Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

1

Magnes trahit magnetem omnis generis, Ferrum, venam ferri, lateres ferreos, arenam nigram, & si quae sunt alia huiusmodi ferrea corpora, non aliud. Cap. XII.

2

Omnia, quae hic numerantur in ista propositione magneticorum corporum appellatione nobis semper venere hactenus: hoc enim vocabulo non solum rem ipsam, sed etiam causam indicavi, cur haec trahantur; Si enim benè percipiatur magneticorum attractionum origo, statim & res ipsa, & eius etiam ratio manifesta fiet. Appello istos motus, & ferruminationes magneticas attractiones, ut loquar cum multis ex Philosophi praecepto. Omnes uno ore clamant, magnetem ferrum trahere: decantatum est in trivio. Exsibilarent nos, si negare vellemus. alibi rem explicavi, imo causas etiam dedivulgaris huius appellationis: quamvis verè in eo sensu non sit magnetica attractio: quia violenter quasi abripiantur à magnete magnetica haec corpora, sed na turali consensu concurrant ad invicem, nec minus magnes ad ferrum acce dat, quam ferrum ad magnetem. quod patet, ut dixi, si utrunque cymbula aquis imponatur: eadem enim velificante natura in mutuos feruntur ample xus; non stat quasi scopulus magnes, ad quem appellat ferrum, sed utriusque navigium remigio eiusdem qualitatis movetur, si ferrum fuerit magneticum.

3

Causa igitur huius concursus illa est, quia qualitas magnetica à magnetico corpore per medium diffusa, quod ad intensionem, procedit uniformiter difformiter, & consequenter intensior est prope ipsum corpus magneticum, à quo fluit, quam procul. & quia haec qualitas alterativa est alteratione perfectiva ipsius corporis magnetici, si hoc intra illam sphaeram po natur convenienti ratione, & debito situ, ideo quo fuerit magis intensa actio magis etiam iuvabit. Et quia unumquodque à natura seu potius à naturae auctore illis omnibus est instructum bonis, & adminiculis, quibus ad perfectionem sibi debitam se possit perducere, hinc sit, ut magnetica corpora, ubi fuerint in loco, in quo incipiant affici à qualitate magnetica per medium diffusa, vim habeant se promovendi per illam tandem qualitatem ad locum, in quo qualitas intensior est, ubi scilicet magis possunt perfici. locus autem iste est prope illud corpus, à quo fluit talis qualitas. hinc ad illud accedit, & cum illo coniungitur.

4

Ex hoc, quod saepe iam non solum iteratum, sed etiam probatum est, quia fere redditur pro ratione omnium, quae in magnete cernuntur, sequitur necessario, ut omnia illa corpora confluant ad invicem magneticè, & coniunguntur, seu, ut cum pluribus loquar, ut illa omnia, & sola corpora à magnete trahantur, quae possunt habere in se istam qualitatem duarum facierum permanenter, hoc est independenter à perenni, & continuo influxu magnetis. ac proinde possunt agere magnetice, qualitatem effundendo per medium. Ex quo sequitur, ut in illorum bonum possit haec qualitas intendi, & remitti. Quaecunque igitur corpora erunt subiecta proportionata huius qualitatis, ut illam habeant permanenter, nisi à sua gravitate impediantur, & liberum possint habere magneticum motum, ad magnetem confluent, & ad illum quam proximè accedent, ut quam maximè iuventur ad habendam istam qualitatem. Et quia tale corpus est magnes cuiuscunque generis, ideo magnes magnetem trahit. Dico cuiuscunque generis, quia trahitur à magnete non solum validus magnes, sed etiam infirmus, qualis est albus, si tamen sit verè magnes. trahitur ferrum fusum, purgatum à recrementis, e externis fę¬ cibus: trahitur vena ferri ditior: trahitur etiam infirmior, sed debet prius praeparari ratione, de qua alibi, ut externa quasi abijciat impedimenta; quibus fit, ut non sit subiectum proportionatum qualitatis duarum facierum, quando est sic impedita fęcibus: tunc enim solum trahitur, quando factum est tale subiectum debitis dispositionibus trahitur arena illa, quae in multis etiam Italiae partibus eruitur passim: hanc enim puto ego ditissimam esse ferri venam protritam, & in pulverem redactam, nisi velis esse perfectissimum ferrum per multiplicem ablutionem à sordibus repurgatum. video enim trahi certius, quam ferri limaturam: trahuntur denique lateres excocti nimis, qui ferrei ideo dicuntur, quia ferream ex illo igne videntur contraxisse natu ram, & puto etiam posse ex illis ferrum fundi. quod mihi persuadeo, cum videam melius aliquando verticitatem magneticam concipere huiusimodi ferreos lateres, quam ipsa ferri vena concipiat.

5

Ex hoc porrò constabit, cur magis robustus magnes fortius sibi coniungat ferrum, seu ferrum magneti robustiori firmius adhaereat: cum enim in illo magnete intensior sit qualitas duarum facierum, ferrum autem eò accur rat efficacius, quo qualitas illa intensior est, hinc ferrum ad illum vehementius fertur, & cum illo fortiori nexu copulatur. Quod vero ad magnitudinem agentis spectat, à quo fiunt vehementiores attractiones, eadem erit, philosophandi ratio, quae in caeteris agentibus physicis. Sicut enim magnus ignis magis calefacit, quàm parvus, sic etiam magnus magnes robustius trahit, cę teris paribus, seu, ut verius loquar, ad magnum avide magis accurrit ferrum; neque enim in hoc à reliquia diversam habet rationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12