Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

1

Magnes melius trahit ferrum mundum, quam rubiginosum, melius aciarium, quam ferrum commune, melius temperatum quam molle, vnde versoria perfecta fiant ex aciario temperato. Cap. XXVII.

2

ERRVM rubiginosum, vt probaui supra, plurimos expirare ferteos spiritus constat, ac proinde minus ferreę perfectionis in se habere conficitur; non est igitur mirum quod minus à magnete trahatur. Ita autem aegre trahitur, vt si ferrum sit valde rubiginosum, ne moueatur quidem, ne dum suspendatur. Adde quod externa materia ferro adiecta valde magneticas impedit attractiones, vt si ferrum ligno includas, vix ducatur, & egre magneti coniungatur; atqui rubigo ferrum non est, sed ferri excrementum, & iniqua fuligo. non est igitur mirum, quod non trahatur.

3

Quod melius trahatur aciarium repurgatum egregie ferro vulgari, & me lius adhuc temperatum, molli, & melius perpolitum, impolito, non dicerem nisi experimento didicissem. Non suspendet magnes ferrum vulgare trium vnciarum, & fere suspendet quattuor aciarijs non suspendet aciarium, si igne coctum, & non frigida temperatum fuerit ex igne, suspendet egregie, si statim ex ignitione aqua refrigeretur, vt obdurescat. Res tenetur, ratio quaeritur. Aciarium perfectum est ferrum ex nobili vena egregie perpurga¬ tum, & quantum fieri potest, ab omni non ferreo corpore ignis conflatione seiunctum sicut ergo extranea ferro adiacentia corpora attractiones impediunt, ut mox dicam, ita ferro insensibiliter intime permixtae sordes, quae si expellerentur, ferrum in aciarium transiret, impedient, quo minus ita valenter trahatur, seu ne ita efficaciter ad magnetem confluat. Politum ad nitorem usque ferrum obductos habet externos poros, ut dictum est, ac proinde non transpirant tam facilè ferrei spiritus: quod etiam accidit in frigida extincto ferro. quod si dicas, per ignitionem illam, dum candescit, spiritus ferrei resolvuntur. ergo minus trahetur? respondeo falsum assumi: si enim per ignitionem convenientem spiritus ferrei resolverentur, ferrum fietet magis impurum, quod perfectiores partes evolarent relictis imperfectioribus: hoc autem est falsum; subtiliores ergo mercurij, & sulphuris partes, quae perfectiores quidem sortasse sunt in se, sed minus ferreae, & minus permixtae exhalantur, & fit magis purum ferrum, & ita magis corpus magneticum. vim huius rationis sentient metallici, ac proinde aliud non addo. Hac igitur ratione dum vividos suo refovet sinu spiritus, non est mirum, quod ad magnetem velocius concurrat, ex quo etiam senties quam inepte sentiant, qui putant magnetem ferrum ad se trahere, ut ferreis illis pascatur spiritibus (durum sane nutrimentum) si enim hoc esset, libentius attraheret fertum illud, ex quo facilius educuntur isti spiritus; contrarium autem hic suadet experientia. Versorium quod melius fiat ex aciario, & quidem temperato, primum didici experientia, Versorium enim inclinationis, in quo exactissime requiruntur magneticae directiones perfectum non habui, donec ex optimo aciario optimè temperato composui. Nec versoria horizontalia paulo maiora certas habebunt directiones, & exactas, nisi ex eodem perfecto metallo elaborentur. re prius bene perspecta ad causam inquirendam animum adijcio. Haec autem mihi videtur esse, quociescunque aliquid mouetur ad unum terminum, tunc facilius, & expeditius movetur, quando totum illud, quod movetur, & singulae eius partes omnino vim habent activam in se, quae illum motum efficiant, & nihil usquam est in illo subiecto mobili, quod illam virturem activam in se non habeat ita, ut cuiuslibet partis sit innata virtus, sed versorium ex perfecto aciario est huiusmodi in ordine ad magneticas directiones, ex vulgari vero ferro non est tale, ergo in ordine ad illos motus efficiendos melius erit versorium ex aciario. quam ex ferro. Maior propositio, quamvis videatur mihi nota ex terminis; ideo enim facilius ambulamus exonerati, quam gravi oppressi pondere, quia pondus illud active non influit ad motum; facilius currit robustus equus solutus, quam si trahat onustum ferro plaustrum; constat nihiloninus vel ex eo, quod si totum illud, quod est in mobili, vim activam motus participet, totum erit permodum actus, & secundum omnes par tes motus ille quasi naturalis erit; si autem partes adsint extraneae activis permixtae, erunt solum potentia, & illis motus erit vel praeter, vel contra natu¬ ram: actus autem ab actu provenit non à potentia: & quisque videt mobile, quod naturaliter movetur facilius ad suum pervenire terminum, quam quod movetur vel praeter, vel contra naturam: & dum illę partes, quae cumactivam habent, se debent movere, & simul rapere, quae talem non habent facultatem, nihilque conferunt ad motum, non ne vides earum aegrius futurum motum, quam si etiam illae suum conferrent symbolum? luvant enim se invicem multiplicatae causae ad eundem effectum. Minor vero primi illius argumenti probatur: nam ferrum dirigit se ad polos per virtutem in se acquisitam à magnete, quae virtus activum est instrumentum illius motus, ut probatum est alibi; atqui illa virtus non recipitur nisi in ferro: ferrum enim solum, ut probavi, est subiectum capax illius virtutis, & si quid ferro permixtum sit, quod ferrum non sit, in illud non derivatur virtus magnetica, quae solum in ferro hospitatur, at hoc inter aciarium, & ferrum interest, quod in ferro sunt adhuc aliquae faeces, & impurae partes, quas nondum penitus per exactam concoctionem eiecit, & hae ferrum non sunt, sed ferri impuritates, & solae si eijciantur, iam aciarium erit, ut constat ex metallicis doctrinis, nec potest in dubium revocari. Si ergo versorium fiat ex ferro impuriore scilicet materia, erunt in illo aliquae particulę, impurę, scilicet illae, quę ferrum non sunt, & consequenter in quas non derivatur virtus magnetica, & tamen etiam illę debent moveri, licet non habeant in se principium activum motus: at vero, si fiat ex perfecto aciario, omnes & singulę ferrum erunt: purificata est enim materia; & ita omnes, & singulę quę debent moveti virtutem activam, habebunt ad motum concurrentem, nullaque sociam trahere cogetur inertem, & erit utile pondus; quia etiam illa sua sponte se diriget. ergo melius fiet versorium ex aciario, quam ex ferro: quod erat demonstrandum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 27