Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 7
Variantur puncta polaria diviso magnete per parallelum aequatoris at non variatur axis, nisi diviso per parallelum axe. Cap. VII.
A C E D B F G integrated in the layout plasticity physical objects concrete elements letters text woodcut light/shadow 900522-34375678-r5 Sit magnes A. B. potest iste magnes dividi dupliciter, quantum facit, ad rem praesentem: idem enim erit iudicium de alijs divisionibus, quae ad alteram istarum acce dant. Ponamus enim quod totus lapis polaria puncta habeat. A. B. potest dividi per planum E. F. in quod planum axis A. B. cadit perpendiculariter; & hanc divisionem appello factam per parallelum. potest iterum dividi per planum C. D. parallelum axi A. B. & hanc divisionem appello factam per meridianum. Dico igitur, quod si fiat divisio totius lapidis A. B. per parallelum E. F. tunc fit variatio in punctis polaribus, vel altero ipsorum, sed non in axe, cuius pars remanet cum eadem axis denominatione, & virtute. Si autem fiat divisio per planum C. D. tunc non solum fit variatio in utroque puncto polari, sed etiam in axe. Probatur, quod ad primam partem, prius experientia. Illud punctum in magnete dicitur à nobis polus virtutis, ad quem punctum magnetica sua conversione diriguntur, & ad cuius analogiam reliquae partes agunt, seu cum ordine, ad quod suam dirigunt actionem, & conversionem ad polum; sed antea in integro lapide erant huiusmodi puncta A. & B. quia ad illa puncta convertebantur magnetica, &c. iam vero illa facta divisione per E. F. confluunt quidem magnetica ad B. quod remanet punctum polare, ut prius; at vero ex parte opposita confluerent ad G. ut constabit experimento. ergo factus est novus polus ex tali divisione; qui tamen apparebit in eodem axe A. B. Ratio autem cur non remaneant utraque eadem puncta polaria, est, quia alterum illorum aufertur. erat enim punctum B. in frusto ablato, ut suppono; cur vero remaneat eadem pars axis, ratio est; quia, cum axis virtutis sit linea, quae ita per medium transit lapidem secundum longitudinem illius naturalem, ut, quomodocunque dividatur lapis, dummodo fiat per planum rectum, in quo sit talis linea, semper lapis dividatur bifariam; cum hoc contingat, si ponatur pro axe linea A. G. pars illa scilicet A. B. quae remanet in frusto lapidis A. E. F. non est ratio cur debeat mutari axis. duo ergo requiruntur ad hoc, ut aliqua linea possit dici, & sit verè axis magnetici corporis, cuius extrema sint poli magnetici; primo requiritur, ut sit ducta haec linea per longitudinem naturalem lapidis, secundum quam magnes impetu suae naturae disponente, virtute propria dirigitur ad polos Mundi, in quo à natura fuit productus in consequentia ad polos; Debet ergo haec linea primo du ci secundum hanc longitudinem; secundo debet esse talis, ut, quomodocun que dividatur lapis, dummodo divisio fiat per planum rectum, in quo sit talis linea, semper lapis bifariam divisus evadat: Quoties haec duo concurrerint, ille dicetur, & erit axis magneticus. cum ergo in frusto A. E. F. linea A. G. hoc utrunque habet, quae est pars lineae A. B. remanebit axis virtutis illa linea convenienti ratione.
Quod ad secundam vero partem, quod in frusto C. E. D. non remaneat axis A. B. facta divisione per planum C. D. primo patet experientia: quia si quis polos illius partis inveniat ea ratione, quae alias exposita est, inveniet non esse amplius puncta A. B. puncta polaria, & consequenter cum axis conectat recta polos, constabit axem non esse amplius lineam A. B. Ratio vero huius est, quia linea quidem A. B. est ducta secundum longitudinem magnetis; nam quomodocunque dividatur magnes, non mutatur, nec variatur naturalis longitudo; sicut etiam contingit in ligno, in quo quacunque tandem ratione secetur, semper naturalis longitudo, secundum quam pori excurrunt, eadem manet; sic, cum in magnete ea sit naturalis longitudo, secundum quam excurrit eius virtus, cum in toto lapide virtus excurreret prius secundum A. B. facta etiam divisione, non nova calcabit vestigia. Quare habet hoc quidem primum etiam in illo frusto linea A. B. quod sit secundum longitudinem lapidis; at non habet alterum, quod nimirum, quomodocunque dividatur lapis, dummodo fiat divisio per planum rectum, in quo sit illa linea, partes divisae futurae sint aequales: posset enim, ut constat, dividi iterum frustum per planum, in quo esset tota linea A. B. & tamen lapis non esset divisus bifariam. ergo linea A. B. facta divisione per planum C. D. non remanet axis; quod erat propositum, sed convenienti ratione quaerendus est alius axis.
On this page