Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 37

1

Impeditur magnes ab attractione, & cogitur sibi ferrum adiunctum relinquere adventu alterius magnetis non convenienter positi: quod dupliciter contingit. Cap. XXXVII.

2

Sicuti iuvatur magnes, ut melius trahat ferrum alterius magnetis adiunctione, si convenienter copuletur, ita, cum iniquis legibu. coeunt, infringuntur vires, & marcescunt adeo, ut, qui iam ferrum suspenderat, sustinere amplius non possit. Ne que vero unica nocendi est via, sicuti multiplicem aperit aditum natura ad auxilium excipiendum. Vide tamen, quam natura pronior sit ad bonum, quam ad malum; ne tu mores naturae dediscas, illamque causeris, ubi malum subrepserit. Triplici potest ratione magnes à magnete iuvari, ut demonstravi; duplici solum pacto laeditur eius virtus, altero magnete insectante, & opugnante, ut ostendam.

3

Primo igitur laeditur, si addas ex parte inferiori magnetem post ferrum iniqua ratione. Sit magnes. A. B. ex cuius polo. B. pendeat ferrum. E. sit autem B. polus ille magnetis, qui convertitur ad Septentrionem: addatur ex parte inferiori, seu adnoveatur ad ferrum alter magnet. C. D. sed polus. C. qui ad ferrum admovetur, sit ille, qui pariter in Septentrionem dirigitur; & tunc si ferrum sit tale, ut virtus lapidis superioris possit illud extollere, & sibi, licet cum aliqua difficultate, copulare, adventu alterius magnetis decidet ferrum, nec amplius poterit: sustineri à magnete, à quo prius depen debat. A E B C D text letters integrated in the layout concrete elements physical objects woodcut plasticity light/shadow 900522-34375955-r5

4

Requiro tamen ut ferrum non sit levissimum: si enim esset ferreus obelus tenuis, tunc, sicuti supra dicebamus de lapide quasi barbato, adventu inferioris magnetis quasi contorqueretur, & veluti contrario actus vento sursum pelleretur: At vero si sit ferrum, quod non possit attolli, sed suo pondere virtutem evincat magneticam, dico futurum, ut decidat; quod non solum indicat experientia, sed ratio etiam suadet: quia tandiu ferrum adhaeret lapidi. A. B. quamdiu virtus magnetica, quae ferro inest, maior est, & efficacior ad sustinendum ferrum; quam gravitas eiusdem ad detrahendum; sed adveniens secundus magnes, quia est agenes necessarium, & invenit ferrum subiectum sibi proportionatum, producere tentat in ferrum qualitatem iuxta suam agendi formam, hoc est contraria ratione atque sit illa, quae producitur à superiori magnete, & consequenter destruit per incompossibilitatem formalem qualitatem productam à superiore magnete, &, si quidem ponatur sufficiens eius efficacia, tantum destruet, ut sustinere gravitatis impetum am plius non possit, & necessario decidet ferrum, quod totum facile contingere potest: ergo adventu alterius magnetis, ferrum, quod prius sustinebatur à magnete, decidet: quod erat propositum.

5

Ex hac vero ratione illius etiam causam videbis, cur, si sit magnes A. B. ex quo pendeant decem annuli ferrei, nullo alio, nisi magnetico vinculo colligati, si ad quintum annulum adijcias alterum magnetem, si quidem pendeant ex polo Septentionali, & admoveas alterius magnetis pariter polum Septentrionalem, inferiores annuli, relicto superiore magnete, adiuncto lapi di adhaerebunt, vel certe decident omnino etiam superiores, vel si addatur magnes polo australi, inferiores quinque decident superiores firmius adhaerebunt. Cuius rei ratio manifeste patet ex supradictis. Secundus enim magnes convenienter adiungitur superiori per ordinem ad quinque annulos, qui inter utrumque magnetem intercipiuntur, & ideo firmius illi adnectun tur quàm superiori: at vero contrarium obtinet situm, atque postulent quinque inferiores, & ideo illi decidunt.

