Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 27
Versorium accurrit ad lamellae centrum, dum illa centro magnetis polum tangit, & refugit ab eodem lamellae centro, dum procul removetur magnes; & tamen lamella non mutat verticitatem. Cap. XXVII.
Sit magnes A. B. ad cuius alterum polorum puta A, applicetur lamella ferrea rotunda, vel saltem, quae ad rotundam accedat figuram, atque ita applicetur, ut centrum lamellae sit prope polum A. si versorium, aut plura etiam versoria applicentur ad lamel¬ lam, accurrent cuspide ad centrum illius, & ibi firmiter haerebunt; at vero si procul amoveatur à lamella magnes, iam ad illius centrum non confluent implius versorij cuspides, immò ab illo celeriter, & constantissimè fugient, & solum ad idem centrum accurrent cruces. Quod hoc verum sit, non habet aliam probationem quam facile, & obvium experimentum; cuius solum, ut consuevi, fidem appello, nec aliud unquam magis à lectore contendo, quam ut experiatur; sed caveat ab ijs, quae ex accidente contingunt. Dif ficultas ergo solum est in ratione, ne res adeo mira videatur, quod scilicet idem centrum lamellae, dum prope magnetem est, provocet unam versorij partem, dum removetur magnes, eandem non solum non provocet, sed abi gat, & contrariam sibi conciliet. B A concrete elements integrated in the layout 3d and perspective light/shadow plasticity physical objects woodcut arrows letters text 900522-34375757-r7
Gilbertus lib. 2. cap. 16. id ex eo provenire putat, quod lamella verficita¬ tem immutet, & extra orbem virtutis magnetis habeat contrariam verticitatem illi, quam habebat in propinqui, quasi in propinquo sit pars magnetis, et centrum polum eundem habeat cum magnete, quod magnetem tangit. Sed puto Gilbertum in hoc (pace illius dictum sit) valde à vero aberrasse, neque huius effectus, quem non contemnendum putat, dum asterisco notat, causam veram agnovisse, quae ex magnetica agendi ratione iam saepius explicata clarissimè desumitur, imò, quod non piget repetere, ex eo illa doctrina de modo agendi magnetis per regressum magis vera esse comprobatur; dum per illam optimè redduntur causae singulorum effectuum, qui magnetem longè faciunt insigniorem. possem directè impugnare Gilbertum, & rationis falsitatem ostendere, verum satis sit veram perferre causam cum rectum sit index sui, & obliqui.
Repetas ergo animo magnetem, ita circumquaque agere ex polo, ut ex illius contactu acquiratur vis à ferro, qua dirigitur ad partem illam, ad quam convertitur alter oppositus polus, qui non tangitur: alterum vero ferri extremum remotum à contactu acquirere vim se convertendi ad illam partem, ad quam se convertit polus tactus. sicut ergo in bacillo, quod medium tangitur, in medio acquiritur una facies, & in utroque opposito extremo acquiritur contraria illi, quae est in medio, ita & in lamella, dum tangitur in centro ab A. immittitur quasi in illo centro vis se convertendi ad partem ad quam vertitur B. magnetis, & circumquaque in omni extrema peripheria proijcitur vis opposita convertendi scilicet se ad partem ad quam dirigitur A. hanc verticitatem concipit lamella ex illo contactu, & hanc perpetuo retinet; sive sit prope magnetem, & tangat A. sive sit remota, at vero dum lamella suo centro est coniuncta cum magnete A. quia ad illud idem punctum A. accurrunt omnes partes versorij, quae habent vim convertendi se ad partem, ad quam se convertit B. si non adsit illa lamella, ut ostendit experientia, ideo accurrunt etiam tunc ad centrum lamellae: sed versoria tunc non accurrunt ad centrum lamellae quasi ad centrum lamellae, sed potius simul, & centrum lamellae, & omnia versoria accurrunt ad punctum A. at vero cum lamella removetur à magnete, quia non adest amplius punctum A, ad quod simul, & lamella, & versoria confluant, sed relinqutur sola lamella, & hoc est proprium magneticorum, ut omnes illae partes, quae habent vim se convertendi ad eundem polum, fugiant se mutuo propter rationem, de qua alibi est sermo; ideo non est mirum, quod cuspides aversentur centrum lamellae remoto magnete: quandoquidem ex eo, quod et centrum, & cuspides tetige rint idem punctum A. habent vim se convertendi ad eundem polum. Ratio igitur, cur cuspides concurrant ad centrum lamellę, dum tangit magnetem, & fugiant, dum est procul, illa est, quia, dum tangit, accurrunt, non propter lamellam, sed propter polum A. quia scilicet volunt acquirere eandem verticitatem, quam acquisivit centrum lamillae, at vero, dum est procul, fugiunt cuspides a centro, quia tunc lamella sola, aut trahit, aut fugat, & quia simi¬ les magnetis facies se fugiunt, ideo se, & cuspides, & centrum lamellae fugunt; quia ex contactu eiusdem poli A. eandem faciem acquisiverunt. Ista est ergo universalis lex magneticorum, quod omnes illae partes, quae confluunt ad tangendum eundem magnetis polum, remoto magnete fugiunt se invicem; quia, cum acquisiverint similem faciem ab illo eiusdem partis contactu, semper similes partes se fugiunt.
Si ergo putavit Gilbertus mutari verticitatem lamellae dum removetur à contactu magnetis ex eo, quod prope magnetem ad eius centrum accurrunt cuspides, procul ab eodem refugiunt, cur non hoc idem dixit de quolibet versorio, & de illo longo obelo, de quo immediatè antea fuerat illi sermo: dum enim obelus ille media sui parte actu tangit magnetem, ad illud medium accurrunt cuspides, si admoveantur versoria; at vero, si removeatur magnes, statim cuspides aversabuntur medium obeli, & tamen non dixit mutari verticitatem in obelo, nec re vera mutatur, immo si plura versoria simul admoveantur ad magnetem, omnia simul committent cuspides ad po lum A. & ita omnes cuspides simul erunt unitae, dum simul tangunt polum A. Verum, ubi removeatur magnes, omnes cuspides statim se mutuo fugiunt, & tamen non mutatur verticitas in versorijs, dum prope magnetem sunt, & ab eodem removentur, etiam si prope magnetem cuspides se mutuo uniant, quotcunque tandem sint, remoto magnete se fugiant. ergo neque hoc dicatur de lamella, quae concipiatur veluti corona quaedam ex versorijs confe cta, quorum cuspides simul conveniant ad centrum ipsius lamellae: & si admoveantur alia versoria quotcunque, pariter concurrent ad eundem polum cuspides, remoto magnete se fugient. Dum ergo prope magnetem sunt accurrunt simul omnes cuspides, tam, quae in lamella concipiuntur, quam, quae sunt extra; cum removetur magnes; quia illae, quae concipiuntur in lamella, non possunt ab invicem refugere; saltem fugiunt ab ijsdem illae, quae sunt extra. non igitur mutatur lamellae verticitas. & haec ratio ex visceribus magneticae philosophiae eruitur, & ex modo agendi proprio magneticorum, quem Gilbertus non ita clarè videtur agnovisse.
On this page