Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Praefatio
Illud Mihi semper in tota philosophandi ratione visum est non solùm iucundissimum, sed etiam praecipuum inter omnia; in quibus philosophorum omnium desudare debeat industria, ubi primum ad philosophandum animum adijciunt; ut earum errum causas, quae quotidie in sensus incurrunt pro ingenij conatu exquirant: quod tamen ab aliquibus, qui se etiam philosophos appellant, nonnunquam praetermissum animadverti. Tunc demum enim philosophum aliquem eße credidi, cum rerum causas, quas quotidie cernimus, reddere posset, & illorum effectuum, quos plebeia etiam ingenia observarunt; rationes valeret enodare. Nec enim puto philosophi personam quemquam posse pro dignitate sustinere, etiam si metaphysicas quasdam subtilitates percalleat; nisi illarum rerum, quae à natura quotidie passim producuntur, physicas, & sensibiles causas, in quibus ingenium acquiescat, possit afferre, non quod illas metaphysicas speculationes non suspiciam, non admirer, non toto pectore hauriendas censeam; non quod illas praecipuum in sapientiae theatro locum obtinere non iudicem, ac eas esse statuam in quibus merito maxima desudent ingenia, ne dum quod metaphysicas illas speculationes putem contemnendas, quae acerrimè solent ingenia acuere; sed quòd multus semper sui in isto physicarum rerum studio, & multa commentatione harum causas inquirere tentavi atque utinam ingenij mei tarditas cursum mihi in avidissimo conatu non retardasset? aliquid enim tandem essem, assecutus; valdè certè meo exemplo feliciora aliqua ingenia provocassem: Mirum enim est quam nos aliquando ad currendum excitent praecurrentium languidiores nisus, & in aliorum irrita impressione trophaeum sibi statuere posse animus polliceatur.
Quoniam autem inter ea, quae fatigare etiam possunt summa ingenia principem omnium calculo obtinent locum magnetici effectus, ad magneticam philosophiam animum adieci lubentissimum: ut si minus hoc ignorantiae quasi asylum expugnassem, ad quod solent vulgares philosophi se recipere, ubi difficile quid insonverit, cuius causam non percipiant, & per hoc facilem mihi ad aliarum rerum cognitionem aditum aperirem, saltem aliorum solicitaret animos meus iste conatus, ut si ego, cui tam curta est cognitionis suppellex, non frangor labore, non deterreor difficultate, alij, quibus ad celsissima quaeque ingenij vis nata est, ad feliciorem aspirent eventum, nec sanè vidi quod in ferreo hoc nostro saeculo animum ad philosophandum attrahere possit vehementius, quam magnetica philosophia, nec enim vel ferreus animus magneti possit reluctari.
Dum haec solicitaret animum cura, factum est, ut optatissimè ad meas devenirent manus praeclarae de magnetica natura commentationes, & acutae observationes Leonardi Garzonij Patritij. Veneti, viri è nostra Societate insignis litteraturae, qui quam sanguinis traxit nobilitatem ex praeclarissima illa Republica, eandem ingenij dotibus egregiè cumulavit. Sed dolui summopere magneticae philosophiae fatum, & ignorationi addictam naturam: antea enim vir ille egregius fato concessit, quam suum de magnetica natura opus potuerit absolvere, quod vernacula lingua procudebat.
