Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

1

Potest certius per magneticas directiones inveniri latitudo regionis seu altitudo Poli, quam etiam linea Meridiana. Cap. XIII.

2

Ea ratione posita in praecedenti propositione haec etiam explicata manet, nec obscurè. Quamvis enim supra demontraverim illorum vanum esse laborem, qui putant se posse per magneticas directiones longitudines regionum definire; ita hic pronuntio posse nos non longissima observatione magnetis beneficio definire cuiusque loci latitudinem, hoc est quantum quolibet in loco polus supra Orizontem elevetur, quod unicum ferè restabat ad nauticam disciplinam perficiendam magnete magistro: quia nautarum peritissimi hac maximè via suos cursus certo dirigunt, ac definiunt, per poli scilicet altitudines: Explorant enim, verbi gratia, polialtitudinem hodie, & inveniunt esse graduum 39. deinde navem dirigunt perpyxidem, ut progrediatur per lineam, quam tali designant vento, puta Graecum, ut morè nostro loquamur, & ad hoc pyxis deservit, ut semper contineant navem in tali linea, quicunque flatus ventorum illam impellant; ita ut non deflectat, neque ad hanc, neque ad illam partem, sed semper progrediatur illa recta linea. Deinde post quartum, aut sextum diem iterum explorant poli altitudinem, & inveniunt esse, verbi gratia, graduum 41. vident igitur se tantum illo tempore itineris confecisse, ut per duos gradus polus sit illis elevatus, norunt verò quantum progrediendum sit, ex suis, quas habent, tabellis ince denti per talem venti lineam, ad hoc, ut polus vno gradu plus elevetur, norunt ergo, quot milliaria per talem lineam confecerunt; quandoquidem illis polus per duos gradus factus est elevatior; & ita poterunt pręcisè definire per scalam milliarium, quo in loco determinatè sint, & quantum ad amus sim disceserint ex loco, in quo primo elevationem poli observarunt; quem locum habebunt notatum in mappa. Et haec est in arte nauti ea magis exquisita ratio definiendi verum locum navis per altitudinem scilicet poli. Suas enim, ut dixi habent tabellas, in quibus descriptum est quot milliaria per quamlibet venti lineam, quae in pyxide designetur, conficienda sint, ut mutetur unus gradus altitudinis poli, si quis per talem venti lineam semper progrediatur: quas tabellas optimè potuerunt Geometricis, & Mathematicis rationibus exquisitè elaborare.

3

Vides ergo ex hoc quantum intersit rei Nauticae novisse singulis momentis quantum polus elevetur, si fieri possit, absque solis, aut syderum prospectu. Si enim in longis navigationibus per quindecim, aut viginti dies nubilum patiantur Cęlum, vel Solem, aut sydera non possint observare, vel cer tè Solis meridianam altitudinem, aut amplitudinem ortivam habere non possint, non certo poterunt locum navis definite, nisi ex cęca quadam experieratia in qua nautae confidunt. Si ergo per magnetem hoc habere possint, ut certo semper poli elevationem definiant, vides, quantum Nautica, imo tota Civilis Respublica, quae tantum à navigationibus dependet, magneti debeat, & magneticae philosophiae.

4

Cum igitur tam per globum magneticum versorio illi accommodato, quam per unam, aut alteram longam navigationem circa ipsam Terram fuerit diligenter obseruatum, quantum in qualibet poli elevatione magnetica infra Orizontem descendant, vel adhibita tabella, quam ego alibi proposui, formetur Instrumentum inclinationis ratione iam exposita, & inferior hemispherij pars non in partes, aut gradus aequales dividatur, sed incipiendo ab infimo medio puncto ultimi descensus ascendatur notando puncta seu circulos, ad quos in singulis gradibus descendit magneticum, & notato pun cto apponatur ille numerus graduum, in quo talis fit descensus, ut à nobis factum est in nostro instrumento, & alibi fusius explicatum est, tunc per tale Instrumentum inclinationis expedite, nullo negotio videbis, quanta sit poli altitudo in loco, in quo tunc temporis existis. Versorium enim cuspide quasi digito egregiè tibi quaesitam altitudinem demonstrabit, nulla facta So lis, aut syderum observatione; quod proli Deus immortalis, quantum est beneficium, ut nihil dicam de ipsa re, & arcano naturae mysterio, & suspicienda proprietate. Huius rei hìc causam non addo, ne importunè repetam alibi copiosius dicta.

5

Illud huius est loci, cur huic tegulae tantum tribuam, ut putem sine magno errore, & absque evidenti periculo posse adhiberi: Ratio autem huiusce rei ex eo desumitur, quod proximè dicebam; quia nimirum vehementiorem habent vim magnetica ad descendendum infra Orizontem ad desti natum punctum, & longè maiorem, quam sit illa, qua diriguntur ad meridianum; ac proinde minus ab accidentalibus causis poterit impediri versorium, ne descendat ad natura quaesitum punctum, & maior vis requiretur, ut ab illo avocetur, quam ut à meridiano amoveatur: quia, ubi est vehemen¬ tior efficacia ad aliquem terminum per motum acquirendum, resistentia mi nus impediunt, & robustiora etiam contemnuntur obstacula. Si ergo tantum observationes potuerunt, ut per conversionem pyxidis ad meridianum, quae qualibet minima causa potest retardari, & quae tam frequentes, & incertas habet deviationes, nautica disciplina navem dirigat, nullo fere errandi periculo, quia iam ferè omnes deviationes insignes fuerunt adnotatae; multo magis eadem disciplina poterit directionis normam absolvere per inclinationem versorij, & ostensionem altitudinis poli, quam certius magnes demonstrat, quam demonstret lineam meridianam, & in quo maiores exerit cires, nec quamlibet formidat resistentiam.

6

Non tamen sanè negarim posse, & de facto adesse hic etiam anomalias, & irregulares descensus, sicuti sunt in conversione ad meridianum; ita ut in quolibet paralleli puncto semper non aequaliter descendat versorium, vel propter Tertae eminentias, & maiores hic magneticas causas, quam alibi, vel ex alio accidente; tamen dico has variationes pauciores esse, & minores, quam deviationes à meridiano, & quae non maximis observationibus possint prę¬ caveri. sicuti praecavetur deviatio à meridiano pertinaci observationum diligentia. Per magnetem ergo melius altitudinem poli definimus, quod erat ostendendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13