Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 20
Solo ferro magneticè excitato, expeditè cognosci potest directio, & inclinatio magnetica, quam vix cognoscere possumus ipso magnete. Cap. XX.
Hic ingeret mihi aliquis dictum illud philosophi. Propter quod unumquodque tale; & illud magis; si enim propter magnetem ferrum meridianum, & polos potest demonstrare, & libratum non solum Orizontali motu, meridianum quaerit, sed etiam verticali descensu destinatum invenit punctum infra Orizontem, quo altitudo poli nobis innotescit; si istos novit ferrum terminos demonstrare propter contactum magnetis, cur non magis hoc idem per magnetem ipsum possumus invenire? cum praesertim hoc; quod est ad meridianum se conformare, & ad polos terrae dirigi, seu demonstrare sit unum ex illis praedicatis, quae verè possunt de utroque, tam scilicet de magne te, quam de ferro excitatò pronuntiari, nam & magnes Orizontali motu meridianum quaerit, & si libraretur, etiam descenderet verticali inclinatione infra Orizontem, & propter magnetem ad hos se dirigit ferrum terminos, cur non igitur magis, ac certius à magnete isti monstrantur termini, & hic contrarium pronuntio.
Dico enim nos per ferrum excitatum per contactum magnetis posse cer tius magneticos terminos definire, quam per ipsum magnetem, à quo tamen vim terminos illos commostrandi ferrum habet. Verum, ne mireris, antiqua respuit philosophiae iura magnes, nova semper ingerit portenta, novam philosophandi rationem. in alijs speculativae philosophiae partibus ea, quae sunt pet accidens, contemnuntur, imo nec nominantur; hoc, quod in pręsen tia pono, per accidens contingit, ut ex dicendis manifestum erit, tamen non potest contemni. Forma tibi si potes versorium, vel instrumentum magneticę, inclinationis ex ipso magnetis lapide, vel aliquando ex tali materia for matum proferas. Non habes; quia operosum nimis esset, & impeditum opificium, imo fortasse impossibile, sed omnia huiusmodi instrumenta ex ferro parantur, & ferrum solum in usu est; quia hoc solo expedite magneticos ter minos invenire possumus. non igitur addam aliam a posteriori rationem, cur propositio, quam hic tracto, vera sit, nisi hanc; quod nullus unquam ad istos terminos inveniendos magnetem adhibuit: quod si melius invenirentur per magnetem, pertinaci studio vincerent nautae difficultatem, & suas py xides ex magnete, non ex chalybe efformarent.
Quod si causam quaeras, hanc habeto. Ad hoc, ut versorium praecisè monstret terminos magneticos, debet ita supra stylum aptari, ut oino in extremitatibus suę longitudinis habeat facies oppositas: si enim oppositę facies, & vera longitudo magnetica non excurrit ab ultimo extremo ad extremum versorij, ita ut in summis apicibus sint poli, & prorsus in axe medio sit foramen illud, quod sty lo incumbit, non poterit versorium sua directione certo nobis magneticos termi¬ commonstrare; sed huiusmodi versorium fere nulla arte quantum vis exquisita poterit fieri ex magnete: quia in magnete vix ullo artificio poterunt inveniri, physicè loquendo, ipsissima puncta polaria; quod tamen oporteret & vix, dum fabricaretur huiusmodi versorium, possent illa puncta, ita in extremitatibus conservari, ut axis per illa ductus utrinque aequaliter corpus magneticum sibi divideret, quod tamen esset necessarium, ut supra demonstravi, ad hoc, ut puncta illa conservarent sibi, & nomen, & rationem polorum in magnete, & essent verè termini longitudinis magnericę, qui tamen soli directionis magneticae norma sunt: ergo non poterit tale fieri versorium. Possent haec omnia adiectis figuris demonstrari, sed rem nec tanti esse, nec adeo obscuram, ut ista indigeat luce, existimo. at vero, quia ferrum, ut supra dictum est, semper verticitatem concipit in sua maiori longitudine materiali, quomodocunque magneti applicetur, facilè omnia ista vitantur incommoda, si versorium fiat ex ferro, & deinde exciretur: certi enim erimus polos in summis esse apicibus, & foramen in axe virturis.
Deinde est quidem magnes ex sui ratione, & natura corpus homogeneum, & in suis omnibus partibus eiusdem virtutis, & directionis, est enim ut dicitur, corpus similare; at vero ex accidente contingere potest, & de facto saepissimè contingit, ut partes non sint aequalis virtutis, & saepè in medio delitescunt partes cariosae, & externo vitio foedatae: ex quo fit, ut, si quis sumat fru stum magnetis, & exquisitissima etiam arte polos inveniat, dum volet ex illo elaborare versorium, & ad illam gracilitatem lapidem deducere, quae necessario tamen requiritur, ut mole nequaquam praegravante possit se supra stylum contorquere expedite, deteget fortasse partem aliquam cariosam, quae opus universum eludet, vel partem aliquam robustiorem ex aliqua parte abscindet, quae mutationem polorum necessariam inducet, & ita totum corruet opificium; at vero in ferro bene igne praepurgato, & excocto, quale requiritur ad versoria conficienda, non occurrunt huiusmodi difficultates, & pericula; quia melius in bene fuso, & concocto metallo similares partes ad unitatem confluunt, & homogeneam naturam, quam in vena, pro ut ex fodinis ervitur, ut omnium suffragijs constat.
