Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 22
Animadvertit etiam hoc oculatissimus in experimentis Gilbertus lib. secundo, cap. 4. si ferrum, inquit, magno feruore incandesceret, manifestum est, quod non attraheretur. bacillum ferreum valde ignitum; appone versorio excito. stat versorium, nec ad tale ferrum convertitur, sed statim, ut de candore aliquid remiserit, accurrit illico. Haec ille. at ego non magnopere miraret de versorio; nam versorium, vel tenuissimo reflante spiritu repellitur; & ex ferro candenti exalationes, & ignitos reflari spiritus posset aliquis contendere; qui versorium potius repellerent, quam advocarent. quare non ex hoc, facile est evincere ferrum candens inaeptum esse magneticis attractionibus, quod versorium ad se non provocet, magis efficaciter, rem persuadet, quod nec à magnete validissimo, qui suspenderet integram ferri libram, trahatur tantillum ferri, si incanduerit; ubi vero incę perit remitti de candore, & ad pristinum tedire statum, confestim trahatur, & quidem validissime: Experientia in promptu est, ratio magis inquirenda. Idem Gilbertus eodem loco, ferrum, inquit, licet maneat post perfectam ignitionem, nec in cinerem convertatur, aut recrementum, tamen ferrum ignitum non est fernum, sed quiddam extra suam naturam positum: nam veluti ambientis aeris rigore aqua à natura sua in glaciem mutatur, ita ferrum ignibus incandescens violento fervore percussum confusam habet formam, & perturbatam; quare & non attrahitur. Verum, quidquid sit de amissione virtutis magneticae per immodicam ferri ignitionem, de qua postea: hic solum illud quęrimus, cur magnes non trahat ferrum, dum actu est ignitum? Videtur autem velle Gilbertus ex verbis citatis non trahere, quia ferrum candens non sit ferrum; quod probare contendit exemplo aquae, quam putat, cum gelascit, non remanere aquam, sed mutari in aliam naturam. Reijcio tamen ego tam conclusionem, quam probationem; & quidem, quod spectat ad exemplum, & probationem, de aqua congelata, quod non mutetur, sed remaneat aqua, rem puto verissimam; Sicut enim frigus non habuit vim brevi illo tempora, quo facta est congelatio, inducendi mutationem substantialem in aquam; ita multo minus tenuissimus solis radius, aut modicus Favonij flatus posset è vestigio mutare substantialiter subiectum, & iterum forma aquae suis tepentibus plumis revehere, dum glacies solvitur.
Non negarim sanè multa, quae frigore concrescunt, substantialiter mutari, ut dicitur de crystallo: at non solvitur facilè, nec expellitur frigore inducta forma quolibet radio, ut facile glacies solvitur. Praeterea firmissimo argumento philosophus Catholicus hoc sibi suadebit, quod res dum gelascit, non mutetur substantialiter; si enim aqua congelata non est aqua, nec vinum congelatum esset vinum; at in regionibus magis polo subiectis, ubi frigora sunt maiora, consecrant vinum etiam congelatum, ita mihi homo doctus, & fide dignus narravit: fides sit penes auctorem; nec enim ego aliud huius rei habeo argumentum. ergo vinum congelatum est vinum: alioquin non posset consecrari. praeterea, sipost consecrationem congeletur admoto igne solvunt ex glacie, ut in consummatione sacrificij sumant calicem; atqui certissima est doctrina Theologorum, tam diu corpus Christi remanere sub speciebus sacramentalibus, quamdiu maneant ibi dispositiones panis, & vini, & talis accidentium complexio, qualis requiritur ad hoc; ut durare posset sub illis accidentibus forma panis, & vini, si adesset. ergo si per congelationem solvitur illa accidentium complexio, quae requiritur ad formam vini, ita ut, si ibi esset forma vini, non posset manere amplius sub illa accidentium complexione, sed recederet adveniente forma aliqua alia substantiali; neque ibi maneret substantia sanguinis, & corporis Christi. ergo, etiam si deinde glacies solveretur, & reverteretur etiam substantia vini, non tamen rediret substantia sanguinis, & corporis Christi: quia ubi semel facta sit solutio accidentium, & semel abierit praesentia Christi Domini, non revertitur nisi per novam consecrationem, etiam si fiat ex illa materia iterum panis, & vinum: alioquin quam plurima sequerentur incommoda, si, quoties daretur casus, ut sub illa eadem quantitate, & aliquibus accidentibus fieret iterum complexio apta ad panem, & vinuni, toties ex vi priotis consecrationis ibi rediret corpus, & sanguis Christi. Dum ergo sacerdos consummat sacrificium, non sumeret verum sanguinem, quod tamen falsum omnino esse Catholicorum religio tenet; falsum igitur exemplum adducitur ibi.
Sed falsum etiam esse id, ad quod adducitur exemplum, constat: nam videmus ferrum, etiamsi maximè incandeat, tamen restitui ad pristinum statum nulla externa agente vi, nullo externo auxilio. ergo non est reproductio formae substantialis, sed solum conveniens accidentium reparatio, quae sibi sua vi forma substantialis reproducit. Sicut enim aqua calida restituit sibi suum frigus nullo externo adveniente auxilio, ubi primum cessaverit externum agens violenter alterans; & hoc, quia in illa materia remanet forma substantialis aquę, quę quia ex sua natura requirit tantum frigus, ideo nullo externo auxilio ipsa sibi sufficit, ut illud sibi reproducat in illa intensione. Cum igitur videamus in ferro ab igne exempto omnia antiqua acci¬ magnete, & ex ferro. Ex parte quidem magnetis, quia magnes coniungitur, ut per hoc suam qualitatem duarum facierum foveat, & per qualitatem magneticam, quae est in ferro sibi vires ad agendum corroboret; at dum fer rum sic candet, non potest magnes ab illo iuvari, imo potius destrueretur ab immodico inimico colore, nec ferrum sic candens potest habere sic qualitatem magneticam. non est igitur ratio, cur magnes illud sibi coniungat. Ex parte vero ipsius ferri, quia, cum ferrum ad magnetem active moveatur per qualitatem, quam prius acquisivit, cum istam qualitatem nullo modo possit habere, dum candet ex eo, quod in illo statu non sit subiectum idoneum illius qualitatis, cum ab illo immodico calore depellatur potius si adsit, non poterit in illo statu ad magnetem moveri, neque poterit roborare qualitatem per contactum, quam nullo modo potest habere. Cum igitur ille nexus mutuus ferri, & magnetis à qualitate mutua proveniat, cum in ferro candenti nulla esse possit, non est ratio, cur sit talis nexus.
On this page