Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 32

1

Perniciosè in eodem Instrumento, si non sit maximum, plura collocantur versoria, ut illis meridiana linea ostendatur. Cap. XXXII.

2

Illi affinis est error iste, qui versorium in crucis formam conficiebat, ut certius dirigeretur in polos: sic enim etiam aliqui plura prodesse putant versoria, ut unius tarditas alterius diligentia sollicitetur, & multiplicatis indicibus meridiana linea exactius demonstretur. re tamen vera contrarium omnino accidit: quo magis enim multiplicantur versoria, si Instrumentum non sit ma ximum, sibi invicem impedimento sunt, seseque mutuo deturbant à vero meridiano, perinde, ac si plures simul ab eodem angusto foramine tentarent exitum: sibi enim mutuo clauderent hostium. Dico igitur non solum inutiliter multiplicari versoria, sed omnino pernitiosè: neque iuvat, quod illa versoria sint exquisita arte elaborata, & egregio magnete excitata: quo enim facilius, vel ex diligentia artificis, vel ex virtute magnetis, obtemperant magneticis legibus, eo pernicies maior est: quia incommodum, quod oritur in hac versoriorum multitudine, à legibus magneticis, & ex huius lapidis natura dependet. ergo quo maior fuerit artificis diligentia magnetisque efficacitas, eo certior erit pernicies.

3

Huius rei ita certa est ratio ex suppositis, ut in experimento afferrendo non laborem. puto enim futurum, ut, qui rationem percipiat, aliud sibi non quaerat ad fidem dictis praestandam. Vel igitur collocantur versoria parallela à dextris, & sinistris meridianae lineae, quam quaerimus; vel collocantur conse quenter unum post alterum in eadem linea, vel incerto ordine, prout locum obtulerit Instrumentum. dum enim pars Septentrionalis unius vult coniun gi cum parte meridionali alterius, quae sibi non nihil praecedit, ut lex magnetica pręcipit, dum sunt sibi invicem intra sphaeram activitatis, se invicem à vero meridiano deturbant; & ita neutrum illorum certam habebit directionem. Duos enim in illo casu habet impetus sibi repugnantes versorium, utrumque à natura inspiratum; & convertendi se scilicet ad polum, & disponendi se ad alterum, intra cuius vires est; & quia utrunque simul perfectè praestare non potest, ideo remittitur aliquid de utroque, ut aliquid utrique concedatur: quia enim utrumque à natura imperatur, ideo non est maior ratio, cur unum assequatur, quam alterum; & ita neque perfectè ad meridianum se accommodabit, neque exactè ad alterum se disponet, sed media consistet via. Perniciosè ergo plura ponentur versoria in eodem Instrumento ad meri dianam lineam inveniendam, quod erat demonstrandum, si sint sibi invicen intra sphaeram activitatis, quod ut ne contingat, debent minimum per unam aut alteram spithamam ab invicem distare.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 32