Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

Magnetem ab interno principio moveri, ac dirigi in polos, & ad suum meridianum se conformare. Caput Nonum.

2

Hactenus aliorum opiniones proposui de magnetica in polos conversione. iam reliquum est, ut, quid ego sentiam, exponam: quandoquidem aliorum placita omnino non placuerunt, licet hic etiam illud Ciceronis quadrare videatur, in huiusmodi rebus facilius, quid non sint, quam quid sint, posse afferri.

3

Illud in primis statuendum est motum hunc ad polos magneti naturalem esse, ac proinde à principio intrinseco, non autem ab extrinseco provenire, neque externam causam extraneumque motorem esse, sed internum in ipsa magnetis natura. Probavimus hoc supra à posteriori impugnantes magneticas illas polares rupes: cum enim videamus non moveri difficilius, nec magis lente dirigi, aut converti ingentem lapidem, atque exiguum ferramentum; atque hoc accidere ferè eadem cum velocitate, & firmitate ubique gentium; si nolumus magnetem moveri ab agente libero, qui possit pro sua libertate multum aut parum virium ad agendum applicare, & temperare, prout libuerit, suae facultatis conatum ad illud, quod moveri debet, quod nullus hactenus finxit; sed admittimus moveri magnetem ab agente naturali; quod semper tantum operatur, quantum potest, & semper universas exerit in agendo vires, manifesto sequitur futurum, ut celerius, ac vehementius exiguum corpus, quam ingens dirigatur: quod cum haud quaquam fieri videamus, clare conficitur non externum, sed internum esse moto rem; cuius vires, cum mobili, crescunt, vel decrescunt.

4

Probatur autem hoc idem à priori. Natura suos effectus non destituit illis in rebus, quae ad illorum conservationem conducunt, & illis benigne admodùm ea omnia copiosè impertitur, quibus suam sibi possint tueri formam, omnes'que proprietates, quas à natura receperunt, seque ad naturalem statum restituere, si deturbentur, quem ipsorum postulat species: sed magnetis naturalis status, & commoda se conservandi ratio, ut ex dicendis patebit, ea est, ut sit in determinato situ in ordine ad universum, & determinatam sui partem ad determinatos convertat polos; ut illa, quae à natura recepit, possit conservare. ergo à natura vim talem possidebit sibi ingenitam, qua se ita collocare, & ad eundem situm, ac positionem, si deturbetur, possit restituere. Maiorem huius argumentationis propositionem non est quod confirmemus, satis illi fidei conciliant res omnes, nec pius in naturam animus aliud de communi matre potest suspicari. Cur indita est lapidi vis deorsum descendendi, neque ad hunc motum efficiendum aliunde vires expectat? nisi quia hic ille locus est, quo commodius conquiescit. Quis igni suffecit alas? (nisi tamen quis neget ignem ascendere.) quibus sese in sublime elevat sua sufflatus levitate? ut ibi felicius otietur. Non alia de causa animali ad gradiendum diximus, vires à natura tributas esse, quam ut se pabulo, & sensuum obiectis, quae ubique parata non sunt, perficiat: cur ergo velimus cum solo magnete naturam fuisse noveream; ita ut cogatur alienam expectare liberalitatem ad illum obtinendum situm, & positionem, quam illius forma, & diuturnior conservatio desiderat? Quod ad minorem attinet, magnetis scilicet naturam id exigere, ut determinatam partem polis obvertat; praeter ea, quae fusius à nobis disputabuntur infra; illud in prę¬ sentia unicum esto argumentum, quod semper ita in suis venis producatur, ut semper determinatam partem septentrioni obijciat, oppositam austro, quamvis haec pars oculis definiri non possit: ex quo à posteriori certissimè possumus, & evidenter conficere, eum esse optimum, & commodissimum situm, quem semper natura eligit. Verum, ut dixi, constabit ex infra dicendis magnetem quandam habere qualitatem ex sua natura, quae determinatam obtinet positionem, & aliam consimilem esse in toto telluris globo; quae qualitates, dum sunt convenienter ad invicem dispositae, se mutuo fovent, & tuentur; si contraria sint ratione compositae, se invicem destruunt. debuit ergo magnes vim habere se movendi, & confirmandi suam qualitatem cum qualitate telluris; alioquin dedisset natura illi qualitatem illam, & non dedisset illi vim sibi illam conservandi, si non posset à contraria actione telluris, quae ubique viget, se subducere.

5

light/shadow plasticity physical objects woodcut concrete elements integrated in the layout 3d and perspective tree 900522-34375405-r4 Confirmatur hoc in consimili re: quia enim plantae, lignorumque natura postulat, ut determinatam sui partem sursum obvertat, dum vegetatur planta, & ad suam ipsius diuturniorem, & feliciorem vitam tali ratione se habeat, conducit; hinc videbis, etiamsi ramum deprimas, futurum, ut, si vita perseveret, virgulae, quas hinc inde emittet depressus ramus, vu saepius observavi, verticem sursum vertant, ut iterum quasi ascen dere conentur, & se ad naturalem statum restituant; quia sic commodè se habet illorum natura; ut vides in descripto exemplo: ramusculi enim adnascentes in ramo depresso sursum diriguntur: quod si praeciso trunconon amplius se ad eundem statum restituit lignum; idest, quia ad sui conservationem, cum non amplius terra vegetetur illa positione non indiget. Sicut igitur dum vegetatur lignum, vim habet se sursum erigendi, & ad hoc nullum expectat externum auxilium; quia sic ad naturam conducit; ita etiam magnes, quia illius natura postulat, ut, non solum in prima productione, sed, quamdiù eius forma durat, conservetur in tali positione, & talem obtineat in universo situm, cum perpetuo tellus influat, non debet auxiliares copias aliunde expectare ad hoc obtinendum, aut alienis stipendijs sibi milites corrogare. Hoc vero, quod de vegetabilibus in ramo depresso pro exemplo adduxi, observavi ego saepissimè, & alij etiam observarunt, & licet aliquando ex accidenti contrarium contingat, per se tamen physicè, hoc est semper, vel ut plurimum id vel in ipso nascentium ramusculorum exordio, imo & holerum observabis, ut verticem sursum erigant. neque hoc, quod per se contingit, ex accidente, à materia provenire dixeris, sed per se à forma. verum cum hoc pro exemplo adducam, in quibus de veritate non laboratur, nolo immorari, nec de hac re disputare in praesentia; alius locus forte id postulabit. in magnete, quod dixi, certum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9