Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 34

1

Figura magnetis tantum facit ad suspendendum ferrum, ut aliquando imminuto lapide si non iuvatur vis attractiva, certè non imminuatur. Cap. XXXIV.

2

Dictum est alibi, & verè, virtutem magneticam communem aliarum qualitatum corporeatum sortem subire, ut scilicet du plicem habeat latitudinem intensivam; & extensivam, ita ut in eodem subiecto possit maior, & minor quod ad intensionem, & possit etiam esse major, si subiectum sit maius aut minus, etiam si in utroque sit eiusdem intensionis. Et ex hoc dixi, in parvo subiecto non nisi parvam virtutem magneticam reperiri. Sic parvus magnes exiguum tantummodo habebit semper effectum magneticum cuiuscunque sit in illo virtus intensionis, sicut parvus ignis parum calefacit, quamvis calorem habeat aeque intensum, ut magnus. Haec communia sunt magneti, & reliquis agentibus. Illa propria sunt huius philosophiae, iuvari ad actionem robustiorem magnetica corpora, si figura consentiat: cęteris enim paribus figura longe multumque conducit ad actiones magneticas; si sint duo magnetes ex eadem vena ęqualis omnino perfectionis, & eiusdem magnitudinis, quam vel pondere, licebit rimari, vel certe ex demersione in aqua, quae est optima, & exquisita ratio mensurandi corpora irregularia, si sint graviora aquae in specie, de qua re dicam fortasse alias, si vita erit superstes :est enim res iucundissima, & longe pluribus usibus accommodatissima. Si sint inquam duo magnetes in caeteris aequales, nihilominus, cum unius cuiusque magnetis unica sit naturalis longitudo, etiam si caetera sint aequalia, plus suspendet magnes, cuius longitudo maior est, & non habet in lateribus turpes, & informes emi mentias, quàm brevior, & informis. Hoc, quod dico, mihi, & alijs saepe comprobavit experientia. Immo addo posse contingere, ut adeo partes laterales informes sint, & ineptae, ut, si detrahantur ab illo magnete, & redigatur per illam ablationem ad figuram magnes ovalem, vel certe sphaerieam, ista detractione aliquando plus ferri suspendat, quam suspenderet prius. Neque hoc ita absolute pronunciarem; nisi essem expertus. Cum enim frustum magnetis haberem valde informen, resecui à lateribus satis magnas particulas unciales, immo duarum unciatum, & expertus sum plus ferri suspendese post illam particularum ablationem, quam suspenderet, antequam auferten tur. Cum igitur de reconstet, rationem quaeramus.

3

Nulla est dubitatio, omnia agentia, sed praecipuè illa, quae determinatam quandam habent agendi rationem quasi indirectum, & ad unam partem, ut lumen, & luminosa corpora, quo magis linea activa fuerit recta, & vehementiorem, & efficaciorem futuram actionem. Hinc axis in luminosis solet esse efficacissimus, & lineae refractae, aut divaricatae debiliores. Quam rem possem pluribus comprobare, si opus esset, sed in perspectivis, & Physicis contemplationibus res est certissima. Hoc supposito constat ex alibi demon¬ stratis magnetem ita agere suis omnibus partibus, ut omnes transmittant suam virtutem ad polos, quasi poli essent communis ianua, ex qua virtus totius magnetis exit, & propagatur. Et singularum quidem partium virtus sese etiam foris ostentat, ac per inedium diffunditur: Videtur tamen quasi exire ex polo tanquam ex communi termino, certe per ordinem ad polum actionem componere. Iam vero si omnes virtutis radij, qui ex singulis partibus proficiscuntur, intelligantur transmittere suam virtutem ad polum, ut ex polo deinde exeat, & ab illo puncto tanquam à communi termino quaqua versum disseminetur, quo partes, quae ad latera sunt, magis recedent ab axe, eo magis obliquae linea virtus ad polum deferetur, & magis refracta erit. quae se undique diffundit, & quo magis erit oblongus magnes, & magis conpressus, in lateribus, eo virtus per lineam magis rectam, & defertur ad polum, & propagatur per medium, minori refractione. A C D B C D A woodcut letters text abstract elements geometrical forms integrated in the layout 900522-34375943-r6

