Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 9
Hactenus satis, ut arbitror, exposui essentiam, naturamque huius qualitatis duarum facierum, quo tanquam pręcipuo, & motus, & alterationis instrumento magnes, magneticaque se ipsa dirigunt, caeteraque sibi cognita ad se disponunt, ac trahunt. lam, ut penitus, quantumus fieri potest, hanc qualitatem introspiciamus, univetsam'que eius naturam in apertum proferamus, institutum sequentes iter, hic non amplius de physica eius propagatione, ut ita loquar, qua per orbem diffunditur (de hac enim satis iam disputatum est.) sed de ratione, ut ita dicam, mathematica, qua propagatur, cum certam obtineat dimensionem certamque positionem, accuratius disserendum; ex cuius cognitione, ut apparebit, multarum difficultatum pendet solutio, quae alioquin insolubiles videantur.
C Septentrionalis Qualitas in medio Australis. A Septentrionalis Qualitas in magnete Australis. B Septentrionalis Qualitas in medio Australis. D text physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout concrete elements woodcut phrases words letters 900522-34375561-r6 Primum igitur assero, ut certas statuam hac de re propositiones, quas etiam pro subiecta materia confirmare evidenter tentabo; cum per orbem virtutis qualitas duarum facierum in circumiecta corpora diffunditur ntentionaliter (utar hac loquendi forma saepe) ea ratione diffundi, simili'que pacto propagari, ut postulat qualitas ipsa, quae est intus in magnete, seu magnetico corpore: sicut ergo in quolibet magnetis frusto qualitas ipsa, talem posfidet fitum, ut distinctas habeat facies, septentrionalem, & australem, distinscas'que facultates, ac potentias modo supra explicato, quantum facit ad situationem, ita, dum intentionaliter in circumiectis corporibus manet, eandem facierum, ac potentiarum distinctionem servat proportionaliter ad qualitatem, quae est in ipso magnete; Et quidem sumendo qualitatem, quę in medio propagatur directè è regione polorum, quia haec facilins explica¬ tur, sicuti in magnete ab A. ad B. per totum lapidem ita excurrit virtus, ut totus lapis sit septentrionalis. ideo, ut vides, inscripsi partem illam versus, septentrionalis ex adverso, totus idem lapis quantus quantus est A. versus à B. est australis; & ideo totus inscriptus est ad illam partem australis. sic etiam qualitas, quae est, in aëte, seu medio à C: A. versus, & à B. excurrendo ad D. tota itaque illa qualitas est septentrionalis, idest vim conferi respiciendi ad illam partem ad septentrionem ex adverso vero à D: B. versus, & ab A. ad C. australis est prout inscribitur, & omnino tota qualitas, & quaelibet eius pars sive sit in magnete sive in medio, tota est australis, & septentrionalis; austra. lis, si quasi mensuretur ad unam partem; septentrionalis si respiciatur ad aliam.
Falsam enim puro doctrinam Gilberti; qui sic disponit vigorem in magnete, ut si sit globus magneticus AB quem globum terrellam, ut solet, appellat, in qua A. sit polus septentrionalis B. australis C. D. sectio aequinoctialis dicit partem terrellae C. B. D. esse meridianam, ita, ut à quolibet puncto aequatoris I. L. M.N. à quo procedant radij B. versus, vim solum obtineant meridionalem, & ex ijsdem punctis si procedant radij ad partem C. A. D. nihil influere, & conferre virium in C. D. B. sed totam terrellam per aequatorem C. D. imperium quasi dividere, nullumque auxiliares copias ab alterius ditione exquirere, & I. E. addere quidem vires parti E. F. & E. F iuvare F. G. & tandem omnes partes ultra C. D. roborare ipsum B. at vero ex altera parte I O. iuvat vicinas partes O. P. & alias deinceps positas ad A. nihil vero confert B. versus. 4 A B C N M R L I D P O E F G V text woodcut geometrical forms abstract elements letters integrated in the layout 900522-34375562-r5
Verum hoc non est unam qualitatem duplicem obtinentem potentiam in uno lapide, sed duas qualitates confingere; quod tamen falsum esse sic ostendo. Vel pars lapidis C. B. D. habet vim agendi ad A. & producendi qualitatem quae habeat vim, si consideretur ad unam positionis differentiam, dirgendi ad septentrionem, vel non: si non habet, ergo neque si tota terrella A C. B. D. bifariam per C. D. dividatur, pars C. B. D. poterit in puncto R. agere septentrionaliter; & tamen per ipsum Gilbertum hoc est falsum, & quando hoc ipse pernegaret, evidenter experimento convinceretur. ergo pars R. V. non solum habet vim conferendi qualitatem ad B. sed etiam ha¬ bet vim agendi A. versus, si enim dividamus lapidem, videbimus R. producere qualitatem A. versus, quae respicit septentrionem. ergo etiam ante divisionem vim habebat agendi ad easdem partes; nec enim fingi potest divisionem, quae physicè mera negatio est, vim hanc illi contulisse: aliud enim est loqui de facie, quae sit meridionalis, vel australis; hoc enim denominationem infert extrinsecam, quae ex divisione nova potest resultare, ut nova resultat relatio ex nova ratione fundandi: aliud est loqui de vi activa physica agentis necessarij; vis enim haec activa non potest, vel poni, vel auferri ex nova divisione solum. si ergo ante divisionem vim habebat agendi, cum sit agens necessarium, tunc etiam agebat; nec enim ullum potest fingi impedimentum, cur tunc non ageret ad illam partem.
