Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

Qua ratione possit in magnete vera eius longitudo cognosci, & poli illius inveniri. Cap V

2

Cum ex ipsius lapidis inspectione, & ex lapideis venis, quae aliquando in illo possent inveniri, non possit haec naturalis longitudo cognosci, neque alio lapidario artificio possit deprehendi occulta haec virtutis ratio, alia necessario tentanda est via. Neque vero sufficit ad magnetis polos inveniendos, & longitudinem eius determinandam, quod supra dictum est: dixi enim, si suspendatur magnes, futurum, ut determinatas partes ad polos convertat, alteram ad Septentrionem, alteram ad Austrum. statim igitur aliquis sibi videbitur huius virtutis situm ex tali positione deprehendisse, eum scilicet, qui à polo ad polum excurrit, ut, si suspendatur rotundus magnes A. B. per C. D. vertat partem A. ad Septentrionem B. ad Austrum, statim videbitur inferendum virtutem excurrere per A. B. A M C H B G D F concrete elements magnetic force inclination text letters physical objects plasticity light/shadow integrated in the layout woodcut 900522-34375372-r5

3

Verum, si benè quis advertat ad ea, quae dixi, ex eo, quod magnes suspensus, loquendo per se physicè, determinatam partem ad Austrum vertit, & oppositam ad Septentrionem, confici solum potest, quod supra intuli, in magnete determinatas esse facies; perperam verò, & gratis aliquis inferret eam semper esse partem, quae virtutis apex est, quae quomodocumque suspenso lapide in Septentrionem, vel in Austrum collimat. Nam ex eo quod lapis A. B. vertit hemisphaerium D. A. C. ad partes poli Australis, non potes aliud. inferre, quam virtutis apicem esse in hemisphaerio illo, non verò determinatè esse, aut punctum A. quod finitoris in parallelo est, vel aliud quodvis punctum; non potes, inquam, hoc conficere: eaque huius rei est ratio quia quoties suspenditur lapis, vel aquis committitur, ut innatet, si directio virtutis, & axis roboris non erigatur praecisè in verticali, sed ad aliquam eius partem declinet, verbi gratia in posita figura, si contingat casu, vel arte, ut non suspendatur lapis ille per illam eamdem lineam, per quam dicimus excurrere virtutem magneticam, & axem virtutis nominavimus, quae longitudinem naturalem mensurat, cuius lineae extrema polos magneticos appellamus, si, inquam, D. E. non sint poli magnetici, sed sint hi poli in aliquo alio puncto, ea qua poterunt ratione se se ad polos convertent. In quocunque igitur puncto hemisphę¬ rij C. B. D. sit polus, eodem modo illud hemisphaerium convertetur ad illam partem. ergo ex ista conversione praecisè non possumus axem virtutis determinare: quod si contingeret, ut virtus exaltaretur ad punctum verticalem, in nullam partem lapis ex vi magnetica inclinaret; quia tamen hoc vix continget nisi aut exquisito artificio, aut ratissimo casu, ideo dixi per se physicè, semper lapidem se dirigere ad polos. Verum ut hanc rem, quae videbitur fortassè cuipiam obscurior, explicemus (sit supra positus lapis B. D. A. C. iam habemus in primis in huiusmodi magnete duas esse partes, seù potentias oppositas, & hanc vim, & virtutem non vagam esse, & inconstantem, sed determinatam habere dimensionem, secundum quam extenditur. Est igitur in illo magnete rotundo aliqua via. qua tota virtus excurrit, non secus ac si esset ligneus globus, in quo essent determinatae venae, & pori: ergo est etiam aliqua diametralis linea, quae media est huius virtutis, quam deinde aliae sequuntur, & illi obsequiosè famulantur, & hanc mediam lineam per centrum deductam cui reliqui virtutis radij paralleli excurrere supponantur, in praesentia inquirimus, & huius lineae extrema puncta polos magnetis appellamus. Ponamus igitur in lapide huiusmodi lineam esse C. D. si lapis ita suspendatur, ut C. medium Caeli verticem praecisè suspiciat, D. imum telluris centrum despiciat, magnes ita suspensus in nullam vertetur partem, & sic iam habebimus quaesitam lineam. Quoties igitur suspensus magnes in nullam prorsus se partem convertit, sed in quacunque positione acquiescit, longitudo illius lapidis erit in illa linea, quae verticalis est, & poli erunt extrema illius lineae. Non possum omnium, hic quae dicuntur, reddere rationem, quia proprium singulorum expectare debeo locum. Si tamen velis aliquam rationem, hanc habeto: quod ideo libratus magnes movetur, ut altero suo polo ad alterum Telluris polum sibi amicum, ut infrà patebit, accedat, eumque quantum fieri potest, contingat, sed dum polos habet magnes in imo, & in vertice, quia, quantumvis rotetur, nullus polorum lapidis accedit propius ad polos Telluris, quam antea per talem motum; ideo cum natura sentiat se non posse assequi finem, nec conatur ad illum.