4

Patet hoc in appositis fi¬ guris, in quibus, ubi figura rotunda est lineae ex C. & D. ad polos A. B. feruntur ita per rectas lineas, ut maiorem faciant angulum cum axe, quam in lon giori figura, in qua procedunt magis, directe cum axe, & ex polo minus refracte propagantur, quod non ideo dico quasi actionem contendam fieri per lineas, sicuti nec illuminatio per radios fit, quos perspectivi assumunt ad suas demonstrationes, sed totum luminosum totum medium illuminat, sic totus ma gnes totam diffundit circum quaque vim, & aequaliter agit: illum tamen habet ad polos respectum, ut quasi liceat illos virtutis radios sic describere, qui bus agendi ratio explicetur, non quasi poli sint puncta virtutis. Si ergo duo ista corpora magnetica in reliquis omnibus ponantur paria; solum, quia in longior: axis est productior, ideo longior maiorem habet efficaciam; quod tamen etiam confert ad actionem: sicuti, si licet ex eo similitudinem deducere, videmus accidere in bombarda, quae caeteris paribus, si longior fuerit usque ad determinatam longitudinem, vehementiorem habet ictum, & productioctiorem, quam si sit brevior caeteris paribus, sic, & axis longior caeteris paribus in magnerico corpore saltem usque ad determinatam longitudinem ve hementiorem habet; quod tamen dico de bombarda, sit ad exemplum: scio enim aliam se, & diversam illius causam, quam hic non pono. Verum non solum propter axem longiorem lapis longior vehementiorem habet activitatem, sed melius etiam agit, quia partes laterales. C. D & sic de reliquis, tran smittunt suam vim, & quasi conferunt suum symbolum ad polos, ut extra propagetur per lineam magis directam in longiore, quam in sphaerieo: hinc fit, ut, quia singulae partes efficaciorem transmittunt ad polum actionem, ro bustior se prodat ibi effectus. ergo caeteris paribus melius aget magnes oblongus rotundo, aut aliqua iniqua configuratione efformato. Cur autem aliquando videatur lapis; qui iniquam habet figuram, detractione partium iuvari ad suspendendum ferrum; quamvis neque ex tali diminutione crescere videatur sphaera activitatis, aut experimento compro betur, in puncto polari, facta illa detractione intensiorem esse virtutem ita ut ferrum ex contactu illius poli intensiorem concipiat praecise verticitatem, sed solum experimentum suadeat maiorem aliquam ferri molem suspendi ex polo, post talem detractionem; dico id posse contingere ex eo, quod ex una parte, ut supra probatum est, ferrum robustius adhaeret, & si lateri adiace ret secundum longitudinem lapidis, & utrunque extremum utrique polo quasi adnectitur, quam si penderet directe ex unico polo altero sui extremo, sed quando lapis est rotundus, vel maior est dimensio lapidis secundum longitudinem, primum ex eo, quod partes laterales ad polos transmittant vir tutem per lineam valde obliquam, parum augent efficacitatem ipsius poli; unde paulo plus potest polus ex influentia illius partis lateralis propter obli quitatem lineae, qua virtus defertur, quam si non influeret: contra vero ex eo quod lapis magnam habeat latitudinem, si ferrum ponatur lateri adiacere, extrema illius magis distabunt à polis, ac proinde minori efficacia adhaerebunt magneti: at vero si imminuantur partes illae laterales, & fiat lapis, ut ita dicam, gracilior ex una parte, parum, aut nihil detrahitur sensibiliter de virtute, quae eminebat in polis, ex altera iam si ponatur ferrum adiacere ad latus magnetis, quia extrema illius erunt polis iam proximiora, efficaciorem sentiet actionem, & firmius adhaerebit: ergo detrahendo aliquid à magnete fit, ut melius, ferrum suspendat, quod erat propositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 34