Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

1

Si ferri uncia pendeat ex magnete addita alia ferri uncia adhuc pendebit, addita semiuncia plumbi non pendebit amplius sed decidet ferrum. Cap. XXVIII.

2

Res ipsa satis clarè exposita est. sit magnes, cui appendas ferrum unciale: sit verò adeo robustus ille magnes, ut si addas aliam ferri unciam illam nihilominus sustineat. Dico, quamvis ad primam unciam alterius pariter unciae ferat additamentum, futurum, ut non sustineat aliam unciam plumbi, immò nec ferè semiunciam, si ad primum ferri pondus addatur. Experimentum rei dubitationem eximet.

3

Ratio vero in promptu est, quia ferri coniunctio cum magnete non est atrractio, quasi vero dum magnes coniungit sibi fertum, viosenter agglutinetur illi, & solum externa illa pars, quae connectitur cum magnete, arcano illo nodo copuletur; est amica quędam coniunctio, & ferrum imbibita vi conspirat ad nexum, non solum extrema illa parte, sed tota conspirante mole. Quod si aliquod pondus addatur pendenti ferro, vel aliqua vis, quae conetur ferrum à magnete detrahere, non solum vim inferet illi parti extremae, quae coniungitur cum magnete, sicut accidit, quando duo corpora sunt simul agglutinata: conanti enim seiungere, repugnant solum duo illa extrema, quae glutine illo connectuntur; hic vis infertur partibus etiam remotioribus, quae pari proportionaliter conatu illam affectant connexionem: neque terrum solum passivè se habet ad hunc nexum, sed etiam activè ex qualitate magnetica, quam concepit, petquam adversatur, quantum potest, innatae gravitati, quae trahere conatur deorsum. Sicut ergo aliquando multo maior est vis gravitatis, quae conatur deorsum, quamvis magnetica, quę trahit sursum, ut coniungat cum magnete, ita aliquando maior est vis magnetica, quae ferrum elevat ad connexionem cum magnete, quam gravitas, quae premit deorsum, & in illo casu, etiam si manu tentes ferrum deorsum trahere, & divellere à magnete, senties vim illam magneticam longè maiorem esse, quam sit gravitas. Si ergo in illo casu gravitatem augeas, ut per plumbi additamentum, adhuc tamen adhaerebit fertum magneti, donec fiat gravitatis incrementum tantum, ut superetur vis magnetica. Ubi vero pergas quidem augere gravitatem, simul vero non augeas vim magneticam cito illam superabis, & ferrum decidet, quod contingit si addas plumbum. At ve ro si ita augeas gravitatem, ut simul etiam vis magnetica sumat incrementum, si non aequale cum gravitate, paulo tamen minus, non ita eirò superabitur vis magnetica à gravitate. Hoc autem contingit, dum ferrum ferro pendenti additur. Dum igitur fit tale incrementum, augetur quidem vis depressiva, idest gravitas, sed augetur etiam vis sublevativa nimirum magnetica, quia etiam ferrum illud, quod additur, vim habet magneticam, qua sursum fertur magnetem versus, & si non habuit prius talem vim, tunc primum illam concipit; & ideo nec dum gravitas vim magneticam superat, quia, quamvis multum augeatur, augetur etiam vis magnetica; at vero dum additut plumbum, augetur sola gravitas, non altera vis.

4

Sed dices hoc modo non divelleretur ferrum à magnete quocunque ferri incremento, quod constat esse falsum. Respondeo non hoc sequi; quia, quando additur ferii uncia unciae pendenti, augetur gravitas aequaliter, at non augetur aequaliter vis magnetica, quia enim secundum ferrum remotius est a magnete, quam primum, ideo minori etiam conatu tendit ad magnetem, quam primum, cum sphaera procedat uniformiter difformiter; & ut minor est qualitas, quo magis receditur à magnete, ita minor est conatus ad illam accdentis. Hinc fit, ut tandem per augmentum ferri superetur à gravitate vis magnetica; quia semper gravitas augetur aequaliter, vis autem magnetica per partes minores, & minores. Quod si divas addatur secunda ferri pars priori in parte proxima magnetis, ut fiar veriusque aequale additamentum, dum utrunque ferrum aequaliter distat à magnete. Respondeo ferrum secundum non coniungi cum primo vi magnetica iubente, nisi in par¬ te remotiore à magnete, ut facies dissimiles coniungantur ex alibi dictis. Quod si velis utrunque ferrum ad magnetem appendere, primò non addes secundum primo, sed duo simul magneti appones; deinde ex secundi additamento facilè contingit, ut primum decidat etiam si non pendeat secundum ex illo, & consequenter eius gravitas non augeatur propter rationem mox ponendam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28