Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 6
Sume quodlibet magnetis frustrum A. B. cuiuscunque figurę, aut magnitudinis; in illo duo esse puncta polaria è regione opposita pronuncio, ita ut si à puncto ad punctum ducatur linea A. B. haec semper medium in magnitudine lapidis obtineat: quam lineam axem virtutis alibi nominavi. Porro, sicuti puncta illa polaria nusquam variari contingit, nisi aliquid lapidi detrahatur, aut si fieri possit, aliquid addatur, ita neque axis unquam ullam subibit vicissitudinem, nisi ex sola lapidis diminutione, aut incremento.
Non possum hoc dictum ad Mathematicam redigere formam, tum quia physicum totum hoc est negotium: tum quia informis lapidis, ut plurimum figura, & incerta forma nullas patitur mathematicas rationes in sui dimensione: tamen hoc primum de more experimen to suadeo, deinde rationem huius rei ex ipsa lapidis natura depromo. sumatur lapis cuiuscunque figurę & in illo aliqua ex rationibus alibi positis poli inveniantur, semper constabit, (nisi lapis aliqua ex partè vitiatus sit, & externo malo fędatus) polaria illa puncta ita è regione respondere sibi, ut medium lapidem transcurrat axis. Oculorum sidem testor. Certius tamen hoc in rotundo lapide, aut alia certa figura efformato deprehendes: Semper enim ita polos constitutos invenies, ut, si per illos lapidem seces, medium resecatum invenias, ex quacunque tandem parte divisio ducatur; dummodo recta per duo illa polaria puncta transeat sectio, quod si hoc in sphaerieo lapide, aut alia certa figura conformato verum esse semper constantissimo experimento deprehenditur; nec unquam vila sentitur diversitas, cur non etiam hoc idem evenire dixeris, quaecunque tandem sit lapidis figura? ut semper poli, & axis medium sibi lapidem partiatur; cum praesertim nullo neque irregulari lapide sensus, aut experimentum repugnare videatur, quin in oppositum diamedraliter sint poli. A B concrete elements light/shadow integrated in the layout physical objects woodcut plasticity letters text 900522-34375677-r5
Hoc firmato ex ipsa experientia, & quasi à posteriori, iam huius rei ea sit ratio. Magnes peculiarem habet cum toto telluris globo analogiam, ut saepe dictum est, & quemadmodum magnes magneticè in tota sua sphaera activitatis agit, & disponit circumiecta corpora, si sint magnetica iuxta leges alibi positas, sic etiam tota terra eiusdem est analogicae saltem activitatis; ac proinde aget circumquaque magneticè, & ijsdem legibus obtemperare iubebit cognata corpora, si circum se posita inveniet. debet ergo magnes talem, & sic dispositam habere naturam, ut possit huic telluris imperio obtemperare, & sequi dirigentem globum. ergo debet habere unam partem, seu faciem, quae uni polorum obvertatur, alteram quae alterum sequatur. & quia magnes est corpus homogeneum, & similium partium, debet esse ista virtus tota in toto, & tota in qualibet parte. Sicut enim essentia cuiuslibet homogenei tota est in toto corpore, & tota in qualibet parte, similiter, & quae fluunt ab essentia, erunt & in toto, & in qualibet parte aequaliter. cum ergo ista verticitas proprietas sit, quae manat ab essentia magnetis, semper quodlibet magnetis frustum altera sui facie in alterum, opposita in opposi¬ tum polorum collimabit, vel potius quodlibet frustum secundum unam positionem septentrionizabit, secundum alteram australizabit. hoc autem fieri non posset, nisi medium huius virtutis semper medium lapidis obtineret, & sicuti gravitas qualitas est in homogeneo corpore proveniens ab essentia, & ideo centrum gravitatis medium etiam quantitatis obtinet, ita & axis magneticus in corpore magnetico. Praeterea, si magnes analogicè respondet terrae, & parvam, ut non male inquit ille, terrellam repręsentat; sicuti totus telluris globus ad axem ita coagmentatus: est, ut axis medium omnino physicum telluris globum pervadat; secundum quem axem dirigitur, & disponitur terra, ut in tali situ contineatur; ita, & quaelibet terrella debet axem medium transmittere per suam substantiam.
On this page