Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 26
Potest ferri verticitas contactu eiusdem magnetis immutari, quoties libuerit; imo etiam immutabitur magnete debiliori. Cap. XXVI.
Ex dictis proximè constat veram hanc esse propositionem, quam pono; per novum, scilicet contactum eiusdem magne tis posse fieri, ut pars ferri, quae respiciebat Austrum, iam solum Septentrionem respiciat, & sic, quoties libuerit, licebit eodem magnete statim novo contactu istas facies commutare. Hic verò insuper addo, hoc etiam posse fieri minus efficaci magnete. Verum obijciet aliquis subtilis philosophus. Eiusdem efficacitatis sunt in magnete extrema A. & B. ergo non poterit B. exterminare, quod produxit A. deberet enim ista nova actio esse efficacior, & qualitas producta magis intensa, quam fuerit illa producta ab A. si deberet illam depellere: omnis enim actio fit ab excessu virtutis activę supra contrarium, quod est in subiecto. ergo multo magis agens minus efficax, quam fuerit A, non poterit depellere. quod productum fuit ab A, ut contrarium inducat: sieut, qui solum potest producere tres gradus caloris, non poterit expellere sex gradus frigoris productos in subiecto.
Subtilis sanè est speculatio; sed, si non alia occurrat via, solvenda esset illo modo difficultas, quo soluit philosophus illa argumenta Zenonis, quibus videbatur probare non posse dari motum localem: cum enim eius discipuli talia argumenta illi referrent, ut sibi viam ostenderet, qua solverentur, dicitur surrexisse, & ambulare cępisse: iam, inquit, ite, & renunciate Zenoni, quam vim habeant eius argumenta ad motum localem tollendum: sic in re nostra fiat suprapositum experimentum, tunc apparebit utrum obiectio concludat: constabit enim re ipsa B. habere vim exterminandi à ferro qualitatem productam ab A. & novam producendi; perinde ferè ac si nihil laborandum fuisset in contrario expellendo. ergo obiectio illa sophistica est, & prorsus falsa, nec habet vim continendi illam qualitatem productam ab A. contra actionem ipsius B. & si unquam alias certè hic illud Aristotelis esset usur pandum ex necessitate; non, quia difficultas occurrat, quam solvere non possimus, cognitam veritatem deserere debemus; hoc enim non esset argumen tum solvere, sed gravioribus se difficultatibus implicare.
Neque vero aliquis solutionem in eo positam esse existimet, quod statim primo cuique occurret, nimirum in ferro, ubi à magnete separatum fuerit, statim virtutem ab illo contactu conceptam paulatim imminui: primo enim hoc falsum est: si enim verum esset, sequeretur versorium etiam bene custo ditum non longo tempore verticitatem amittere: sicuti aqua, quia statim ca lorem conceptum remota ab igne incipit amitttere, paulo post nihil habet caloris, quod tamen in versorio falsum esse deprehenditur; in quo, si bene cu stodiatur, durat virtus magnetica ad multos annos nullo cum decrementi indicio; & hoc convenienti ratione dicitur: quia non solum ferrum ratione materiae, sed etiam ratione formae est subiectum proportionatum huius qualitatis. deinde etiam si aliquid deperderetur paulatim à ferro de virtute magnetica, ubi incipit discedere à contactu magnetis; quia hoc decrementum manifesta saltem experientia convincit esse exiguum, sequeretur, si im mediatè post contactum unius partis applicetur ad alteram partem eiusdem magnetis, & multo minus, si applicetur ad alterum magnetem, cuius minor sit activitas, non posse verticitatem immutari, hoc tamen falsum esse experientia constat immediatè enim post contactum unius partis potest per contactum alterius verticitas immutari, & hoc quoties libuerit effici. Ne tamen difficultatem insolutam relinquamus, respondeo ex proprijs magneticis principijs.
Est quidem qualitas magnetica duarum facierum in ferro permanenter tanquam in subiecto propnrtionato, non solum ratione materiae, sed etiam ratione formae; tamen, ut ita dicam, non fluit activè haec qualitas ab ipsa forma ferri: si enim flueret, haberet illam independenter à contactu magnetis, & quidquid sit de natura, & convenientia, quam habent ferrum excoctum, & magnes, certè ferrum non est actu magnes, ac proinde non fluit ab eius es sentia activè qualitas duarum facierum, nec eius est proprietas, sicuti activè fluit ab essentia magnetis, & eius est proprietas. quare est quidem proprietas ferri, ut sit subiectum proportionatum, in quo ab alio putà a magnete possit produci haec qualitas duarum facierum; tamen ad hoc passivè tantum se ha bet, nullo vero modo activè: neque intus in ferro est aliqua forma, à qua pos sit activè, seu in genere causae efficientis conservari haec qualitas, vel, ut rem certam non subijciamus quaestioni, in qua fortasse multi difficultatem habebunt, qui putabunt accidentia non posse durare in subiecto incortupta, nisi in genere causae efficientis habeant conservantem se in actu secundo, vel in eodem subiecto, vel in alio sibi proximo, ut, inquam non subijciamus huic quaestioni rem nostram certam, saltem in ferro non est talis vis, ut si ali quid amittat ex ista qualitate, possit illud, quod amisit, sibi re producere, & restituere qualitatem deperditam ad pristinum gradum.
