Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 33
Duo tantum corpora hanc verticitatem, & habent in se à natura, & alijs tribuunt corporibus, magnes scilicet, & tota Terra, non adamas, non aliud. Cap. XXXIII.
Hactenus magnetis verticitatem, & à magnete in ferrum derivatam per suos effectus exposuimus: iam delabitur oratio ad miram, & magna ex parte hactenus inauditam de terrae verticitate doctrinam; quae suis proditur effectibus, quos, quamvis alias posuerim ad probandam in toto telluris globo virtu tem magneticam, tamen non hic omittam, ut eadem exibi dictis reflexo itinere per propriam causam explicentur. Dico igitur hic in primis hanc magneticam directionem, ut est in solo nostrate magnete, quem omnes ex probrijs accidentibus norunt, & in toto praeterea telluris globo, in quem dixerim ego primario, & principaliter à natura inspirari, seu ab actione Cęli, ut semper in situ polari conservetur, ita non reperiri in ullo alio corpore hactenus cognito. Quod sit in magnete; constati quod vero sit in toto telluris globo, res est ex alibi dictis clarissima.
Quod in alio non reperiatur corpore, nec ferro ab alio quam à magnete possit communicari, aut à tellure, quia quod pronuntio negativum est, non potest alia ratione probari, nisi singula excludendo corpora, quae à quibusdam proferuntur; & quidem si proferantur aliqua, quae ad manus sint, tam obvia erit confutatio, quam ipsummet corpus. Nonnulli hanc virtutem per contactum excitandi ferrum, ut se ad polos convertat, adamanti tribuunt, splen dido commento, sed sanè per quàm pauperes istos dixeris philosophos, qui nunquam adamantes in manu habere potuerint, nedum in censu, ut facillimo experimento errorem dediscerent. Sume adamantem, cuiuscunque magnitudinis, & perfectionis, frica, ut libet, acum ferreum, vel minimum, tere ad facietatem, operam teres, nec ullam immitter in ferrum verticitatem. Om nino, non ego, sed res ipsa evidentissimè negat adamantem ullam ferro polarem conversionem inspirare. Non ex hoc sibi precium adamas conciliat. Sed isti incautè nimis agunt, qui quotidiè in manibus splendescere non vident, quod illorum detegat, & illustret errorem. Aptius ad fallendum illi mentiuntur, qui ad remotiores sese recipiunt rationes; & quod solemne est illis, qui impostoris notam reformidant, dicunt in India (mendaciorum asylo) reperiri lapidem non solum magneticum, qui ferrum trahat, sed & qui aurum, & qui argentum trahat; cor hominis in huiusmodi lapidem obdurvisse dixeris cum nihil, nisi aurum appetere videatur. Plinij fabellas bellas quidem iudico, & lepide narratas, quas, ut dicebat ille, eruditi quidem degustent suavissime, historias tamen non dixerim, sed commenta, hunc vero etiam errorem eleganter confutavit Gilbertus lib. 3. cap. 13.
Ratio igitur cur nec adamas, nec alius ex preciosis lapillis hanc verticita tem, aut in se habeat, aut ferro possit communicare, ea sit à priori: Haec verticitas primario in toto telluris globo reperitur, propter rationem saepius inculcatam, quia cum circa terram rotentur luminaria, & astra, eam aequali quadam ratione circunquaque afficiunt, & disponunt. Ex quo fit, ut sit quodammodo tota terra, quasi coagmentata, & composita per ordinem ad polos: ac proinde consequenter in Terra vis quaedam inesse debuit se continendi in eodem situ, & collocatione, ut sic dixerim, polari. Haec igitur vis in ipsa terra est ad se ipsam formandam, & stabiliendam; est etiam activa haec facultas ita, ut circunquaque virtutis quaedam effluvia, ut cum Gilberto loquar, emittat, qualitatem scilicet modo alibi explicato, qua illa corpora, quae cum terra peculiarem habent affinitatem ita disponit, ut etiam ipsa se se ad polos convertant, seu ad ipsam terrae actionem disponant: & ut omne agens in agendo quaerit sibi passum assimilare in eo, secundum quod agit, sicut terra in sua ista actione efficit, ut corpus illud disponatur polariter ad se, ut est disposita ipsamet terra, ita illud corpus acquirit vim dispovendi eodem modo aliud corpus. Quia igitur magnes ex peculiari sua forma maximam omnium corporum cum telluris globo habet affinitatem, & ferrum maximè ad magnetem accedit, ideo sicuti terra, & habet in se, & potest alijs directivam vim communicare, ita etiam magnes, immo & ferrum hanc eandem, & recipere possunt, & alijs impertiri. Quia ergo adamas hanc cum terra affinitatem non habet, imo potius Cęlestem redolet naturam, ut ex splendore, imo & ex immortali illa duritie colligeret aliquis elegans philosophus; ideo nec habet in se, nec potest hanc verticitatem alijs tribuere. Iniuriosi ergo sunt in adamantem; qui magneticam illi affingunt naturam, dum volunt eius nobilitatem exaggerare: Terreum enim faciunt & terrae primogenitum; cum potius tantum illi pretium conciliet cęlestis, quam aemulatur, natura. Ratio igitur cur adamas non habeat hanc vim magneticam, illa est, quia non est corpus maximè terrestre. huiusmodi autem sola hanc virtutem, & recipiunt, & retinent, quod quaerebatur.
On this page