Diù eximiae illius mentis, ut ita dixerim, embrio multorum manibus protritus est, & non solùm Ioannes Baptista Porta, quae in suis de magia naturali libris habet, ex isto desumpsit (ut possem luculenta probatione demonstrare) sed etiam alij ex eodem multa praeclara didicere. Verum quamvis in Garzonio adamarem summopere philosophandi rationem, & ex illo ad causas magneticorum effectuum indagandas patentissimum, & planissimum campum viderem aperiri, nihilominus in experimentis aliquando deceptum, aut non ita accuratum, ut oporteret, indolebam, multaque nec contemnenda illi subrepserant, quae temporum decursus falsa omnino esse demonstravit; multaque alia, morte interveniente, & exorsam telam praecidente praetermissa apparebant: omnino opus non illo ingenio usquequaque dignum cernebatur; quia tamen multa, quae ab illo dicebantur, egregia erant, quantum ego suspicere poteram, & eius philosophandi, ac commentandi ratio optima videbatur, quae ad magneticam naturam, & ad huius lapidis peculiarem agendi rationem cognoscendam apprimè conduceret, opus illud non esse absolutum vehementer displicebat. Inde Gulielmi Gilberti Londinensis libros offendi de magno magnete Tellure, in quibus accuratissimè magnetica experimenta inveni collecta. placuit mihi vel maximè in Gilberto experimentorum certa, & accurata via, sed rationes eorum, quae dicebantur, & physicas causas adhuc magìs desiderabam. Ex hoc factum est ut ad hanc magneticam philosophiam avidius animum adijcerem, & totum illud tempus, quod isto annorum decursu difficillima concessere studia, ad se cognata scilicet vi traxerit magnes. Coactus enim sum molestissimis oppressus studijs, & varijs distractus curis Horatianum illud exequi valde invitus, ut hoc qualecumque opus nonum premerem in annum. Ex Leonardo ergo Garzonio (ut suus cuique honos tribuatur) multa desumpsi, quae placuerunt de philosophandi ratione: imo & methodum, quam ipse imperfecto illo suo opere servare proposuerat, sequi placuit ut plurimum. Gilbertus experimenta multa praebuit non vulgaria. de meo addidi tot annorum decursu, quantum ingenij vires potuerunt, & vivendi ratio permisit, observationes pro meo modulo non contemnendas, & rationes adieci experimentis, causas'que, quantum potui, singulorum, totum'que hoc magneticum opus elaboravi: in quo nisi vererer, ne nimium mihi tribuere viderer, dicerem me clarius, & certius rationem reddere, cur magnes attrahat ferrum, & tali sibi copulet ratione, quam adducere possim: cur tali pacto ad polos dirigatur non secus, atque cur ignis calefaciat, ut, si putas te ex philosophorum scholis scire posse, cur ignis calorem inducat, ita ut ad occultam vim, & facultatem non confugias, ex his itidem libris cognoscere valeas non minus clarè, cur magnes attrahat ferrum, & tali pacto trahat, & cur se ad polum convertat, ne tibi amplius occulta qualitas obtrudatur.
Nollem ego hic passim decantata describere, neque enim placuit unquam inutilissimo labore bibliothecas refercire, aut quae clarè ab alijs dicta sunt, & ornatè, meo humili dicendi genere obscurare. Quae nova occurrunt, ea proferam, & causas eorum, quae proferuntur addam: quas fortasse apud alios non perinde distinctas habebis: scito enim me iniquissimo animo scribere, nedum transcribere; cum vix quidquam aliud sit in illa arte, quod peius faciam. Auctores do tibi egregios Garzonium, & Gilbertum, sed alterius partus, ubi quaedam continet de motu terrae, quasi obdormivit, alter abhortivit nondum efformato faetu. utinam meus iste, qualiscunque tandem sit, aetatem ferre possit longiorem.
In ipso autem tractationis vestibulo Lectorem admonendum duxi, me nihil allaturum in hisce magneticis disputationibus, quod, quantum per me licuit, experimentis semel atque iterum non comprobarim, alijs etiam ad spectaculum convocatis, ut non solum plures haberem veritatis testes, sed me ipsum ab erroris suspicione subducerem; dum curiosius plures idem spectant experimentum. Video enim huiusmodi praesertim in rebus id laborare aliquando authores, in id imminere, ut causam alicuius effectus, qui animos hominum in admirationem rapiat, maximo ingenij conatu saepissimè exquirant: cum verè deinde talis effectus nusquam appareat, sed prorsus sit commentitius. Quod expertus sum, id ea claritate, & verborum perspicuitate adnitor exponere, quod pro meis viribus possum; variasque adijcio figuras pictasque rerum formas, ubi rem id exigere iudicavi, quo res ipsa non solum animis, sed etiam oculis, si fieri possit, subijciatur; ut arcana magneticae naturae, quae tantis semper involuta tenebris visa sunt, iam oculos omnium admittant, & facilia, si contingant, dent se in conspectum. Si tamen falsum aliquod subrepserit experimentum, quod facile accidiße mea mihi suadet imbecillitas, scito me, ut in omnibus alijs sapientum subeo censuram lubentißimè, ita & in hoc non pertinaciter meum velle tueri pronuntiatum. Quare erratum aut corrigas ipse per te te, aut mihi, quod gratissimum erit, significes corrigendum; amabo enim te plurimum, Lector, de hoc munere, à quolibet, si ita res tulerit, dedoceri, & doceri paratus, & cupidus.