4

Quod si poli non existant in illa linea verticali, sed vel tantillum decli¬ nent ad quamvis partem, vertetur lapis, donec illa duo puncta extrema con sistant in meridiano magnetico, quia sic proximius ad polos Telluris talia puncta accedunt. Quare ex tali situatione possumus hoc primum inferre, virtutem excurrere per planum, verbi gratia, B. D. A. C. sed non possumus scire, utrum excurrat ab A. B. versus, an ab T: ad H. an alia ratione: quocunque enim in puncto illius plani sint, ità vertetur lapis ille. Quod autem bene liceat inferre virtutem excurrere per illud planum, & polos magnetis esse in aliquibus punctis illius plani; tali videtur pacto posse demonstrari. Suppono, ut dixi, quoties magnes ex se movetur, moveri, ut al ter polus illius accedat quam maximè ad polum Telluris, ut patebit ex dicendis suo loco. M A B K H L I E F D G integrated in the layout woodcut inclination text magnetic force letters abstract elements geometrical forms 900522-34375375-r5

5

Hoc posito sit circulùs terrae, & planum illius meridiani¬ E. H. F. G. cuius sectio horizontalis sit E. F. verticalis H, G. axis polorum D. L. suspendatur globus magneticus M. A. per M. dico futurum, ut punctum polare huius magnetis, ubicunque tandem sit, dummodo non sit in M. vertatur ad planum meridianum terrę, & constituat se in eodem plano E. H. F. sursum producto; & convertat se verticali motu super axem suum verticaliter, donec perveniat ad planum meridianum, quia sic magis accedit ad polum terrae L. si enim intelligatur factam esse sectionem parallelam horizonti I. L. per po lum scilicet, L. & aliam pariter in magnete suspenso, quae transeat per polum illius, & sit K. A. istae duae sectiones erunt circuli paralleli, quorum minor erit A. K. erunt'que sectiones coni isocelis. Si ergo ducatur linea A. L. ad punctum A. quod existat in plano secante conum superiùs: & si ab A. ad quodlibet aliud punctum eiusdem plani A. K. ducatur linea, ut ad B. faciet necessario cum linea A. L. angulum maiorem recto; si ergo polus dicatur B. linea B. L. maior erit linea A. L. cum angulus ad A. sit maior recto, & consequenter maior quolibet alio seorsum sumpto in triangulo A. B. L. erit ergo haec linea A. L brevissima, quam à puncto L. sectionis, seù basis coni potest duci ad periphęriam sectionis superioris K. A. illis quae ducuntur pa¬ riter ad punctum sectionis per axem, A. si igitur B. esset punctum polare, moveretur ad locum A. verticaliter; quasi super axem, cum in puncto A per lineam breviorem tendat ad L. Hoc igitur sola hac prima libratione tantum possumus cognoscere, puncta polaria suspensi lapidis esse in plano meridiano; non vero possumus definire, quam praecisè viam teneat magnetica virtus. Ut autem hoc obtineamus; quandoquidem ad ea, quae sequuntur, experimenta degustanda apprimè necessarium est in magnete polos exactè, quantum fieri potest, deprehendisse; si magnes figuram aliquam commodam habeat, & regularem, non admodum operosum erit illius polos designare, satis etiam pro re nostra exacte: si enim sphęricus sit, vel sphęroidicus, cubicus, vel prismalis, ducatur prius supra planum horizontale linea D. E. meridiana magnetica (dico meridianam magneticam, quia haec non congruit cum vera meridiana, ut postea patebit ex dicendis) tum suspendatur lapis, verbi gratia, per A. C. itaut punctum C. imum immineat lineae meridianae ductae, & tunc notetur planum directionis magnetis, hoc est planum meridionale, quo secaretur magnes, si planum D. E. sursum erigeretur: quod sic fiet. in extremitatibus D. & E. erigantur perpendiculares G. D: F. E. ex istis enim erectis lineis licebit describere supra magnetem planum verticale meridianum, quod faceret erecta linea E. D. si notentur rubrica directiones harum duarum perpendicularium, ut se respiciunt in lapide, certum igitur est, ex supra dictis, in isto plano esse puncta polaria magnetica. G D F E A C geometrical forms letters text magnetic force inclination woodcut integrated in the layout abstract elements 900522-34375376-r6

