Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 35
Ferrum alias magnetice excitatum facilius saepè trahitur, nonnunquam tamen aegrius adhaeret. Cap. XXXV.
Ferrum aliquando raptim, & incitato cursu ad magnetem contendere videbis, aliquando eundem magnetem ęgre acum trahere, qui alioquin clavos valide suspenderet. Hoc provenire assero ex varia magneticorum dispositione; si enim convenienter applicentur, trahunt se amice, & iunguntur, si autem incongrua sit coitio, abhorret natura, & respuit congressum. Si ergo sit ferrum ut clavus, aut gladius, qui alias fuerit excitatus magnetice, & consequenter sit corpus actu iam, non solum potentia magneti¬ cum, habeat in se qualitatem magneticam, habebit etiam diversas in extremitatibus facies; Australem, & Septentrionalem, quod omnino magneticis convenit corporibus, & consequenter si magnes convenienter applicetur ferro, idest facies oppositae committantur, se trahent ex supradictis, similes vero se fugabunt: si Australis magnetis applicetur Seprentrionali fer ro, coniungentur avidè: sic enim utrique & ferro, & magneti commode accidit, si autem Australis cum Australi componatur, non solum non haerebunt, sed etiam, quantum, poterunt, fugient: utrique enim incommodum est, & iniquum. Hinc ergo fit, ut aliquando magnes ferrum suspendere recuset, quasi virtutem magneticam iam amiserit, quia scilicet facies, seu poli magnetis ad extrema ferri incongrue applicantur; quando nimirum in ferro iam est virtus magnetica. Si enim facies similes ferri, & magnetis committantur, non coniunguntur, quia debet, antequam iungantur, magnes destruere qualitatem iam alias in ferrum productam, & novam producere contrario situ. Verum, quia hoc non nisi aliquo temporis intervallo fit, in initio magnes ferrum iam excitatum alias non suspendet, donec antiquam qualitatem destruat, & novam inducat Aegrius ergo magnes aliquan do ferrum trahit praecise ex eo, quod alias fuerit magnetice excitatum.
Cur autem ferrum alias excitatum facilius aliquando trahatur à magnete, si nimirum magnes convenienter applicetur, ratio est, quia, cum ferrum coniungatur cum magnete, ut qualitas, quam habet in se, melius ro boretur, & crescat, ita ut ratio praecisa, & causa, quae efficit illam coniunctionem, sit ipsa virtus magnetica, quae est in ferro: quo haec maior fuerit eo melius, & fortius coniungetur. Quamvis enim, ut supta dictum est, efficacius ferrum magneti copuletur, quo sentit se vehementius iuvari, illa tamen est quasi consequens ratio, immediata autem, & praecisa est ipsa qualitas, quae est in ferro. Sicut ergo magnetice excitatum versorium facilius dirigitur ad polos mundi, quae directio, ut alias dictum est, quaedam est magnetica attractio totius telluris; ita etiam ferrum, si sit prius magnetice excitatum, facilius fertetur ad magnetem, si convenientet applicetur. Si igitur ferrum non pendeat extremo A. à polo Septentrionali magnetis propter nimiam ferri molem extremum alterum B. fricetur supta polum Australem, & excietur ferrum totum magnetice, iuxta leges supra positas, tunc ferrum sic excitatum pendebit extremo A. ex polo Septentrionali, quod prius obtinere non poteras. Ferrum ergo excitatum melius aliquando, pendet ex magnete, quod erat propositum.
On this page