Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 17
De electricis attractionibus; & primo de multiplici discrimine inter magnetis, electri attractiones. Cap. XVII.
Placuit in fine huius libri aliquid subijcere de attractionibus, quae fiunt per electrum seu succinum, & per illa electrica corpora, quae electrica possunt appellari, quia similem habent attrahendi facultatem cum electro. Quamvis enim extra magneticam naturam sint huiusmodi attractiones; quia tamen & nomine, & externa specie prima fronte rem consideranti affinitatem habere videbuntur cum magneticis attractionibus, non videntur praetermittendae. Id cum Gilberto lib. 2. cap. 2. eo libentius facio, quod multa in eius doctrina accuratius discutienda videantur. Neque, dum tam multis disputo de attractione, possum, sine aliqua nota, hanc tam insignem omisisse. Quamvis, ut verum fatear, diu haesitaverim, cum nullius ferè alterius videam in hoc sapientum notata vestigia. Quid enim audeam ignotum tentare iter nullo stipatus praesidio? dum à Gilberto in aliquibus discedendum puto. Verum, amicè lector, aequi bonique consulas. Ex meis fortasse erroribus tute tibi viam monstrabis certiorem.
Omitto igitur in praesentia nominum varietatem, & ethymologiam, sive sint nomina ex aliena, sive ex domestica loquendi forma derivata: Hoc passim apud auctores invenies, & apud Gilbertum citatum. Quod ad rem spectat; illud in primis certum sit, valde diversas esse electricas attractiones à magneticis: quamvis enim, ut lepidè inquit ille; aeque magnetem, atque succinum, seu electrum invocent philosophi nonnulli, cum in arcanis plurimis illustrandis caligat sensus, nec progredi ratio potest, & in omnibus difficultatibus magnetem aequè, ac succinum, tanquam personatos advocatos inducunt, quo suam tueantur imbecillitatem, ex triplici potissimum capite demonstro differre, ex eo scilicet, quod trahit, ex rebus attractis, & ex modo attrahendi. Ex his enim tribus magnum sumitur diversitatis argumentum inter has attractiones, magneticas, & electricas.
Primo igitur magneticè trahunt solum magnes, & si addere velis, telluris globus, & illa, quę manifestè magneticam inducunt naturam, ut est ferrum, & ferrea corpora; quae ita patentem, & probatam habent cum magnete affinitatem, ut etiam ex magnete, tanquam ex perfectissima vena ferrum possit fundi; vires autem attractivas magneticè concipit ferrum ex solo magnete, aut magnetico corpore per contactum suppositi, vel virtutis. Quo fit, ut iure dicere possimus, solum magnetem, &, si velis, telluris globum, vim habere magneticè attrahendi; quia haec sola vim habent istam per se primo; reliqua habent ab istis communicatam.
At vero electricè trahunt plurima corpora. Nec enim solum electrum, aut Gagates, vel succinum trahit paleas, ut communiter dicitur, sed hanc eandem attrahendi vim habent alia plurima, quorum multa numerat Gilbertus citatus. Trahit enim, Adamas, Sapphirus, Carbunculus, Iris gemma, Opalus, Amethystus Vinuntina Bristola (Anglica gemma, sive fluor) Becyllus, Chrystallus, Similes attrahendi vires habere videtur Vitrum, tum ex vitro aut chrystallo adulteratae gemmae, Vitrum antimonij, & fluores plurimi ex fodinis, e Belemnitis. Allicit etiam Sulphur, Mastiche, non solum albi, sed etiam rubri coloris, Cera dura sigillaris ex laca varijs coloribus tincta. Allicit Resina durior, Arsenicum, sed imbecillius, aegrè etiam in convenienti Cęlo situs Sal gemma, Lapis specularis, Alumen rupeum. Haec commemorat Gilbertus, quòd vires habeant attrahendi electricè.
