Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 21
Ferrum acquirit verticitatem non solum magnetem tangendo, sed etiam solum propius accedendo: nec solum pars ferri, quae tangit, sed etiam opposita per se virtutem concipit. Cap. XXI.
Sume acum, quae nunquam magnetem tetigerit, & filo suspendiacum, ut accedat quidem ad magnatem, re tamen non tangat; to; tum admoveas magneti, sed ita procul suspensam detineas turum, ut acus ille non solum virtutem à magnete concipiat, si ita ad magnetem accedat, ut tangat illum, sed etiem si non contingat, dummodo propius accedat; immo virtutem etiam à magnete in se derivaret, si inter acum, & magnetem interpositum esset aliud corpus, ut lignum, lapis, & quodlibet aliud. patet hoc primum experientia. si enim, ut dixi, ita procul acus suspen datur, ut ad magnetis contactum aspiret quidem pervenire, tamen nequaquam possit, vel quia procul detineatur acus, vel quia inter acum, & lapiden interponatur corpus aliquod durum, & impervium; si postea amoveas magnetem, suspensa acus ostendet omnes effectus magneticos clarissimè, ac si magnetem tetigisset, quos prius non ostendebat: nam & librata convertet se ad polos determinatos; cuspide, exempli gratia, semper in Septentrionem directa ex legibus magneticis, & ferri ramenta optimè suspendet, ut, quacun que ratione tentes, magneticam semper virtutem clarissimè deprehendas; quae tamen non apparebat, antequam sic ad magnetem accederet. ergo magnes non solum verticitatem, & suam virtutem ferro immittit per contactum, verum etiam dummodo propius ad ferrum accedat per solam praesentiam.
Constat deinde hoc idem ex ratione: magnes enim non solum in se habet magneticam virtutem, atque adeo in se etiam facultatem eadem producendi in sibi cognata corpora, sed etiam illam ipsam virtutem circunquaque effundit in orbem, & sibi sphaeram format activitatis, ita ut si sit globus magnetis A. B. C. D. effundet suam virtutem in gyrum E. F. ita ut actu sit in toto illo medio, & in tota illa sphaera virtus à magnete A. B. diffusa, & sit actu qualitas magnetica realiter in illo subiecto circumfuso, quodcunque sit, tali ratione, & positione, non qua est in ipso globo magnetico A. B. quasi vero ex ipso globo, & ex circumiecta sphaera E. F. integretur quodammodo unus continuatus magneticus globus, in quo totali globo virtus sit aeque disposita, ut est in parvo globo A. B. C. D. sed sunt quidem poli virtutis etiam in medio in E. F. & puncta aequinoctialia M. N. & quidem virtus polaris excurrit continenti quasi tractu per E. A. B. F. verum partes intermediae inter C. A. non non dirigunt virtutem eadem ratione, qua dirigitur virtus in medio A. E. L. M. & deinceps in alio quadrante C. M. B. F. nam C. A. dirigit virtutem ad A. ita ut conspi rent ad respiciendum ad eandem partem, ad quam dirigitur A. at vero in partibus intermedijs inter E. & M. virtus non diri gitur E. versus, ita ut conspitent ad respiciendum ad eandem partem, ad quam respicit E. sed potius dirigitur opposita ratione, quasi proficisceretur ex E. ab E. enim M. versus dirigitur, ita ut pars, quae est M. verlus respiciat ad eandem partem, vel certè ad eam dirigatur ad quam dirigitur E. quod patet, si in illo spatio intermedio colloces versorium: sic enim disponetur, ut pars versorij P. quae remoto magnete ad eandem partem dirigeretur, ad quam dirigitur A. vel E & O. ad partes B. in isto orbe virtutis P. converteretur ad M. & O. ad E. non igitur eadem ratione disponitur virtus in ista sphaera activitatis, sicut disponitur intus in ipso globo magnetis A. B. quidquid sibi velit Gilbertus, si contra hoc dixisset lib. 5. cap. 11. A C B D G I H E M F N O P text letters integrated in the layout light/shadow plasticity physical objects concrete elements geometrical forms abstract elements woodcut 900522-34375736-r5