Verum quidem est, quod, quia activè non fluit a ferro aliqua qualitas, vel aliquod accidens, cui haec iam producta à magnete repugnet, non incipit expelli statim ac cessat actio producentis extrinsecè, sive quae augeat, sive quae conservet productam: sicuti accidit in aqua, quando in ea calor ab externo agente producitur. Quia enim ab aqua frigus promanat, quod calori repugnat; ideo, ubi cessaverit actio calefacientis, statim incipit apparere eius destructio, quae consurgit ex eo, quod aqua sibi suum reproducere vult frigus, quo cum stare non potest per incompossibilitatem formalem calor.
Remanet igitur ibi in ferro illa qualitas producta à magnete, quia ex una parte subiectum est proportionatum ex vi suae formae ad illam passivè habendam, & non solum ex vi materiae, & consequenter ex altera non habet ex se ullam qualitatem illi repugnantem, quae fluat ab sua natura: at vero, si adveniat externum agens, quod velit producere aliam huic oppositam, & consequenter hanc destruere, neque subiectum, idest ferium repugnabit, sicuti non repugnavit primae productioni, cum illam magnes induxit; quia quantum est ex vi activa suae naturae, indifferenter ad illam se habet. Quare etiam si illa qualitas producta secundum suam intensionem gradualem ma ior sit, quam illa, quae de novo debet produci; quia forma illa, & natura ferri non habet ullam vim activam in ordine ad conservationem illius qualitatis, ideo quantum est ex parte ipsius subiecti, sive illa nova qualitas, quae ten¬ tat advenire, sit in aequali gradu, sive in maiori, sive etiam in minori, eodem modo forma ferri, quantum est ex se aequaliter se habebit ad omnes, & relinquet, ut ipsa se ipsam qualitas tueatur, & suas vires conservet, quantum potest, nec subiectum auxilium ullum subministrabit. remanet ergo tota resistentia, ut ita dicam, activa ex parte ipsius qualitatis iam productae, & relinquitur ipsa solis suis viribus, ut pugnet pro se, ac se defendat.
Ut igitur rem clarius explicemus ponamus magnetem A. B. dum parte A. tangit ferrum in C. habere vim producendi in ferro qualitatem, ut quatuor; iam vero, ut explicemus, id, quod fortasse difficilius iudicabitur, ut ex eo quisque per se, quae faciliora sunt, deducat, sumatur alter magnes, qui non habeat vim producendi qualitatem nisi ut tria, & applicetur pariter ad eandem partem ferri C. sed contraria ratione; videmus quod de facto iste magnes debilior destruit qualitatem productam in ferrum, etiam à fortiori ma gnete, & novam producit contraria ratione, verticitatem immutando. hoc de facto contingere videmus; quamvis prior esset intensa ut quatuor, & ista, quae de novo producitur, & priorem expellit, sit solum intensa ut tria. rem ha bemus, causam quaerimus; quam dico esse, quia actio ita fit ab excessu virtutis agentis supra vim resistivam passi, ut tamen detur etiam vera reactio debilioris, contra robustum: recipitur enim communiter in philosophia, quod omne agens in agendo repatitur ex parte igitur agentis secundi, volentis immutare illam verticitatem, sunt tres gradus qualitatis, qui possunt produci ab illo secundo magnete; sed praeterea est etiam ipsa forma substantialis magnetis, quę roborat, & confirmat illos tres gradus qualitatis, & conservat illos semper in eodem vigore, &, si imminuantur, reproducit; ex parte vero ferri sunt quidem quatuor gradus qualitatis resistentes huic actioni, immo etiam in contrarium nitentes, & suam actionem dirigentes contra tres, at nulla est forma substantialis, quae illos quattuor gradus roboret, & confirmet, & consequenter, quae si quid ex illis amittatur, reproducat.
