Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

1

De inclinatione magnetica, qua infra horizontem aequilibrata ferramenta descendunt, ac primum de ratione constituendi instrumentum declinationis. Caput XX.

2

Ut magis roboretur nostra de terminis magnetici motus sententia, hic prius disputare volui de egregio invento inclinationis magneticae: sic enim appellare placuit motum illum, quo ferramenta magneticè excita, si aequilibrata fuerint, inclinant se infra horizontem. declinationem vero appellavimus illam, qua versoria à vero meridiano deveniant ad aliquod horizontis punctum: Volui autem de hac prius disputate, quia, ut supra etiam dicebam, hoc demonstrat terminos magnetici motus non esse in Caelo, sed in terra. Verum ut certius possimus hanc inclinationem deprehendere, quoddam constituit instrumentum Gilbertus, quod omnino non placet; quia simul cum illo alterum horizontale versorium adhibere debemus, ut collocemus illud in meridiano magnetico: quod si berè nota non sit magnetica declinatio, à vero meridiano, errotis periculum erit: in quem video incidisse nonnullos, qui ad Indos navigantes, hanc inclinationem observarunt: dum enim convertebant instrumenti faciem ad Orientem, unam ostendebat inclinationem versorium, dum convertebant ad Occidentem; aliam ostendebat; & hoc contingebat, quia fortasse non collocabant instrumentum in vero meridiano magnetico. Ut igitur non sit talis necessitas collocandi instrumentum, melius erit ita construere, ut versorium per se possit sibi meridianam lineam invenire.

3

Sume duas lamellas tenuissimas ex aurichalco longitudinis quatuor digitorum, latitudinis exiguae, sed tamen consistentes, & tunsionibus bene so¬ lidatas: iunge illas in extremitatibus, in medio autem dilatentur, ut in apposito exemplo vides. fac duo parva foramina in ventre A. & B. in extremitatibus autem perforabis utramque lamellam simul, qua iunguntur. fint autem foramina extrema in recta linea videl. cum medijs. fac insuper tibi scutellam ligneam, vel aeneam cum suo pede hemisphaericam, cuius diameter sit sex, aut septem digitorum pro magnitudine versorij includendi; illamque sic praepara, ut in eam commode circulos ducere possis: supra scutellam erige semicirculum aeneum, in cuius medio sit foramen, ex quo foramine appendas lamellas illas in naviculae modum dilatatas tenuissimo muliebri crine; ex imo autem naviculae foramine dimitte pariter crine appendiculum, quod ad mediam usque descendat scutellam, ita tamen, ut libere fluctuet; ex quo appendiculo poteris cognoscere quandonam bene, & perpendiculariter collocatum sit instrumentum; B A letters magnetic force inclination text numbers arrows woodcut integrated in the layout 3d and perspective light/shadow plasticity physical objects concrete elements 900522-34375474-r5

4

Dum enim appendiculum imminebit prorsus supta imum scutellae medium, benè erit collocatum in¬ strumentum, poteris autem in scutella designare meridianum, in quo notentur gradus: sint autem duo foramina in ventre naviculae prorsus è regione horizontis scutellae; mox parabis versorium subtile, sex, aut septem digitorum pro instrumenti magnitudine; ita ut possit se in instrumento, seu scutella, dum naviculae inseritur, circumagere; ex quam optimo chalybe; in eius medio exactè crucem ex aere, vel ex ferro optimè ad angulos rectos conpositam tenuem, politam, & utrinque exactè levigatam longitudinis grani ordeacei, ut possit intra foramina naviculae includi, aptabis, tum exactissimè arte curiosa huiusmodi versorium libra ex cruce, ut non sit magis ex una parte, quam ex alia grave; accuratè autem adverte, ne huiusmodi versorium, dum libratur, magnetem praesentiat; tum libratum excita magneticè utrumque ferri finem super utrumque magnetis polum fricando; ut robustius excitet, postea include axiculis versorium in navicula: sic enim duplici motu se poterit disponere: nam, & horizontaliter confluet ad meridianum, & verticaliter descendet infra horizontem pars illa, quae ad septentrionem vergit pro loci latitudine.

5

Posset quidem fieri fortasse instrumentum non adhibito crine muliebri, sed hoc magis expeditum est opus. Verum, quia libratio debet esse exactissima, ideo diligenter est cavendum, ut fiat perfectissimè. Quod si fortè contingat, ut nondum absoluta libratione magneticum concipiat vigorem, aliquem, sic poteris absolvere incaeptum opus: excita versorium magneticè, & inclusum navicula, observa ad quem gradum infra horizontem descendat; tum immuta verticitatem, tangendo versorio magnetem contraria ratione, atque prius; & si quidem ad eundem gradum descendet opposita pars, absoluta erit libratio; si minus descendet, perge paulatim tandiù aliquid hinc, inde abradendo, donec tandem utraque extremitas aequaliter descendat, quoties immutatur per novum contactum in verforio verticitas: tunc enim perfectissima erit libratio. Exquisitam etiam suam in librando artifex operam probabit, si ita libret, ut antequam excitetur acus, in quolibet situ quiescat, & stet ubique; quod experimento cognovi posse contingere, quidquid sit in universum de illa quaestione Mechanicorum, de libra; de qua alias posset esse locus disputandi. Melius tamen puto adhuc librari propter rationem alibi dicendam in mutatione magnetici vigoris.