6

Suspendito iterum lapidem ex aliquo alio pun cto, qui non sit in plano iam nota, to, eodem modo operando, ut prius& erectis perpendicularibus notetur planum directionis, uti primo factum est, cum enim etiam ex hac secunda libratione liceat conficere, in hoc secundo plano esse etiam polos magneticos; ubi se ista plana secabunt mutuo, ibi praecisè erunt poli magnetici; quod si duplici libratione polos non invenias, aut certus non sis, tertiam, aut quartam adiunge. non possunt autem se plana notata non secare si semper lapis medius suspendatur, & liberè pendeat. Hactenus natura duce ipsa solum, magnete viam monstrante, polos indagare curavimus; nunc artis magis vestigia sequamur.

7

Notum est ferè omnibus, imò magis etiam decantatum, non solum magnetem, si suspendatur, aut iubeatur innatare in cymbula, polum respicere; verum etiam in ferramenta à magnete tacta hanc virtutem derivari, si huiusmodi ferramenta suspendantur tenui filo, vel alia ratione disponantur, ut facilè se possint contorquere, & ad quam malverint partem dirigere; qua ratione instituuntur pyxides nauticae, & versoia horologiorum solarium, quae ex ferro, non ex magnete fiunt. Sume igitur acum, vel filum ferreum trium digitorum; illiusque altero fine tange utcunque magnetem; tum filum tactum iubeas dependere libratum procul amoto magnete, & observa quam partem septentrioni, quam austro obvertat: hoc facto iterum admove magnetem ad ferrum, atque ità ferro supponas, ut plus minus distet per quatuor digitos; immineat autem ferrum magneti in medio, ita ut non adhaereat alteri extremo, nec tangat magnetem, imo nec tangere possit, atque ita magnetem infra acum positum moveas, ita ducas, & reducas; modo unum, modo alterum lapidis extremum attollas, ut acus non modo stet libratus, & pendeat perpendiculariter ex suo filo, non ad has, vel ad illas partes trahatur à lapide; sed & maneat horizonti parallelus, nec altero suo fine magis ad magnetem accedat; tum quem situm accipiet ferrum, seù acus in aere, eundem tenebit cursum virtus in lapide, ut si ferrum tactum sit S. O. suppositus magnes B. A. poteris primo inferre magneticam virtutem esse in plano verticali, in quo consistit ferrum S. O. poteris etiam secundo inferre, axem virtutis parallelum ferro incedere iuxta directionem, quam accipit ferrum. si enim ductam intelligas lineam in magnete in plano iam notato, quae secet planum medium, ita ut incedat parallela ferro supra magnetem directo, habebis axem virtutis magneticae, cuius extrema sunt poli, & praecisam viam virtutis magneticae. O S B A text inclination magnetic force woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity physical objects concrete elements geometrical forms abstract elements letters 900522-34375378-r5

8

Verum facilitatis ergo, iterum converso magnete, alte¬ rum planum illius ferro obijcias, eodem modo, & notato à directione ferri plano, signando rubrica vide, ubi se intersecant notata plana, ibi enim erunt poli; & haec prorsus erit via, secundum quam excurrit virtus magnetica. Si ergo acus ille, seù ferrum, dum procul est à magnete, O. in austrum vertit, S. in septentrionem, cum admovebitur lapidi, S. imminebit parti australi lapidis, O. Septentrionali, ita ut hac eadem opera possis etiam in¬ ferre partem lapides, cui videris S. iminere, dirigi, si libretur lapis, in austrum, & oppositam in septentrionem; sivè deinde dicenda sit australis, sivè septentrionalis; de quo infra. Iterum poteris etiam alio experimento investigare hoc idem: sume versorium, vel pyxidem in propria capsella inclusam, colloca supra mensam, tum magnetem, cuius polos inquiris, ad versorium applica, & paulatim in omnes obversa partes donec versorium accommodetur ita, ut nul lo extremo suo accedat ad magnetem, sed incedat cursu quasi parallelo ipsi magneti; & nota punctum magnetis, verbi gratia, A. quod respicit directè medium versorij, & tangit capsellam tum tenta, ut potes, ita rotare lapidem, ut semper versorium immotum maneat, nec unquam plus altero extremo accedat ad lapidem, & linea, A. B. C. quam punctum F. medium capsellae, & versorij designat, notando diligenter, scito extrema puncta E. D. quae aequaliter distant ab hac notata linea A. B. C. esse puncta polaria, quorum E. quod cruci versorij subiacet in septentrionem vertetur D. in austrum collimabit. 900522-34375379-r6