Tertio licet arte pertinaci possent etiam tandem versoria elaborari, quae terminos, ut ita dicam, Orizontales magnetici motus possent demonstrare; certè nunquam per versorium ex magnete factum sciro potuissemus inclinationem magneticam infra Orizontem, quae sola hanc totam philosophiam propemodum collustravit, nisi fortasse solum pera grando orbem. potuisset enim quisque dicere, & de facto sic putasset, illud extremum, quod infra Orizontem descendit, non descendere magnetica trahente directione, sed materiali prę gravante mole: quia nimirum versorium illud non exactè esset aequilibratum; sed putasset ex illa parte plus ponderis habere, ex quo deorsum traheretur; vel certè, si quis hoc dixisset, non poterat evidenter falsitatis conuinci, nec poterat demonstrari inclinationem illam provenire ex formali virtu te magnetis, non ex materiali gravitate lapidis; & solum si illo versorio sic efformato usus quis esset ad peragrandam totam Terram, ultra, citraque aequatorem, poterat fortasse in suspicionem venire huius magneticę inclinationis, dum videt in varia locorum latitudine varie descendere; nunquam tamen turo pronunciare aliquid potuisset. at vero, dum versorium conficimus ex ferro, & antequam magnetice excitetur, videmus illud esse exactissime aequilibratum, ita ut consistat in qualibet positione, quod mathematici exigunt ad perfectissimam aequilibrationem, ubi verò fuerit excitatum, videmus ad destinatum semper punctum descendere partem illam, quae respicit Septentrionem. ex hoc evidenter conficimus, non nisi à magnete talem fieri inclinationem. Quod ex eo multo magis adhuc certum redditur, si observemus, quod illa ipsa pars, quae modo descendit infra Orizontem, quia ita est excitatum versorium, ut haec pars in Septentrionem dirigatur, illa ipsa erigetur sursum, & opposita deorsum inclinabit, si versorium opposita ratione à magnete tangatur, & excitetur; ut illa alia iam vergat ad Septentrionem: tunc enim certo certius constabit ex sola magnetica virtute oriri, ut talis pars descendat infra Orizontem: non ex in aequali libratione, quod in versorio ex magnete elaborato conspicere non liceret; cuius verticitas sic non potest immutari. melius ergo per ferrum magnetice excitatum praecisos ter minos magnetici motus invenire possumus, quam per magnetem ipsum; quod quaerebamus; & ratio etiam quęsita constat ex dictis.
Atque ex hoc praesertim ultimo constat cur nec ita commodè, nec tutò possent magneticę directionis termini cognosci per magnetem, sicut cognoscuntur per ferrum. nam si quis contenderet; si non possit versorium fieri ex magnete (loquor autem de magnete in sua propria natura, non igne, aut alia peste corrupto) posse fieri globum, in quo inveniantur exactissimi poli, & qui duplici circulo aeneo libretur, ut poli duplicem habeant liberum mo tum, verticalem, & Orizontalem, ut possint se circumvolvere, & simul liberè ascendere, & descendere, & hoc modo per magnetem ipsum proprios terminos invenire, primum revoco difficultatem inveniendi praecisissime polos. Secundo fere impossibilem perfectissimam librationem supra aequatorem ex polis propter diversitatem partium, quae fere semper insunt magneti, qualis requiritur ad descensum magneticum; denique incertum futurum hu iusmodi descensum provenire ex vi magnetica; & qui versorium inclinationis libraverit sentiet, quam sit physicè impossibile sic librare globum, in quo delitescunt saepe numero cariositates.
Verum, quando haec omnia scilerent, hoc totum, verum esse satis ex eo constat, quod nullus unquam, ut dicebam, versorium protulit ex vero magnete efformatum; quamvis enim huius rei causam hactenus vulgares homines non cognoverint, sensere tamen rem ipsam fieri non posse, vel certe adeo esse impeditum negotium, ut non esset operaepretium; nihiloninus hoc ipsum ponere volvi, tum ut rationem huius afferrem, ne alicui in mentem ve¬ niret se eximium aliquid facturum, & ad magneticas directiones validissimum, si versorium ex magnete formasset; nam operam luderet, dum maximos artis conatus in tali opere faciendo delusos inveniret.
On this page