Nam si quid esset, certe esset pars C. A. B. qua ablata statim V. R. conceditur transmittere actionem A, versus; atqui, cum illa pars agat ad easdem partes, & habeat consimilem actionem, potius iuvabit actionem pariis V.R. ad illam partem, quam impediat. Quis enim dixerit, si sint duo agentia apta sibi invicem vires addere, ex eo, quod unum agat, alterum impediri, quominus suam possit actionem exercere? cum non simus in agentibus totalibus, sed in illis; in quibus ex consortio actionum fit validioractio, & agentia sint necessaria, non libera: magnetica enim posse se invicem in agendo iuvare ex his, quae suo loco dicentur, manifestum fiet. ergo ex eo quod C. A. B. agat A. versus, non debet dici impediri, quominus pars V. R. quae ex sua natura habet vim agendi ad illam partem, tunc temporis agat ad eandem partem, & iungat actionem cum altero, cum possint iungi, & roborari actiones illorum.
Praeterea à puncto B. producitur qualitas, quae habet vim respiciendi septentrionem, & non solum respiciendi austrum. ergo in puncto B. ad illam actionem quae ibi fit conspirat non solum pars australis, sed etiam septentrionalis. Antecedens sic demonstro. Appone obelum ferreum puncto B. ita ut tantillum temporis stet ibi, & filo medium postea semotum suspendas, senties obelum concepisse vim magneticam, ita ut pars altera faciem septentrionalem imbiberit altera australem: & tamen solum tetigit punctum B. ipsius terrellae; & in ferro omnia habebis, quae potuisset ex terrella suscipere, etiam si tetigisset utrumque polum A. scilicet, & B. licet fortasse, quod ad intensionem, non ita robustam habeat vim, propter rationem, quam mox reddam; & vis infirmior erit illa, quae respicit septentrionem, quae tamen est in B. parte tacta: ergo totus omnino magnes dirigit suas vires ad partes B. cum ibi rotius effectus appareat, & ea producantur, quae à toto possent usquam produci.
Denique contra Gilbertum, talem conficio rationem. Pars C. B. D. in puncto B. robustius, & vehementius agit, si sibi coniunctam habeat partem C. A. D. quam si sit ab illa talis pars separata; quod experimento doctus pronuntio, nec repugnat Gibertus: vehementius enim integer lapis agit in qua¬ vis sui parte, quam dimidiatus; alioquin, si non vehementius ageret integer, quam divisus, tantumdem virium haberet ad agendum tantillum lapidis, ut granum milij, atque mons integer magneticus; non igitur tantum agit lapis magneticus palmaris integer in parte australi, quantum ad easdem partes bifariam divisus agit semipalmaris: alioquin sic semper dividendo pervenies ad minutissimam partem, quae semper tantundem virium ad illas partes habeat, quantum habebat prius integer lapis. Si ergo vehementius agit, dum est integer, illi non solum ex medietate illa vires sufficiuntur, quas etiam habet, dum est divisus, sed etiam ex altera parte, quam aufers dividendo. totus ergo lapis ad quamlibet partem agit, & non sola medietas. Si enim pars R V. dicatur transmittere actionem B. versus, dum est integer lapis, quo diviso non amplius agat ad illam partem, sed relinquat solum V. B. quaero ego, quodnam positum sit impedimentum parti R. V. ut non agat amplius ad partem B. ad quam prius agebat? Neque dicas apertum esse ostium ad R. non enim videntur haec mihi philosophica, sed animi causa dicta, nisi sensum, & libertatem in lapide ponas.
Hoc, quod dico, plus agere integrum lapidem, quam dimediatum sensit etiam Gilbertus, ut dicebam lib. 2. cap. 29. utrum autem verum sit, quod ibi asserit, decrescere virtutem aequaliter per quantitatis, ac molis decrementum, ita ut lapis unius librae attollat ferri libram, pars untialis eiusdem unciam suspendat, si caetera sint paria, & figura consentiat, non possum hoc experimentis à me factis improbare: quia tum propter penuriam efficatioris magnetis, tum propter defectum artificum, qui huiusmodi lapides elaborent, non potui hac de re experimentum sumere: non tamen huius auctoris fides penes me nutat, quem ferè semper accuratissimum in experimentis inveni. Debet autem hoc intelligi, ut dixi, non solum in lapidibus eiusdem virtutis, sed etiam eiusdem figuiae, ut verbi gratia ambo habeant sphaericam figuram, mihi tamen etiam in hoc dubitationes non leves occurrunt.
On this page