Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

1

Exterminatur etiam virtus a ferro longis temporum iniurijs; & si ad longum tempus detineatur in contrario situ, atque postulet eius directio. Cap. XXV.

2

tem magnetem, quantum nec decem homines attollerent, qui in sua, ut ita dixerim, iuventute enses è vagina educebat, maxima ferramenta procul etiam advocabat (sic mihi narratum fuit, nisi hoc etiam unum sit ex his, quae falso rumore circumferuntur) nunc senio confectum vires emortuas exhibere & vix clauum adducere. Quod si haec in magnete fiunt, ut nimium quotidie certo experimur, etiam ferrum hanc eandem aetatis fortunam sentire non est mirum, ut longis dometur lustris. Ideo videmus versoria, & nauticas pyxides, subinde de novo debere excitari, ut certas habeant, & expe ditas magneticas directiones, & gladij magnetice excitati, qui acus, qui clavos, qui gladios suspendebant, quamvis tunc sive fricentur, sive terantur nul lum magneticae virtutis detrimentum ostendant; tamen non longissimam fert illa virtus aetatem, sed paulatim temporum labitur decursu. Quod si non custodiantur magnetica, sed temporum iniurijs exponantur, maiora sentiunt aetatis detrimenta, praecipuè verò nocent frigora, glacies, imbres, sed ante omnia aquis praefocantur diuturnis; nihilque magis magneti obest; quam esse diu sub aquis, vel in loco humentis marcescit enim magneticus vigor; & tota illa substantia labefactatur. Hoc experientia primum docuit, deinde ex experientia deducta ratio. Huius igitur ratio illa est, quia virtus haec magnetica ex illis est qualitatibus, quas philosophi secundas appellant, quamvis illam totius terrestris glo bi propriam dicamus; & consequenter à primarum pendet temperamento, Imo, ne rem certam incertis subijciam opinionibus, quidquid esset de isto certum est, nec ullus in dubium revocabit, hanc magneticam qualitatem à subiecti corporis forma dependere, vt destructa substantia accidentia pereint. Quia ergo temporum iniuriae, retum vicissitudines, & Caeli inaequalitates quaelibet corpora sublunaria alterant, & ad interitum impellunt, hanc etiam experiri sortem magneticum corpus necesse est. Sicut autem aliquae qualitates magis alijs adversantur certis corporibus, ita magneticis maximè obsunt humiditates aqueę, & aperti cęli exceptae perpetuo inęqualitates, Solvitur enim hac ratione temperamentum illud terreum, sine quo stare non potest magnetica forma, & terrena siccitas. Nocet etiam plurimum magneticis corporibus, si violenta retentione detineantur in contrario situ; atque illorum postulet magnetica natura. Si enim pars illa, quae ex sua natura deberet in Septentrionem dirigi, ad longum tempus conservetur directa ad Austrum, destructur vis magnetica, quod, quominus observatur ab alijs, eo magis esset consideratione dignum, & exactius custodiendum. Si igitur versorium, vel aliud ferramentum diu perseveret in illo contrario situ, pristinam verticitatem paulatim amittet, & contrariam induet. Huius autem rei ratio illa est, quia, ut dictum est alibi saepe, totus telluris globus, ut magneticus est, ita magneticam habet actionem, & alterationem corporis congenei. si ergo intra sphaeram illius activitatis, (quae tamen ubique extenditur) ponatur vel versorium, vel aliud ferrum, in illud aget iuxta suas leges, & ut illud roborabit, si sit sibi convenienter dispositum, ita laedet, & praeexistentem qualitatem depellet, vel certè labefactabit, si tellus contrariam habeat actionem, & durante pugna tandem victoriam com pletam assequetur terra, dum paulatim primam illam virtutem imminuit. Laeditur ergo versorium in contraria positione locatum ab actione telluris contraria, quod erat propositum; quod patet, quia hanc solum ob causam convertit se, si possit, ne sic laedatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 25