Est quidem in tota sphaera activitatis, quae definitur A. C. B. D. E. M. F. N. ordinatim eodem prorsus modo disposita virtus, ita ut aequaliter ad proportionem sui circuli dirigatur versorium in G. I. sicut & in E. M. habita scilicet ratione magnitudinis circuli: ita ut angulos faciat aequales cum circulo ver sorium, seu cum tangente circulum in parvo, & in magno circulo, cum hoc solo discrimine, quod in maiori circulo, & magis remoto à magnete minus efficax est virtus, quam sit in minori: procedit enim uniformiter difformiter, sicut et aliae omnes activitatis sphaerae. Puto autem hanc virtutem per medium diffusam omnino esse actu in ipso medio, quodcunque tandem sit illud corpus, quod magneti circumiacet. Falso enim me iudice pronuntiat Gilbertus illo cap. 11. lib. 5. Neque tamen formas magneticas, & orbes in aere, aut aqua, aut quovis medio non magnetico existere volumus, quasi aut aqua susciperet illas, aut illis informaretur: tantummodo effunduntur formae, & realiter subsistunt, cum fuerint ibi magnetica, nec per omne medium procedit, & ut in corpore continuo existit magnetica vis. Haec ille. Vult ergo Gilbertus hanc qualitatem à magnete diffusam non esse actu per medium sparsam, sed ibi produci à magnete solum, quando intra talem sphaeram ponitur aliquod magneticum corpus pu ta, ferrum. Hanc rem in universo confutavi ad lib. de Anima, cum sermo erat de illis qualitatibus, quas vocant species intentionales; & de hac ipsa re alias etiam sermo fuit. Et sanè quis magnetem admonet nunc in E. procul ab ipso magnete adesse ferrum, & antea non adfuisse, ut ibi nunc producat qualitatem, quam antea inibi non producebat: non inlelligendi vim, nec sensum habet magnes: nec praemisit, ut arbitror, nuntios ferrum, qui de suo adventu certiorem facerent magnetem. Deinde, quando magnes, in E. existente ferro, suas vires ostentat, ibi illud excitando, praemittit ne suos quasi praecursores equos virtutem scilicet vicariam suae liberalitatis? quod si esse, certè in illo itinere, dum à B. ad E. virtutem transmittit, erit, tunc virtus in medio nullo existente ibi magnetico corpore: quod si dicas nihil transmitti ab A. ad E, ad quid ingerit mihi Gilbertus voces illas effluvij magnetici, & similes, quas saepe repetit? & quomodo A. agit in E. non agendo per medium? datur ergo actio in distans, cui non solum philosophicae, sed etiam Theologicae rationes repugnant. sed hoc alias fusius, hic solum rem innuo. Dico ergo à magnete per totum medium, quodcunque tandem illud sit, virtutem diffundi, qua vicaria agit in corpora magnetica circumiecta, & haec virtus in medio est actu, quatenus illud est purum medium, depende nter tamen à corpore magnetico, sicut lumen est in tota sphaera activitatis lu minosi, dependenter tamen à corpore ipso luminoso, ita ut subiectivè sit in medio, à quo sustentatur, pendeat tamen actu, & ut sit, & ut conservetur in genere causae efficientis, ab illo principio magnetico, à quo fluit. quod totum alibi probatum est.
Atque ex hoc redditur propria ratio, cur non solum illa pars ferri, quae ad magnetem vergit, vel magnetem tangit, verticitatem, & magneticam virtutem acquirat, sed etiam pars opposita ferri, quae à magnete distat, ipsa etiam virtutem eandem sibi conciliet, si ferrum accedat altero fine ad magnetem directum perpendiculariter ad eius centrum.
Quod verum esse constat experientia: si enim non sit ferrum adeo oblon gum, ut pars aversa, & remota à magnete excedat illius sphaeram activitatis, illo altero etiam fine verticitatem concipiet, & ferri ramenta illi adhaerescent, etiamsi magnetem non tetigerit; Et certè cuiuscunque sit longitudinis ferrum, semper tota illa pars, quae est intra sphaeram activitatis magnetici, excitabitur; quia qualitas illa per medium diffusa est agens necessarium, & ferrum est subiectum proportionatum, & conveniens intervenit applicatio. ex necessitate igitur sequetur actio. Verum quidem est, quod, sicut sphaera procedit uniformiter difformiter, & minus est efficax qualitas in medio, quo magis receditur à magnete, ita etiam vis in ferro producta decrescit, ut in illa parte, quae magnetem tangit, vehementior sit. & paulatim decrescat, dum receditur à magnete, donec tandem, si ferrum sit longissimum desinat in non virtutum.
On this page