ex magnetica vi iam explicata; non debet mirum videri, si, dum ibi iacet, incerta lege vagatur, quod ad directionem; quod tamen per supradicta intellecta vellem.
Horum tamen omnium ratio ex propagatione desumitur virtutis magneticae, quę ex polis quaquà ursus diffunditur, quia scilicet versorium ad huiusmodi per medium diffusam vim magneticam se conformare vult; & ideo in alijs punctis extra polum dirigitur ad meridianum; at vero, quia ex polo in gyrum effunditur aequali circunquaque positione, ideo non laborat, ut sibi conformem virtutem offendat: ubique enim obviam habet eiusdem rationis, Verum quia hoc idem explicandi commodior est alibi occasio, missum facio in praesentia.
On this page