Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 36

1

Ferramenta igniaria omnia, si librentur ex filo partem infernam convertunt in Septentrionem, manubrium in Austrum. Cap. XXXVI.

2

Rem novam profero, quam nec Gilbertus, nec alius, quod sciam, observavit. Ferreum omne demestrici ignis instrumentum, forcipes, batillum, bidens, & alia omnia, quae ad ignem, vel aperiendum, vel excitandum adhibentur, valde efficacem habent magneticam verticitatem, & quo antiquiora fuerint, & longo magis usu protrita, eò certiorem habent, & robustiorem; etiamsi nunquam magnetem ullum tetigerint. haec enim omnia, si filo non contorto su spendantur, & liberè se possint collocare, magnetica dirigente virtute, statim certissima via partem illam, quae in ignem immitti solet, in Septentrionem dirigent, & partem, quae manibus solet attrectari, in Austrum convertent. Simili ratione ex lege magnetica, si ad versorium adhibeantur, pars, quae ad ignem adhibetur, semper constantissimè partem illam versorij ad se trahet, quae in Austrum dirigitur, & manubrium semper provocabit ad se cus pidem versorij, quae in Septentrionem dirigitur. Res sanè mira est, sed certis sima, & frequentissimis experimentis comprobata, nec auderem mentiri in re praesertim, cuius statim falsitas potest à quolibet deprehendi. Huius ergo quaeritur ratio, cur haec tantam prae caeteris ferramentis habeant verticitatem, & cui sic determinatam habeant semper, ut pars inferior in Septentrionem convertatur, superior in Austrum tendat.

3

Ratio igitur illa est, quae desumitur ex proximè dictis: quia enim ex una parte ad ignem adhibentur huiusmodi ferramenta, hinc fit, ut illo commer cio cum igne verticitatem omnem diversam amittant, & omnes alias exuant qualitates, si ullas habebant alia ratione immissas, quo efficacius à telluris verticitate possint excitari, e certiorem concipere virtutem. Sicut ergo supra dictum est, quod ferrum, quoties post ignitionem refrigeratur, statim à tellure certam, & efficacem concipit verticitatem, quam alioquin non nisi longo tempore contraxisset, ideo instrumentum illud igniarium, quia ex igne, si minus incandescit, certè incalescit vehementer, ex ratione supra posita sequitur, ut facilius à terra virtutem magneticam possit assumere, & ce¬ lerius efficacem. Cur igitur verticitatem concipiant haec ferramenta, ratio est, quia saepe incalescunt ex igne, & ita verticitates exuunt alienas, & à terra novas induunt certiores.

4

Cur autem sic semper determinata illa ratione virtutem habeant, ratio etiam in promptu est; quia enim pars illa, quae ad ignem adhibetur, ferè semper depressa versus terram manet, manubrium vero sursum erigitur, ac fere huiusmodi ferramenta erecta manent parte igniaria deorsum, opposita sursum, ideo pars illa, quae ad terram manet, vim concipit se convertendi ad Septentrionem, eo quod quasi terram tangat in parte Septentrionali, & ideo semper ad illam librato ferro convertitur, ut mox dicetur; opposita in Austrum. Tali igitur via verticitatem concipiunt, & non alia, quia ferè semper manent erecta ad terram, & pars inferior dirigitur ad Septentrionem, quia terram tangit quodammodo in parte Septentrionali.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 36