Dum igitur committitur pugna inter illos tres gradus, & istos quatuor, etiamsi in principio isti quatuor praevaleant in sua actione; tamen isti tres nihilominus imminuunt per suam reactionem aliquid ex illis quatuor, & ita post aliquam pugnam non sunt amplius integri quatuor; aliquid enim amiserunt. & quia nulla est forma substantialis ibi, quae reficiat partes deper ditas, remanent ita imminuti. at vero ex altera parte, etiam si ex illis tribus fuerit aliquod imminutum, adest ibi forma substantialis, quae continuo reficit illud, quod destructum fuerit, & ita isti tres remanent semper integri: quia forma substantialis semper reficit partes deperditas: at vero illi quatuor semper paulatim imminuntur, & nullus est, qui restauret partes deperditas per reactionem istorum trium; & ita tandem durante pugna illi quatuor reducuntur ad tres, & tandem omnes absumuntur, & producitur nova haec qualitas, ut tria, expulsa illa prima; quamvis esset ut quatuor. Tota igitur ratio, cur sic immutari possit verticitas ab agente etiam debiliore, est forma sub¬ stantialis, quae est veluti perennis fons, ex quo gutta illa promanat, quae pau latim excavat lapidem, dum perpetuo reficit vires illi debiliori, ut paulatim prius per reactionem vellicando robustum, vires eius imminuat, & tandem principaliter agendo destruat. Et haec videtur mihi ratio clarissima, & ex visceribus rei petita, quae optimè difficultati satisfaciat, & totam exhauriat dif ficultatem; immo ex hac ad alias fortasse similes difficultates poterit faci, lis doctrina transferri.
Confirmatur antem hoc ex triplici capite. Primo, quia verticitas in ferro D. C. non immutatur per conversionem ad magnetem contrario situ statim in ictu oculi, & in instanti, sicuti ferè in instanti acquiritur prima verticitas per primum congressum, si nullam antea habuerit. sed requiritur contactus cum illa morula, & magis adhuc, si magnes, qui secunda vicè applicatur, fuerit debilior primo, qui primam verticitatem immisit. Et istam moram requiri constat de facto experientia. philosophamur enim hic, ut in re physica convenit, ex sensatis; non mente, ac cogitatione componimus nobis naturas rerum. ergo signum est requiri illam pugnam, & illam imminutione illius virtutis paulatim factam, & procedentem modo supra explicato. Secundum caput confirmationis est, quia, si duo versoria committantur etiam contraria ratione, aut ferrum magnetice excitatum, cum ferro ma gnetice excitato pariter componatur, quia tunc utrumque illorum pugnat proprijs accidentium viribus, & agunt quidem, & reagunt invicem, sibique vires imminuunt; quia tamen nulla est forma substantialis, quae alterius deperditas vires reficiat, pugnat solum per virtutem, quam habuerunt in initio. Unde si alterum illorum longè aliud non superet in virtute, non immutabitur alterius verticitas, & si hoc contingat, erit cum immutantis damno. quod enim in illa pugna per reactionis vim amisit, nullus resarcivit, nec nova ver ticitas robustissima erit; ut quae ab agente iam imminuto fuerit producta. Et hoc etiam constat esse verum experientia. Adverte tamen diligenter, lector, quomodo, & in quo experimentum facias, antequam contradicas: dico enim ferrum vix ferro posse verticitatem immutare, nisi alterum longè virtute superet, contra quam eveniat in magnete, qui verticitatem ferro immutat, etiam si minorem habeat virtutem, quam ferrum. ergo hoc non provenit, nisi à forma substantiali, &, ut ita dicam, à substantiali agente, quod perpetuo reparat suo militi vires, quae prius fuerant in pugna imminutae. Tertium caput confirmationis est, quod duo magnetes, etiamsi contraria ratione, & situ se tangant, & diu in illo contrario situ maneant compositi ad invicem, non sibi tamen immutant verticitatem; quia utrumque illorum suam habet formam substantialem, quae restaurat perpetuo, si quid damni ab invicem patiantur, qualitates; quae instar litigiosae plebeculae nunquam à tumultibus cessant. Quia igitur non adest illa ratio, ex qua diximus oriri, ut in ferro possit verticitas immutari, sed adest hic est in utroque forma substantialis, quae partes qualitatis deperditas restauret, nunquam magnes magneti verticitatem immutat, nisi fortè in vehementissimo excessu virtutis, cum unum alterum longissimo superat intervallo. Et fortasse tunc forma etiam substantialis non nihil laedetur, & potius magnericum corpus, quam magnes censebitur: & ideo etiam laeditur magnes ab actione terrae, si iniqua ratione ad longum tempus permanserit collocatus, ut partem habeat in Austrum conversam, quam deberet in Septentrionem dirigere, propter vehementem, & durantem actionem terrae. sed de hoc alibi. Non solum ergo ferro verticitas immutatur quolibet novo contactu magnetis diverso modo facto; sed etiam ratio manifestissima, quantum ego arbitror, constat ex dictis, quod quaerebatur.
On this page