Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

1

Qua ratione corrigenda videatur ista regula directionum magneticarum ex aliquo phisico experimento. Caput XXII.

2

Quia igitur modus iste Gilberti, licet fortasse proximè accedat, tamen praecisus non est, & omnino exquisitus; quod poteris etiam cognoscere, si notes puncta in circulo supraposito ex eius tabella: videbis enim intervalla illa non ordinate decrescere semper, ut ratio videtur postulare, aliam ego adhiberem potius rationem physicam, qua inveniatur huiusmodi inclinatio, & nova constituatur tabella, vel praecedens corrigatur; quae ratio, si non erit exactissima, erit saltem magis physica, & ad magneticas rationes accommodata; praesertim positis his, quae supra diximus, de virtute magnetica, quam terra universa possidet, propter quam terrae virtutem, ut magis etiam constabit ex alibi dicendis, magnetica ferramenta in aequilibrio posita descendunt infra horizontem.

3

B G F M integrated in the layout magnetic force inclination text letters numbers concrete elements physical objects plasticity light/shadow 3d and perspective woodcut 900522-34375487-r6 Sume igitur globum magneticum convenientis magnitudinis: immo quò magnitudo erit maior, eo cognoscere poteris rem, quam quaeris, accuratius: sed illud diligenter cura, ut totus globus sit omnino homogeneus. hunc exactè ad sphaericam reducas figuram; in ista invenias diligenter polos virtutis, sintque puncta C. D. tum circulum aeneum compone in quo inseratur globus exactè, ita tamen ut, si velis, possis etiam rotare illum supra suos polos meridiano infixos: huius meridiani singulos quadrantes in nonaginta partes de more distribue. tum confice tibi instrumentum quale depictum vides, quadrantem scilicet parvum ex aere F. E. G. cum sua basi F. G. H quae sit ita constituta, & efformata, ut, quomodocunque collocetur supra meridianum globi, quadrantem sustineat verticaliter erectum, hoc est ut latus E. F. semper maneat perpendiculariter erectum ad centrum globi, distet autem centrum quadrantis F. tantum à globo, quanta est longitudo media versorij: quod conficere debes pro isto instrumento, parvo scilicet, unius digiti, vel paulo majus, pro vi globi gnetici, et exactissime libra. Collocandum est autem versorium, ut suo axiculo sit in centro quadrantis, & possit supra illud centrum libere se disponere, & inclinare, & nunc crucem hunc cuspidem deprimere, facile autem possit se rotare; tum dirige quadrantem centro F. supra punctum aequinoctij A. & videbis versorium ibi dirigi parallelum ad axem, & ad horizontem: promoveas paulatim quadrantem cum versorio, ut centrum immineat singulis gradibus, qui notati sunt in quadrante meridiani A. C. & dum singulis gradibus insistit, observa quem gradum versorium designet in suo parvo quadrante. quod si accurate observes, in singulis gradibus, habebis tabellam inclinationis magneticae, pro quacunque poli altitudine, & quantum in quacunque locorum latitudine descendant magnetica infra horizontem, & sane, nisi accidentia interveniant, quae perturbent, & anomalias causent, debebunt sic descendere versoria ubique. Sicut enim toto promovente illo globo dirigitur parvum versorium, quod ex se non habet nisi stare in aequilibrio, ita etiam tota promovente tellure disponitur, & descendit versorium in instrumento inclinationis, quod alioquin staret in aequilibrio, & sicut totus ille globus magneticus est, talis est etiam tota terra; ac proinde videtur conveniens ratio, ut easdem servet in dirigendo se leges, & quantum in parvo globo pro singulis gradibus elevatur, tantundem in terrestri globo assurgat versorium inclinationis. Et haec via videtur mihi magis virtuti magneticae consentanea, physica, & experimentis accommodata: est enim aequalitas per se in casu proposito, inter globum magnetis, & versorium parvum, & globum telluris, cum instrumento inclinationis, & regula videtur petita ex natura ipsius rei, non gratis excogitata. non habui ego magnetem competentis magnitudinis perfectè homogeneum, ut optabam, & ideo hanc tabellam, ita ut mihi satisfacerem, conficere non potui, ac proinde non illam tibi lector exhibeo: tù te tibi illam poteris efformare, si unquam in talem incidas magnetem. interim illud ingenuè moneo quantum ego videre potui, hanc ratione à supraposita Gilberti tabella aberrare quidem, & quidem per gradus, non tamen longissime aberrare.

