Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 15
Hactenus qui sibi melius de magnete philosophari visi sunt, terminos illius motus, & directionis in Coelo statuerunt; adeo semper erectus animus, ac sublimis ad altiora evolat, atque omnia eò tendere suspicatur, quo ipse suas dirigit, sublimis naturae imperio, cogitationes, vehementer'que satyricum illud perhorrescit: O' curuae in terras animae. Verum quae ante pedes posita sunt, terramque communem matrem haud quaquam iuvit in praesentia contempsisse.
Primo igitur loco multum illi erraverunt, qui, ut supra etiam recitavi, & reieci, terminos magnetici motus, in quos magnetica diriguntur, & quas praecise semper respicere velint, mobilem aliquam fecerunt Coeli partem, vel singulare aliquod sydus: Erroris autem manifesta illa fuit redargutio, quia sic pyxide immota in eodem loco, versorium tamen perpetuo moveretur, & quotidie bis cum vero meridiano coniungeretur, quando scilicet diurna volutatione punctum, ad quem eius dirigitur motus, sub meridiano esset; & semel maximè ad occidentem, semel ad orientem diverteretur, horasque commodè nimis ostenderet. Sed rem fusius supra.
B A inclination magnetic force text letters concrete elements physical objects persons or human body plasticity light/shadow 3d and perspective integrated in the layout woodcut hand 900522-34375425-r5 Secundo non minus errarunt, qui dixerunt terminum magnetici motus, punctum aliquem immobilem, sive in Coelo, sive supra Coelum proximum polo, ex quo fiat, ut magnetica declinent à meridiano in eodem loco semper eadem declinatione, diversa tamen, in diversis, nunc plus, nunc minus, nunc etiam prorsus congruat. Evidenter enim hoc constat primo non aliquam polarem Coeli partem versus dirigi, sed terrestrem partem aliquam versus, ex declinatione, quam faciunt magnetica exactè librata; quo praeclarissimo experimento primus magneticam philosophiam ditavit numquam satis, vel ex hoc solo capite, & unico experimento laudatus Robertus ille Normannus apud Gilbertum libro primo capite primo. Sume lamellam tenuem ex calybe, si potes, cuiusmodi debent esse omnes lamellae, ex quibus versoria conficiuntur; atque ex ea fac regulam longitudinis sex, aut octo digitorum: latitudo sit exigua verbi gratia quanta est crassities gladij: lamellae crassities sit quam tenuissima, fac in eius me¬ ditullio foramen exiguum egregiè levigatum, tum filo serico non contorto per foramen traiecto suspendito, & regulam ex foramine exactissimè libra, arte curiosa, tum excita magneticè, idest tange uno magnetis polo partem A. altero partem B. ut robustius, & melius excitetur, & vim magneticam concipiat; videbis enim, si foramen sit benè levigatum, & regula exactè librata, partem B. quae ad polum nostrum arcticum convertitur, qui polus Coelestis hic elevatus est supra finitorem, non sursum elevari, ut illum polum respiciat, aut Coeli partem aliquam illi proximam, sed videbis deprimi terras versus, & quidem maximè deprimi; & quo magis regio, in qua tale facis experimentum, polum habebit elevatum supra finitorem, eo magis deprimetur pars illa lamellae, quae ad illum polum convertitur. Et ut sentias partem B. non deprimi terras versus, quia non fuerit bene librata lamella, & quia fortasse gravior sit ex illa parte, ut suo pondere deorsum feratur, non magnetica virtute; excita regulam illam contrario modo, atque excitaveras prius; idest eo polo magnetis, quo prius tetigeras partem A. non amplius eandem tangas partem, sed oppositam, & altero polo magnetis tangatur A. sic enim, ut infra dicetur fusius, prior virtus destruitur, & nova inducitur contrario situ. videbis, si iterum regulam suspendas, partem A. quae sursum elevabatur, iam deprimi, & converti ad pattes meridiani septentrionales, ut prius faciebat pars B. quae nunc ascendit supra finitorem ad partes australes.
