Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 2
Ab omnibus de magnete praedicatur, quòd fertum ad se trahat, & si hoc addere velis, quòd ad polum convertatur. Verum, ne nimis, ut inquit ille, nuda prodiret veritas, & brevis extaret historia magnetica, addita sunt figmenta quaedam, & mendacia, quae precocibus sciolis obijciuntur, & ab illis hauriuntur avidissimè. quae¬ dam in praefatione numeravi, alia omitto in praesentia. Medendi vim magnetis varij recensent, quos omitto; quia res prorsus medica est. horum catalogum habes apud Gilbertum libro primo capite primo. Halli abbas vult dolori pedum, & spasmo mederi: sed inter fabulas à multis re putantur; dolorem etiam capitis dicitur ab aliquibus profligare: meus certè magnes tantum mihi conferre beneficij non potuit. Alij in magnetem iniquiores mentem turbare, & melancholicos efficere putant, ac plerumque interimere. Sic in incerto res medica iacet.
Verum magneti gloriosissimum illud esset, quod scripsit referente Gil. perto Garzia de hoste Tradunt, inquit, Indiae Orientalis incolae, magnetem parva quantitate sumptum adolescentiam conservare. Enimuere. si hoc esset, non solum argento appenso emerent plerique magnetem, ut suo et iam tempore factitatum refert Plinius, sed etiam auro copiosissimo, & preciosissimis quibusque rebus sibi tantum bonum compararent: cum enim nihid sit vegeta aetate aut iucundius, aut optabilius, quid magnetis precium compensaret, quo haec posset conservari. praesertim in exigua sumptione? Refert ille Regem Zeilam patinas, seù ollas ex magnete iussisse confici, in quibus cibus eius coqueretur, ut hanc floridam inventam viridemque servaret. Sed duro sanè vireret succo iuventa, si magnes vigorem sufficeret. Ecquis scit, an ferrei barbarorum animi, nedum corpora magnete epoto nutriantur? iniuriosus ego sanè in magnetem essem, si hanc illi gloriam adime re vellem quamvis non putem illius unius scriptoris suffragium possessionem tam bonae famae potuisse deferre, nec solus tamen ego abiudico, & de possessione deijcio, quamvis optandum potius quam sperandum hoc auxtilium ab illo dixerim. Verum hic auctor fortasse non advertit hoc ex chimicorum, nisi fallor, scholis derivatum esse qui suam magnam medicinam, & lapidem philosophorum magnetem, seù magnesiam vocant, & huic passim lapidi hoc attribuunt. fides sit penes auctores, ut virentem renovet iuventutem modice sumptus. non loquuntur autem de nostro magnete, & fortasse Rex ille deceptus hac voce ex vulgari magnete ollas confecit. Non desunt, qui putent magnetem ferrum inficere, & quasi venenatum reddere. Sic res se habent humanae, ut alij extollant, alij deprimant. putant enim adinteritum ferro magnete excito homines vulnerari. quod si verum esset, non ego nunc ista scriberem, iam enim veneni vim sensissem. fabula haec est: sic pronuntio experientia doctus. Video communiter magnetem inter exiccantia connumerari: effectum tamen hunc si magnes praestat, materialem puto, non formalem. Putant nonnulli illud proprium esse magnetis, & formale, ut, si in emplastris adhibeatur, è vulneribus ferrum abstrahat, si forte ibi delitescat. Sed vel ex hoc sentias, quam facile sit ex falso rumore, & male excepto rem ad diversa, & falsa traducere. Magnes trahit quidem ad se ferrum, sed determinata ratione, ut postea dicetur, & integer, non in pulverem redactus, & aliarum rerum mixtione foedatus: ferrum'que potius ad se ramenta traheret magnetis, ac per hoc recrudesceret vulnus, non remedium afferretur. Quod si aliquis ad huiusmodi remedium magnetem adhibuit, & in emplastro, conterendo magnetem, felici successu ferrum ex vulnere extraxit, id factum est, mihi credat, ex alio quam ex magnete, nec quidquam magnes profuit hac in re, ut ex infra dicendis patebit. Tamen haec, & alia medicamentorum genera in quibus sivè benè, sivè malè magnes adhibeatur, alijs examinanda relinquo.
Duo igitur mihi solum supersunt, quae propria sunt magnetis, alterum est, quod antiquorum quilibet non ignoravit, quod magnes ad se ferrum provocet, & ut iam loquendi usus obtinuit, ad se trahat: alterum, quod in Mundi polos dirigatur, seù incertas Mundi plagas convertatur, hoc est, quod ita se magnes sibi relictus collocet, ut ferè determinatam lineam occupet determinatis sui partibus. & quamvis primus ille effectus trahendi ferrum magis notus sit, & vulgaris, tamen secundus etiam iste nautica pyxide, & horologijs solaribus adeo promanavit in vulgus, ut illum aequè ferè noverint omnes. Placet igitur ab isto secundo exordium tractationis ducere. quamvis enim Aristotelis, & rectè philosophantium praeceptum sit, à notioribus nobis incohandum; nec diffitear magis in sensum incurrere vim illam magneticam, qua ferrum trahit, quam qua in polos collimat; hic tamen, ubi in causarum investigatione desudamus, ab hac postrema viam aperiendam duxi, ea praecipuè motus ratione, quia & motus iste simplicior est, & unico absolvitur corpore; ille duo saltem exigit corpora. Adde quod cognita causa istius motus ad alterius inquisitionem aditum faciliorem inveniemus. denique quia iste motus conversionis in polos naturalis est, ille quodammodo artificiosus, prius autem quae sunt à natura, tum quae ab arte tractentur.
On this page