Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 11
Sentio, ut oratoris verbis utar, quam scopuloso difficili'que in loco verser, & quam difficile sit, in hisce praesertim rebus, eas afferre rationes, quae omnibus satisfaciant: sunt enim diversa hominum ingenia, et, ut ait Aristoteles, aliqui volunt omnia mathematicè demonstrari, aliqui dignum ducunt, si testis aliquis Poeta producatur. Verum ex eodem etiam didici istorum non maximam habendam esse rationem; cum sint ipso iudice indisciplinati ingenij, & scientiam quaerantante modum sciendi, hoc est ante modum procedendi illius scientiae: illud enim intelligit Aristoteles per modum sciendi, non Logicam, ut aliqui opinantur. si quis igitur quae subduntur, legerit, non ut mathematicas demonstrationes expendat. Placuit autem mihi semper ad huiusmodi rerum causam indagandam illud Divi Augustini sapientissimum dictum; quidquid tibi vera ratione melius occurrit; scias fecisse Deum, tanquam bonorum omnium conditorem. Cum igitur constet ex ijs, quae dicam, maxime consentaneum esse dari in rerum natura huiusmodi principium motivum, licet etiam, ex posita ab Augustino regula, colligere de fa¬ cto hanc virtutem in magnete dari: cum praecipuè iam constet à posteriori, & experientia hanc virtutem dari, seu videatur eius effectus.
Prima autem convenientia, & necessitas huius motoris esto ex terminis, ad quos sublunaria moventur, quae ordinem quendam dicunt ad universum: in hac igitur universi mole, qua Mundus constat, illas solum partes natura designavit, centrum, circumferrentiam, polos: nec enim alias partes naturam in universo insignes fecisse cognosces. cum igitur istae fixae sint sotum, & determinatae partes immutabiles, & ubique gentium eędem illarum terum, quae non spontaneum, ut animalia, sed determinatum, constantemque habere debent motum, hae solae terminos optimè praefinire debuerunt: Cum enim motus, ut qui provenit à natura, quae unicum, & determinatum est principium, unicus, & determinatus esse debeat, pro termino illius assignandae erunt illae partes, quae ubique, & respectu omnium determinatae sunt. Cumque haec sint tres, centrum, superficies concava, & poli, videamus autem aliqua ab intrinseco moveri principio, quorum motus determinatur à centro, ut sunt gravia, alia quibus motus determinatur à superficie concava, ut sunt levia, consentaneum etiam videtur dari debere aliquid, quod ex innata vi ita moveatur, ut eius motus determinetur polis per se, nisi ex accidenti paululum deviare cogatur, & axe Mundi, quam reliquam partem natura designante determinatam habemus in universo. huiusmodi autem dico esse formam magneticam, quae ita in polos dirigitur, sicut gravia ad centrum fluunt, levia refluunt ad superficiem concavam, ubi quietis locum obtineant.
Secundo probatur necessitas huius magnetici motoris ex numero motuum simplicium, qui possunt in natura dari, quam probationem ex Peripateticorum schola desumo; in qua procerto habetur dari ignem elementarem sua in sphaera; nec plurimos habebo repugnantes; istis nunc magneticum suadeo motorem: quo etiam utitur argumento Aristoteles in libris de Coelo ad corporum simplicium investigationem. Quot enim simplices motus reperies, tot corpora dari necesse dicas, quibus motus ille conveniat, & quę talium locorum distinctione, seù regno distinguantur. cum igitur detur motus perfectè, & simpliciter à centro recedendi, & alius motus huic op positus simpliciter accedendi ad centrum, dantur etiam duo corpora, quibus duo isti motus conveniant (Peripateticorum more loquor) ignis, cui postremus motus adscribitur recedendi simpliciter à centro, & terra, cui convenit alter motus simpliciter accedendi ad centrum. Praeterea, cum possint dari duo alij motus simplices medij inter hos extremos, quorum alter est non perfectè, & simpliciter, sed secundum quid à centio recedere, alter non simpliciter, sed secundum quid ad centrum accedere, alia etiam duo dari corpora conficimus, quae hos sibi vindicant motus, aerem, qui recedit à centro non simpliciter, & aquam, quae ad centrum accedit non simpliciter. Cum vero detur quintus motus, qui simpliciter, & perfectè est circa centrum nullo termino, nulla quiete, debuit etiam dari corpus, cui talis motus aptaretur, cuiusmodi Caelum dixerunt Peripatetici.