Ex quo sentias magnetem conferre vim, non solum se dirigendi, ad meridianum, sed etiam descendendi infra finitorem determinata parte, hoc est illa, quae respicit ad nostrum polum, & determinata descendendi ratione; quamvis noster hic polus sit sursum elevatus; nec tunc sic depressa manebat pars B. quia gravior esset, sed quia in septentrionem dirigebatur, & magnetica gravabatur vi. Quod experimentum saepissimè sumpsi multis iucundissimè spectantibus, atque admirantibus, quod cum nihil ferri, aut gravitatis ablatum esset ex parte B. tamen iam ascenderet, cum prius deorsum premeretur, nihilque addendo parti A. iam descenderet, quae prius erigebatur. ergo vis magnetica se convertendi in septentrionem, quae sola addita est parti A. in nostro emispherio deorsum premit infra finitorem; cum tamen polus Caelestis sit sursum. ergo pars magnetica quae dirigitur in septentrionem, non tendit ad polum Coelestem, aut partem polarem, ut evidenter evincit hoc experimentum. Poteris autem ita vittutem magneticam lamellae invertere, quoties libuerit, & efficere, ut pars, quae prius deprimebatur assurgat, & quę sublimis fuerat deprimatur: nihil, aut detrahendo, aut addendo ipsis partibus de gravitate: quod toties specta, donec sentias obliquitatem non ex inaequali libratione, sed ex virtute magnetica provenire. Aliud experimentum ponit Gilbertus libro 5. capite 9. iucundum sanè, sed operosum, & quod non nisi exquisita possis diligentia obtinere. Filum ferreum trium digitorum transeat per suberis corticem rotundum, ita, ut possit cortex ferrum in aqua sustinere. sit aqua illa in vase aut scypho vitreo satis amplo: corticem rotundum paulatim acutissimo cultello, ita ut maneat rotundus, quantum fieri potest, imminue, donec sub aquae superficie uno, aut altero digito maneat immobile, filum sit aequilibratum exquisitè. Sic praeparati fili finem alterum frica super magnetis finem borealem, alterum super meridionalem lapidis partem artificiosè admotum, ne cortex vel tantillum de loco moveatur, & rursum in aqua imponito: declinabit filum circulari motu circa centrum suum infra planum horizontis pro ratione latitudinis regionis. Haec ille.
C F E B letters magnetic force inclination text arrows physical objects plasticity light/shadow 3d and perspective integrated in the layout woodcut concrete elements 900522-34375428-r6 Quibus ego duo addam ad experimentum facilius habendum, quod ego meo malo didici, dum in hoc laboro. Primum est diligenter cavendum, ne dum ferrum libras ex rotundo cortice, ulla ratione ne procul quidem magnetem odoretur; si enim aliquo modo magneticam contraheret virtutem, non verè posses librare; imo, cum tibi videbitur aequilibratum ex corticè aequaliter, pars, quae in septentrionem vergit, levior erit non nihil. Errorem autem huius aequilibrationis sic senties. maneat ferrum E. F. in aequilibrio, & F. respiciat septentrionem E. austrum. tange magnete ferrum, & excita contraria ratione, ita, ut per novum hunc contactum F. convertatur ad partes B. E. autem ad C. quod assequeris, si F. tangat contrarium magnetis polum, atque tetigerat prius; & videbis non amplius ferrum manere in aequilibrio, sed F. praecipitabitur deorsum, & perpendiculariter ferrum erigetur, etiam si diligenter caveas, ne corticem, vel tantillum è loco dimoveas. Ex quo cognosces ferrum prius non fuisse aequilibratum exactè ex cortice. Si igitur fortasse contingat, ut ante aequilibrationem ferrum magneticam conceperit virtutem; tunc retrahe tantillum corticem, ut pars F. non descendat perpendiculariter, sed maneat ferrum obliquatum, ut vides; tunc rursum vim magneticam in ferro immuta, per novum magnetis contactum contraria ratione factum, & videbis partem E, quae sursum elevabatur, deprimi, & partem quae deprimebatur, erigi eandemque servare obli¬ quitatem, atque hac ratione virtutem immutando iterum, ac tertio specta, donec sentias hoc, quod est, alteram partem descendere, alteram assurgere, non provenire nisi ex virtute magnetica: pars enim ferri magneticè excitati, quae in septentrionem vertitur perpetuo deprimitur, pars austrina assurgit, ergo magnetica dum diriguntur ad polum, seu ad meridianum, non respiciunt polos Coeli, nec partem aliquam polarem; quia pars, quae in septentrionem convertitur, hic apud nos elevaretur, non deprimeretur.