6

Denique ut totum absolvas instrumentum, tegas scutella vitrea: videbis, enim ex isto instrumento quantum in una quaque regione descendat magneticum: neque enim descendit aequaliter cum elevatione poli, sed alia ratione, de qua postea. Addo in fine huius capitis nos non experiri ita facilè in ipso magnete hanc inclinationem: licet enim arbitrer futurum, ut, si exactissimè libretur magnes supra punctum sui aequatoris, hanc inclinationem efficiat, & infra horizontem descendat polus noster, & pari ratione, si pertinaci arte ex ipso magnete versorium fieret, quale est illud ferreum, & exactissi me per crucem libraretur; fieret autem huiusmodi versorium vere per lapidis longitudinem, ita ut esset in uno extremo alterum polorum, & in altero alterum. licet arbitrer futurum, ut altera pars descenderet infra horizontem, tamen rem prorsus impossibilem factu existimo, tum propter lapidis pugnantem naturam; tum quia nulla ars eo pertingere potest, ut polos ita exactè in extremitatibus custodiat; tum etiam quia, si ita etiam libraremus, & fieret versorium ex magnete perfectissimum, non possemus esse certi illud descendere ob vim magneticam, & non potius ob inaequalem librationem. Re enim vera, si ego experimento non didicissem in versorio partem illam, quae modo infra horizontem descendit, manere elevatam ex sola verticitatis immutatione, ea ratione, de qua supra dicebam, non tuto mihi persuaderem hanc inclinationem oriri ex vi magnetica, & non potius ex inaequali libratione. sed cum videam unam eamdemque versorij partem modo deprimi infra horizontem, modo elevari sursum, &, ex eo quod pars illa respiciat septentrionem, pręcisè deprimi, cogor hanc depressionem ipsi magneti adscribere, ex eo quod pars, quae septentrionem respicit, semper deorsum deprimatur. Cum autem haec verticitatis immutatio non ita fieri posset in magnete, ideo certo non possemus pronunciare ex sola magnetis inspectione, alterum polorum ex vi magnetica infra horizontem descendere.

7

C A D B integrated in the layout 3d and perspective light/shadow text concrete elements physical objects letters plasticity persons or human body woodcut 900522-34375477-r4 Immo illud summopere cuperem scire, an in sua vena magnes alterum polorum habeat infra horizontem, pro locorum ratione, & latitudine. Putat enim Gilbertus libro tertio, capite secundo, in nostro hemisphaerio septentrionali septentrionalem polum descendere infra horizontem, & ita etiam ex alijs audivi, qui sibi visi sunt hoc idem observasse. nihiloninus posset quis suspicari potius magneticum axem excurrere parallelum axi Mundi; alia enim est ratio lapidis suspensi, aut ferri magnetici, alia ipsius magnetis in suis fodinis. Si frangatur magnes in duas partes secundum longitudinem, verbi gratia lapis A. B. C. D. in duas partes A. B. & C. D. si pars C. D. minor filo suspendatur, facies D. quae prius ante divisionem imminebat parti A. & illi coniuncta erat, non amplius post separationem, si suspensa libera relinquatur ad motum, convertetur ad partem A. sed ad partem B. cuius rei alias rationem reddere tentabo. Cum igitur videamus diverso modo magnetica se collocare post separationem, si suspendantur, atque fuerint ante à natura producta, cum pars D. sit producta à natura coniuncta parti A. & tamen facta se¬ paratione illam partem refugiat, & sequatur oppositam, possemus etiam dicere magnetica, quamvis suspensa in nostro hemisphaerio suum axem obliquent ad horizontem ita, ut pars septentrionalis descendat; tamen in suis fodinis manere constituta axe parallelo axi universi. Verum, ut dixi, de hoc non nisi opinando possemus disputare: cum nullus hactenus, quod sciam, experimento rem se didicisse profiteatur, neque ipse hoc potui observare. Observavit quidem ille magnetem in sua vena eas partes habere ad septentrionem conversas, quas, vel suspensus, vel aquis convenienti cymbula commissus pariter in septentrionem dirigit; cumque tamen aliàs dicat contrarium se invenisse verum, utrum polum illum inclinatum, ac elevatum invenerit, non narrat, quod sciam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 20