Sicut igitur in reliquis motibus datur motus simpliciter, & motus secundum quid; ita motus simpliciter circa centrum debet habere motum secundum quid circa centrum: natura enim nunquam perfectum molitur, quin in imperfecto praeludat, sicuti datur corpus, quod simpliciter circa centrum movetur, ita etiam debet dari quod moveatur secundum quid; idest, non quod absolutè, & simpliciter circa centrum, nullum quietis punctum quaerens moveatur, sed imperfectè, ita circulariter volvatur, ut in aliquo puncto conquiescat, & tale corpus magnetem esse affirmo, qui i polos circulari motu suas convertit partes, & in illis conquiescit: haec tamen clarius consta— bunt ex infra dicendis de vi magnetica terrae. interim probatur, quia si facies, quam natura in septentrionem dirigit, austro obvertas, aut australem boreae, videbis faciem illam ab austro in septentrionem circulari motu se convertere, & illam faciem semicirculum complere, dum alia facies suum absolvit semicirculum: qui motus circularis secundum quid dici potest à natura inspiratus, circularis quidem, quia verè in circulum agitur magnes, estò tantum motu recto promoveretur virtus ad polum, si non praepediretur gravitate, secundum quid autem, quia singulae facies unicum tantum semicirculum absoluunt, & eo absoluto conquiescunt, nec ulterius tendunt, nec motum perpetuant, quod rei corruptibili non convenit; sed ubi ad determinata pervenerint puncta, conquiescunt. Et hic etiam illud observa, quod, quia non ad unum simpliciter erat terminum huiusmodi motus, sed ad duos, ea ratione, qua fieri potest, ut unicus motus sit ad duos terminos, factum etiam esse, ut illud corpus, cui talis motus debebatur, simplex non esset, cuiusmodi sunt alia corpora, quibus alij simplices motus, qui ad unicum sunt terminum, debentur; licet futurum videam, ut hoc Gllberto non pla ceat, qui magnetem terram putat, & simplicem substantiam.
Tertio suadetur necessitas magnetici motoris ex sufficienti instrumentorum partitione, quibus natura utitur ad motus efficiendos: sunt enim primum aliqua instrumenta eiusdem rationis in toto corpore, & unius simplicis formae, quae ita unitatem requirunt, ut universa omnino aequaliter occupent corpora, cuius sunt instrumentum, & in singulis sui corporis particulis aequaliter dominentur secundum totam suam vim; ac proinde corpora requirunt, quae vocantur similaria, homogenea, & tota eiusdem rationis, quantum ad hoc spectat. quod nimirum, si sit in corpore diversitas, illa diversitas per accidens se habeat ad tale instrumentm motus. Sunt autem haec motus instrumenta illorum corporum, quae ad unicum sunt determinata motum, unicumque terminum respiciunt. talia dicas esse illa instrumenta motus, quae obtinent elementa, atque adeo mixta, quatenus à prę dominante moventur, quae unius simplicis formae sunt, ęqualiter in omni sui mobilis parte dispersa. Alia praeterea sunt instrumenta diversa, & diffor¬ mia, & suis quodammodo in partibus dissimilia, quę diversas obtinent partes illius corporis, cuius sunt instrumenta motus, easque requirunt longe inter se dissimiles, neque ęqualiter. in qualibet exigua parte reperiuntur secundum totam suam virtutem, ac proinde haec instrumenta diversa dici possunt, & multiformia, ut sunt pariter corpora, quibus deserviunt, quae non ad unicum solum terminum natura impellente moventur, sed ad plures, atque huiusmodi est organica facultas motiva animalium, qua ad omnes locorum differentias sese agunt.