Alterum quod moneo ad hoc experimentum habendum; quia difficilimum est ita corticem minuere, ut descendat infra superficiem, & non ad imum vasis; debet enim ad statum redigi corpus illud, in quo totum conflatum ex ferro, & cortice aequet gravitatem aquae, data paritate molis, ut constat ex demonstratis ab Archimede, de his, quae vehuntur in aqua; & quidem hanc aequalitatem exacte omnino debes assequi, si vis illud corpus descendere infra superficiem, atque ibi quiescere in quolibet situ, nec decendere ad imum vasis. ideo ubi fuerit imminutus cortex, ut proximè videatur descendere, ne libratum ferrum tam saepe tractando, librationem corrumpas, infunde aliquas aceti guttas in aquam; sic enim aquam leviorem reddes, & ita ferrum paulatim descendet, nulla facta amplius corticis immutatione. & sane mirùm erit, quod paucis guttis aqua illa levior ita reddatur in specie, ut ferrum iam descendat. Denique addo, si ferrum cum cortice in aqua diù maneat, futurum, ut descendat ex se; quia cortex paulatim imbibit aquam, & gravior redditur, & partes aëris inclusae evaporant ita, ut ferrum sustinere non possit.
H F A L T G E D C R N Q P S woodcut abstract elements letters text geometrical forms inclination magnetic force integrated in the layout 900522-34375430-r5 His positis experimentis dico evidens esse terminos magnetici motus, ad quos magnetica diriguntur, non esse circa Caeli polos, sed circa terram. hoc autem sic pro batur. Sit circulus Cęli meridianus A. D. F. L. terra O. S. horizon physicus T. B. Astronomicus G. H. axis F, A. S. O. poli terrae L. D. sectio aequinoctialis. Suspendatur ferrum N. P. in verticali si, ferrum dirigeretur ad polos Coeli, deberet ferrum dirigi, ut Q. R. ita, ut pars R. quae respicit septentrionem, elevaretur supra horizontem, & pars Q quae austrum respicit, caderet acute ad horizontem; cum haec sit magneticorum regula, immo omnium mobilium, ut ad terminos, ad quos moventur, proximè accedant, & recta illos respiciant. Cum igitur non elevetur pars septentrionalis, sed descendat, nemo, ut arbitror, cum videat ferrum dirigi quasi directè ad polos terrae, & apud nos angulum cum horizonte facere graduum circiter sexaginta, dubitare potest, quin in terrae polum collimet. Si enim vellet terminare suum motum ad A. quorsum deprimeretur infra horizontem verum, ut N. R.
C A D B F E concrete elements physical objects integrated in the layout abstract elements geometrical forms woodcut light/shadow inclination text plasticity magnetic force letters 900522-34375431-r6 Hoc idem sic clarius adhuc ostendo. Sumatur sphęricus magnes A. B. C. D. in quo sint A. B. poli, quoties ponentur ferramenta ultra C. in quadrante C. A. elevabuntur sursum, ut vides in exemplo, & hoc non nisi quia ferrum dirigitur ad polum A. etsi transeas polum A. in quadrante A. D. obeli diriguntur, ut vides, ad contrariam partem, quoniam ad eundem polum A. collimant. Cuius rei difficilimae rationem reddere tentabo postea. Sicut igitur obelus in gradu proculà polo A. cadit supra tangentem obliquè; quia dirigitur ad polum A. sic etiam, cum videamus supra terram eundem capere situm magneticum ferrum, quem capit supra globum magnetis obelus ferreus, dicendum est dirigi ad polum terrae, sicuti dirigitur ad A. Et haec globi magnetici inspectio videtur mihi clarissimè ostendere hanc magnetis directionem ad polum terrae.
On this page