Sed non poßum quin illud addam, quod etiam appositè optavit Garzonius, ad uberiorem voluptatis fructum ex hac tractatione colligendum, & ad facilius percipienda, quae obscuriora videntur, longè maximè conducere, & viam complanare facillimam, si tibi in initio compares unum aut alterum magnetis frustulum egregium, & robustum, quantum fieri potest. Erit autem ad huiusmodi experimenta idoneum, si tertiam saltem partem ferri attollat, & suspendat pro ratione sui ponderis: vu, si sit magnes novem unciarum, attollat tres uncias ferri nullo alterius ferri auxilio. Habeas etiam aliquam nauticam pyxidem lanceola magnetica instructam, vel magneticum versorium ex ijs, quibus in horologijs horizontalibus uti consuevimus, & alia huiusmodi ferramenta: quo singula, quae proponuntur possis ingenti cum animi voluptate experimento ipso tibi comprobare, & iucundissimum spectaculum exhibere, atque hac ratione facilius, & altius in animum descendant, cum verissimum illud sit.
Segnius irritant animos demißa per aurem, Quamquae sunt oculis subiecta fidelibus, & quae Ipse sibi tradit spectator:
& scientiam hanc totam non tàm ex mea tractatione, quàm ex reipsa possis haurire. Quod eo libentius praemoneo, quo certius scio multos scriptores etiam non infimae notae speciosa quaedam de magnete commenta ex alijs transcripsisse, quae re ipsa vera non sunt, si experimenti subeant examen; multa passim in toto opere commemorabo: multa apud alios reperies, ut adamantem magneticae virtuti frena inijcere, ita ut, dum inter magnetem, & ferrum interiacet, sua illa duritie quasi murum opponat, quo minus ferrum ad se cogat. allium suo odore, & fricatione magnetis virtutem hebetare, penitusque profligare, & à nautica pyxide magneticas auferre directiones: hircino sanguine magnetem ab adamantis veneficio liberari: conciliari poße per magnetem uxoribus maritos, aut nuptas revocari maritis: in magnete echeneidis sale isservato vim inesse, qua aurum quod in altissimos puteos deciderit, extrahere possit: album magnetem conquiri posse pro amoris Philtro, quod gratum faciat, & acceptum principibus, aut eloquentem. Quae falsa esse, & falso rumore sparsa, ut etiam in doctorum virorum scripta aliquando irrepserint experientia demonstratur. Inter haec commentitia, lapidem etiam Theamedem ponito, quo ferrum ita propulsatur, trahitur à magnete. Commentitium etiam est magnetem ex ana parte ferrum trahere, ex altera depellere licet locum fabulae dederit veritas, quae suo loco ponetur. sunt alia huiusmodi plurima quorum falsitas ostendi non poterit, nisi fidem rebus ipsis solum, non verbis habeamus, experimentis'que, ubi fieri possit, non aliorum dictis credamus, ac proinde lectorem quaero studiosissimum, qui meis dictis nullam fidem habere velit, sed experientia tantum propria ea sibi persuadeat, quae dico.
Tantam hanc tractationem quattuor libris complector, in primis duobus totus ero in magnetica natura investiganda: & quia duo sunt praecipui effectus magnetici; alter, quo se ad polos convertit, alter quo ferrum ad se trahit, priorem primo libro explicabo, & causas exponendo huius conversionis, magneticam naturam aperiam; posteriorem secundo libro una cum modo, & causis praedictae attractionis evolvam, & enodabo. Explicata magnetis natura ut ità dicam in universum, iam tertium ordiar librum in quo omnia ponam experimenta, quae occurrere mihi poterunt de magnetica conversione ad polos, & omnium horum effectuum causam repetam ex dectrina tradita prioribus libris. Quartus denique liber continebit effectus omnes magneticae attractionis, seù varia experimenta, quae in attractione contingunt; quorum causas repetam pariter ex superioribus libris. Alia magnetis propria si quae sunt, indico potius statim, quàm tracto.
Genus dicendi non erit ad eloquentiam compositum: res quaerimus non verba, ac proinde si quid in verbis peccatum sit, multo magis vellem ignosci: iamdiù est, ex quo à mansuetioribus musis fui emancipatus, nullo patrimonio, si tamen unquam me filium agnovere. In hoc igitur genere accipe Lector, quae potes, ut ego non possum polliceri nisi, quae re ipsa possum exhibere. Si tibi verba aliquando abundare videbuntur, ne fastidias; illis deservio, qui non ita celeriter percipiunt. gaudeas de tuo ingenij accumine; sed ne tardioribus eandem invideas cognitionem, quàm tù uno prospectù es aßequutus omnino (ut illud semper Augustini placuit) malo, ut me reprehendant Grammatici, quam non intelligant populi: ita volo decem potius verba abondare, quam unum desiderari. verba rebus deserviant, non res verbis; verba non magni emo, res mihi in pretio sunt. Vale.
On this page