Cum igitur dentur hae duae instrumentorum differentiae in natura quasi extremę, quarum altera illis deservit corporibus, quorum motus est ad unicum terminum, altera illis, quorum motus omnes respicit terminos, & prima instrumenta unica sint, & uniformia, aequaliter in toto, altera multiplicia, & multiformia, non tota in singulis partibus, necesse etiam fuit dari tertium instrumentorum genus, quod illi deserviret corpori, cuius motus duos respicit terminos, ut omnes motuum possibiles differentiae propria habeant instrumenta; quod instrumentorum genus medium sit, ac proinde partici. pet de utroque extremo, sitque, & unicum, & multiforme; unicum, quia aequaliter sit in toto corpore, & in singulis eius partibus secundum totam suam virtutem; multiforme, quia aliquam habeat distinctionem virtutis, & positionis, qua multiplici virtute mobile ad plures dirigatur terminos, & tale contendo esse magnetici motus instrumentum: quod quia unicum est, non heterogeneas exigit corporis partes, sed in singulis totum, & secundum universam suam virtutem reperitur. Cum verò etiam multiplex sit, facies constituit diversas, mobile'que ad plures dirigit terminos.
Quarto denique adstruitur eadem magnetica motiva virtus ex varijs qualitatum generibus, quae in natura ad absolutam, & cumulatam rerum perfectionem requituntur. Eas enim qualitatum formas in universo contemplamur, ut aliae sint motrices, sed agendi, & alia alterandi per se vim non habeant certam, & conspicuam; cuius modi sunt instrumenta motus elementorum, gravitas, & levitas; si tamen nullo contradicente has physicas esse qualitates tuto possumus constituere; aliae immutent corpora, alterent'que, sed non moveant per se localiter nec incitent corpus locali motu, cuiusmodi sunt primae quatuor qualitates, & secundatum plurimae; aliae sunt, quae nec vim movendi localiter corpora obtinent, nec etiam ullam agendi, aut alterandi vim possident, ut diaphaneitas, opacitas, densitas, raritas, & alia huiusmodi.
Cum igitur dentur tres dictae qualitatum differentiae, ut aliae sint motrices tantum, alię tantum alteratrices, aliae, nec motrices, nec alteratrices; cur non detur etiam quarta qualitatum differentia, earum, quae motrices simul sint, & alteratrices per se? hanc certè desiderari ad universi perfectionem diceremus, nisi magnetica qualitas sese offerret, qua, & moventur corpora magnetica, tanquam à proprio motus instrumento, dum diriguntur ad polos, & ad meridianum conformantur, sed & circuniecta corpora, si capacia sint, ac proportionata, alterantur alteratione perfectiva, ita ut eadem magnetica qualitas in illa sese ingerat.
Quare universam huius capitis, & praecedentis doctrinam in unum colligendo, dico, magnetem in polos dirigi interno motus principio, nimirum magnetis forma, & natura, quae neque ad omnes locorum differentias sese potest movere, ut anima, neque ad unicum simpliciter terminum dirigitur, ut elementa, sed in medio consistit, & medium quodammodo obtinet perfectionis gradum, & hoc motu non recto, nec simpliciter circulari, sed circulari secundum quid; totumque hoc pręstat magnes instrumento, unico quidem, sed non unius omnino formae, ac virtutis, hoc est qualitate simplici quidem, & per totum diffusa, sed cum aliqua facierum, seù situs differentia; quae qualitas, non solum vim obtinet movendi, sed etiam alterandi, sicque compleri motuum differentias, motrices facultates, numerum qualitatum, quibus natura ditatur.
Sentio has rationes speciosas quidem illas esse, sed minus ad probandum efficaces nonnullis videri, & convenientiam potius magnetici motoris ostendere, quam illum dari demonstrare. Verum iacto illo fundamento quem supra ex Augustino posui, ex eo potest etiam inferri, dari. Quod si illud supponatur, istius modi res, non solum mente concipi, sed in oculos ipsos incurrere, videbuntur fortasse haerationes magis ad demonstrationes accedere. Videmus enim re ipsa dari magneticum motorem, qui lapidem ipsum in polos dirigat, & hanc eandem virtutem in ferrum derivari, quae vim habeat movendi quasi circulariter ad polos, tanquam ad proprios terminos: hoc re ipsa videmus; ex altera parte harum rationum vim sentimus, quae talem inducunt motorem ad rerum explicandam perfectionem; quo unico motore omnib. ex partibus absolutum cernimus universum. cur ergo id negemus? ac propter hoc istas placuit afferre rationes.
On this page