Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 22
Ferrum, si collocetur secundum longitudinem supra magnetem, acquirit verticitatem contraria ratione ac sit in ipso magnete. Cap. XXII.
Sit magnes A. B. cuius pars A. convertatur in Septentrionem B in Austrum: dico si applicetur illi obelus ferreus, non solum acquirere verticitatem se dirigendi ad contrariam partem, atque dirigatur pars tacta, sed si collocetur secundum longitudinem in C. pars illa obeli, vel versorij sic iacentis; quę vergit ad A. non acquiret vim se convertendi ad Septen trionem, ad quam partem se convertit A. nec pars, quae vergit ad B. acquiret vim se convertendi ad Austrum, sed contraria ratione pars, quae vergit ad A. acquiret vim se convertendi ad Austrum, & quae ad B. ad Septentrionem dirigetur; sicuti versorium, si altero extremorum dirigatur contra A. pars, quae tangit A. non acquiret vim se convertendi ad eandem partem, ad quam se convertit A. sed ad oppositam, & consimili ratione res succedet in contactu ipsius B. Experimentum est in promptu; si enim utrunque tam obelum, quam magnetem seorsim post contactum filo suspendas, videbis ad contrarias partes omnino se dirigere partem magnetis tactam, & partem obeli, quae tetigit. A C B 3d and perspective woodcut text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout 900522-34375739-r5
Hujus autem rei ratio non obscurissima est ex nostra hac philosophia, & ex modo agendi magnetis alibi explicato; cum enim ea ratione, quasi, ut ita dicam, imbibatur virtus magnetica in ferrum ad magnetem accedens, non praecisè; qua est in ipso magnete, ut sic: illa enim virtus, quae intus est in magnete, non ipsa immediate agit, ut dicitur, ut quò, sed ea ratione virtutem acquirat, qua est in ipso medio circa magnetem diffuso: ipsa enim est, quae immediatè agit, & quo quasi instrumento utitur magnes ad producendam qualitatem magneticam in ferrum. Quia ergo virtus, quae est per medium diffusa, & se ipsa agit in aliquibus partibus, videtur quidem esse continenti quodam tractu, prout est in magnete; in alijs vero videtur omnino contrarium habere situm: semper tamen ita se habet, ut accedendo ad magnetem respiciat contrariam universi partem, atque respiciat pars illa magnetis, ad quam acceditur: ideo non est mirum, quod isto eodem situ in ferrum virtus imbibatur. Repetenda est igitur hic doctrina lib. 2. posita de modo agendi magnetis, & de modo virtutem per medium diffundendi, ex quo non adeo mirum videbitur, quod tantopere miratur Gilbertus illo cap. 11. propagari virtutem aequali ratione, quod ad vim directivam, per totum medium.
On this page