9

Dum autem la¬ pis convertitur iuxta versorium, debet semper ita detineri, ut medium lapidis, quantum fieri potest, medium capsellae F. tangat. F A D C E B text light/shadow plasticity physical objects arrows letters concrete elements woodcut integrated in the layout 3d and perspective 900522-34375379-r7

10

Tertio hoc idem facilius si non ita exactè in lapide satis rotundo invenies: sumef rustulum ferri longitudinis tantae quanta est grani frumenti, vel hordei, pro lapidis magnitudine, & virtute, quo enim maior est virtus, eo magis longum pariter filum sumere potes, huiusmodi filum magneti imponito: videbis enim obliquè stare ad omnes partes magnetis, & solum in duobus oppositis punctis directè ad centrum magnetis perpendiculariter tendere. Loca igitur in quibus adiacet magneti, & nihil erigitur, polis dici possunt opposita; & dicuntur puncta aequinoctialia, & punctum illud, in quo perpendiculariter ad magnetici corporis centrum erigitur, polus erit. Consimilis est illa altera ratio, si magnetem ferreo pulvere, vel nigra arena totum consepelias: in aliquibus enim partibus adhaerebit pulvis quasi prostratus supra magnetem; in alijs erigetur quasi inhorrescerent pili: ubi enim erigitur ferreum capillicium, ibi poli sunt. ut cernitur in magnete A. B. qui, dum totus aspergitur, & quasi sepelitur in ferreo pulvere, solum tamen induobus oppositis partibus ferrum illud quasi in pilos concrescit, & producitur, qui tamen pili ita inhorrescunt, ut solum in punctis A. & B. directè erigantur, in alijs obliquentur, vel adiaceant lapidi. Medium igitur illud A. & B. erunt poli, & per illa puncta transibit axis. & haec satis expedita via est ad polos inveniendos. B A woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity physical objects concrete elements 900522-34375381-r4

11

Denique placuit Gilberti ratio¬ nem pau-lulum immutate, ut fortasse clariorem redderem, quo facilius in rotundo lapide magnetico ad experimenta sanè magis accommodato polos inveniamus, quam exactissime adijcere: licet fortasse parum haec ratio iam differat à supra positis.

12

A B G C E F physical objects plasticity integrated in the layout woodcut light/shadow concrete elements 900522-34375381-r5 Sume rotundum magnetem A. B. & cuspidem ex aere fabrica, apta huic experimento, ita scilicet, ut commodè supra lapidem sedeat; huic versorium imponito, & tandiù in diversas. magnetis sedes trahas cum versorio cuspidem, donec tandem versorium libretur, neque ulla ex parte, aut extremitate magis lapidem versùs deprimatur: hoc facto nota ibi punctum C. cui imminet versorij medium. tunc, tentando, pariter invenias punctum, E. in quo similiter versorium libretur, neque ul la eius extremitas ad magne tem inclinet, & sic invenias F. G. &c. quot sufficiant ad describendum in lapide circulum, quem circulum in tali magnetis globo poteris aequatorem appellare, quia aequaliter distat à polis: si enim utrinque circino, aut alia via, in lapide puncta reperias, quae aequaliter distent ab hoc descripto circulo, haec puncta polos referent: ut inposita figura puncta A. & B. Quare habebis viam, qua excurrit virtus magnetica, & huius lapidis determinatam à natura longitudinem, quae excurrit ab A. ad B. & haec de polos inveniendi ratione; quorum tamen omnium causae infra reddentur, & de cognoscenda via, ac dimensione magneticae longitudinis: alias enim rationes hoc idem obtinendi longum esset prosequi, & poterit per se quisque invenire, ubi hanc totam magneticam philosophiam pernoverit, verum priusquam ad causam inquirendam descendamus, libet, quid à priscis hac de re habere possimùs, indagare.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5