4

Confecta iam tabella, licebit ad mathematicum pulverem accedere, & videre, quam propoitionem servent anguli illi inclinationis, utrum ita se habeat angulus B. A. C, quem facit versorium in horizonte in puncto A, ad angulum B. A. D. vel B. A. I sicut se habet portio sphaerae A. E. H. ad portionem A. H. G. vel ut se habent lineae A. E. ad A. G. vel aliam similem quampiam servent rationem, quam servent sinus versi, vel recti illorum arcuum, ad invicem, vel anguli A. E. G. & A. G. E. inter se.

5

Non dubito illum angulum servare in suo incremento aliquam mirabilem rationem, quam exhibeant aliquae lineae, vel magnitu dines corporum, vel axis, aut anguli in eodem corpore: quae ratio physicam etiam possit ostendere rationem. qua de re aliquid infra dicere tentabo. Sed sumus adhuc in initijs cognitionis huius rei, in quibus non potest perfecta haberi: neque enim ad huius cognitionem devenire possemus, nisi insistendo prius experientijs. quod si mihi talis fuisset magnetis copia, qualem optassem, ingenioli vires accuratius essem expertus: video enim necessario aliquid mirabile delitescere, sed nunquam magnetem competentis magnitudinis perfectè homogeneum, ut optassem, habui, ut dicebam, & pugnix eius durities saepe etiam imperium detrectavit. D C I A B H E G magnetic force inclination text letters numbers abstract elements woodcut integrated in the layout geometrical forms 900522-34375490-r6

6

Illud saltem optandum esset, quod etiam optavit Odoardus in paraenetica citata, multos dari navos, & industrios, qui in longissimis navigationibus Indicis, dum ferè totum peragrant Orbem, observent quantum in unaquaque poli elevatione inclinent magnetica, & adnotent etiam, si qua est variatio, in eodem parallelo, quod me facturum esse, quantum per me licebit, polliceor, & iam uni, qui ad Sinas anno 1617. discessit, id muneris pro amicitia iniunxi, & ei instrumentum ad id paratum dedi ea ratione, quam Gilbertus praescribit, tunc enim nihil melius excogitaveram. Et quamvis ipse in itinere mortuus sit, habui tamen ex alijs responsum re vera magnetica inclinasse parte, quae vergit in septentrionem semper minus, & minus, quo magis accedebant ad aequinoctium, ea ferè ratione, quam perscribit Gilbertus in aequinoctio mansisse versorium horizonti parallelum, ultra aequatorem descendisse partem, quae vergit ad austrum, semper magis, & ma¬ gis, dum pergerent ad Caput Bonae Spei, quae inclinatio minuebatur revertentibus aequinoctium versus ad partes orientales Africae. Haec mihi rescripserunt Patres illi; quae prorsus consentiunt cum doctrina supratradita. Alteri hoc idem iniunxi, qui ad Philippinas proficescebatur anno 1619. per Oceanum del Sur, & responsum adhuc expecto, quòd scripsit ex illis Philippinis se facturum accuratè. Haec habui, quae de hac mira, & suspicienda inclinatione magnetica dicerem. Cur autem fiat huiusmodi inclinatio, & cur potius cuspis, quam crux descendat in nostro hemisphaerio, in altero descendat crux (per cuspidem intelligo hic, & etiam infra, cum nominabo, partem llam versorij, quae vergit ad septentrionem: per crucem intelligo partem, quae vergit ad austrum, seu ad polum oppositum) cum haec ad attractionem spectent, ex dicendis suo loco patebunt. hic solum de directione est sermo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 22