Sunt tamen etiam alia, quae hanc eamdem vim habent, ut Cera alba, & quodlibet ex cera durum, ut tergi possit, imo cera sigillaris non trahit ratione alterius admixti, sed ex cera. Trahunt praeterea plurimae gemmae, ut Gum ma elemi, Carabe Gumma naturalis ex ligno, ut dicitur, sancto, Gumma ex mastice, Pix, quae dicitur Hispana; trahit etiam licet obscure Gypsum non coctum, & aliae fortasse plurimae Gummae hanc eandem habebunt vim attra ctivam. Non est igitur haec vis attractiva electticè unius alicuius naturae proprietas, neque alicuius peculiaris corporis facultas, sicuti illa est proprie tas magnetis; cum haec in tam multis reperiatur corporibus, non solum spe cie, sed etiam genere diversis. Sunt enim multae gemmae, quae trahunt electricè, non tamen omnes: trahunt enim nominatae: aliae plurimae, quamvis tergantur, & nitescant, non ostendunt hanc facultatem, non trahit acathes, Smaragdus, carneolus, margaritae. trahunt multi lapides, non tamen omnes etiamsi poliantur, & nitescant: non trahit marmor, non alabastrum non lydius lapis, non silex, non alia multa. nullum metallorum, quod sciam, electricè trahit, non aurum, non argentum, non ligna quamvis durissima, ut ebanum, non ossea, non carnea, non corallus, etiam si plurima ex istis, & dura sint, & tersa. trahunt tamen etiam aliqua artefacta, ut vitrum. ergo haec attrahendi ratio non est alicuius certae naturae, & vix certum genus poterit assignari, cuius omnes species trahant electricè; & extra quod, nullum trahat. In quo enim genere convenit sulphur, vitrum, adamus, electrum cera, gummae, quae omnia trahunt; in quo non conveniant alia, quae non trahunt? Est igitur haec prima diversitas inter attractiones electricas, & magneticas; quod haec est proprietas alicuius determinati corporis, illa vero multis, & inter se longè diversis convenit corporibus.
Ad hoc idem discrimen harum attractionum, quod desumitur à trahente, illud etiam potest reduci, quod haec vis attractiva magnetica ita est magnetis propria, ut possit tamen alteri nimirum ferro per solum contactum communicari, & ferrum, quod ante contactum magnetis nullam fere ostendebat vim attrahendi aliud ferrum, post contactum magnetis iam acquisiverit vim hanc attractivam alterius ferri. at vero electrica, & quae illa ratione trahunt, non possunt suam hanc facultatem alijs communicare corporibus per contactum, neque ullum invenitur corpus, quod ex consortio, cum electro vim acquirat attrahendi paleas, quam prius non haberet, sicut repetitur corpus, quod ex consortio cum magnete acquirit vim attrahendi ferrum, quam prius non habebat. Est igitur ita in suo subiecto vis attractiva magneticè, ut possit alteri communicari, non communicata natura subiecti, at vero vis attractiva electrice, ita est in suis subiectis, ut non possit nisi communicata substantia alteri communicari.
Secundum discrimen inter has attractiones est ratione rei attractae: magnes enim, & quae magneticè trahunt, non trahunt, nec sibi adiungunt, nisi ferrum, aut magnetem, & sola illa corpora, quae etiam ipsa possunt sibi alia similia eodem attractionis genere adiungere. at vero electrica attrahunt non aliquod peculiare corpus, sed omnia omnino corpora; praeter nimis subtilia, & inflammata, quę propter suam subtilitatem, vincula quodammodo eludunt, nec trahi possunt. Electrum enim non solum trahit paleas, festucas, & arida corpuscula: sed etiam chartam, ligna, ossa, metalla, imo oleum, & aquam, & quoslibet humores: si enim fuerit gutta aquae supra tabu lam, & applices electrum bene praeparatum, attrahit illam, & sustollit in conum electrum versus. Ex quo vides non modo inutilem, sed ridiculam esse illam quaestionem, qua multi quaerunt, cur electrum trahat paleas, & arentia solum corpora, sicut magnes trahit solum ferrum; & laborant, ut inveniant convenientiam inter electrum, & arida ista corpora, qua fiat, ut potius trahat ista, quam alia. Sed, ut inquit ille, facile est viris ingenio abundantibus, & experimentis egentibus in varios incidere errores; & invenire etiam causas rerum, quae nusquam sunt: quicquid reclamet Aristoteles: non est non ens scire. Non solum igitur electrum, & electrica trahunt aliquod genus corporum, in quibus possit similitudo excogitali, sed trahunt omnia omnino corporum genera, si nimis gravia non sint, praeter nimis subtilia, ut dicebam, & inflammata; sive corpora arida sint, sive humida: nec ullum rerum genus est, quod non trahatur.
Imo ad experimentum faciendum, utrum aliquod corpus electricè corpuscula trahat, placet fieri versorium ex aurichaleo, vel alio metallo, dummodo non fiat ex ferro, prorsus eodem modo, quò fiunt versioria magnetica, tenuè, & benè ęquilibratum; ut facilime moveatur supra suum stylum: applicatum enim ad huiusmodi versorium corpus electricè praeparatum trahet ad se versorium, si aliquid virium habeat attrahendi; & multae erunt gummae, & alia etiam corpora, quae alia ratione vim non ostendent electricè attractivam: nec enim tantum habent virium, ut attollant, vel tenuissimam paleam, huiusmodi tamen ad se trahent versoria, quia ex sua ęquilibratione facillimum habet motum. Sit ergo secundum discrimen ex parte rei attractae, quod magnetica trahant solum magnetica corpora, electrica vero trahant quodcunque corpus proportionatum, quod ad magnitudinem, si non sit nimis rarum, & trahi non patiatur.
On this page