6

A B E D C woodcut text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout 900522-34375956-r5 Secundo ex adventu alterius magnetis magnes ferrum dimittit iam suspensum; si nimirum inconvenienter illi ad latus apponatur. Sit magnes A. B. ex cuius polo B. pendeat ferrum E. sit autem po lus B. ille, qui convertitur ad Septentrionem, si illi magneti alter magnes C. D. addatur ad latus, ita tamen, ut polus. C. qui obvertitur ferro, sit ille, qui diri gitur ad austrum, dico futurum, ut ferrum decidat à magnete. B. quod experimentum ostendit, & probo afferendo rationem, quae facilis est. Cum enim secundus magnes agat in medium E. quod est intra sphaeram suę activitatis, & agat producendo qualitatem in contrario situ, atque producatur à magnete A. B. consequenter destruet aliquid de qualitate producta a primo magnete. si ergo tota illa qualitas requirebatur ad hoc, ut ferrum adhaeresceret ipsi B. iam diminura qualitate non poterit adhaerere, decidet ergo ferrum à primo magnete, adventu secundi magnetis, quod erat propositum. Non laeditur vero magnes A. B. in ordine ad suspendendum ferrum tertia illa ratione, qua iuvatur, si nimirum supra polum A. ponatur polus C. seu D. hoc est contraria ratione, atque postulent magneticae leges.

7

Patet hoc primo experientia: quantumvis enim supra magnetem apponas alterum magnetem, quacunque ratione invertas, nunquam ferrum suspensum decidet, nisi forte ex accidenti, ex quo, meo iudicio, efficacissimè evi denter confirmatur doctrina supra tradita de propagatione virtutis magneticae. Dixi enim magneticam virtutem propagari per omnia omnino media, quaecunque tandem sint aequaliter, donec inveniat corpus, in quo sit qua litas aliquo modo opposita. Sicuti enim lumen propagatur tam per calidum, quam per frigidum, per densum, & rarum, non propagatur per opacum; quia opacitas est qualitas lumini aliquo modo opposita; sic etiam magnetis qualitas propagatur per durum, & tenue, per calidum, & frigidum: solum non propagatur per corpus in quo sit qualitas opposita illi, quae debet produci, tunc enim non propagatur nisi destruendo: priorem, vel conando ad destru ctionem. Ut igitur sentias doctrinam illam veram esse, ecce tibi casus, inquo experimentum assentitur. Si apponatur magnes D. C. magneti A. B. contraria ratione, atque sit qualitas, quae est in illo magnete, magnes D. C. non propagabit suam virtutem per magnetem, A. ita ut ultra illum habeat actionem; nec poterit uti interposito illo magnete, tanquam medio ad agendum, nec per illum transmittere suam actionem, & ratio est, quia in illo medio invenit qualitatem magneticam contrariam qualitati, quam debet producere, seu quae contrarium habet situm; quam qualitatem deberet expugnare, si vellet ulterius transmittere actionem, & quia non potest evincere, ideo sistitur ibi eius actio. Et ita in illo casu actio magnetis D. C. non extenditur ad ferrum in E. quia nimirum interponitur magnes A. B. per quem non potest propagare suam virtutem. Quidquid aliud poneretur inter C. & E magnes propagaret suam virtutem ad E. quia non invenit qualitatem contratiam, quod non facit interposito magnete in contrario situ, ut si E. est polus australis, etiam A. sit australis. Quia igitur in illo casu actio superioris magnetis, non pervenit ad ferrum, non potest impedire ferruminationem, cum inferiore magnete, aut nexum rescindere; non ergo impeditur magnes ab adiunctione illa alterius magnetis. At vero si convenienter superior magnes inferiori superponatur, ut polo australi, superponatur Septentrionalis, bene poterit superior magnes per inferiorem propagare suam virtutem, tanquam per medium, ut eius actio pertingat usque ad ferrum E. quia non invenit in illo magnete, quo utitur tanquam medio, qualitatem contrariam illi, quam debet producere, sed potius conformem, & ideo poterit iuvare, & quod de magnete dictum est; idem etiam de ferro magneti adiuncto dicendum erit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 37