Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

1

Longitudo Terrestris inveniri non potest per magneticam directionem ad polos. Caput XII.

2

Nunc ex supra dictis errorem nonnullorum iam confutavi: ex eo enim quod magnetica deviarent à vero meridiano, & in diversis locis nunc magis, nunc minus, in eam devenere spem, ut putarent se posse per magneticam directionem expedire ab im plicatissimo illo problemate Geographico, quo quaeritur, quae sit longitudo cuiusque regionis: & certò existimarunt hanc sibi posse longitudinem deviatione praemonstrare. Credebant enim esse unum aliquem meridianum, in cuius quolibet puncto congruerent magnetica prorsus cum illo; quia scilicet in eo esset verus magneticus terminus, ad quem dirigerentur versoria: quanto autem quisque elongaretur ab illo sive ad dexteram, sive ad sinistram, tanto magis ab eodem deflecteret versorium. Si hoc verum esset posset quisque per magneticam directionem suae regionis elongationem, sive distantiam ab illo meridiano deprehendere, & consequenter veram suam longitudinem definire: at cum hoc sit falsum, corruit tota haec longitudinum strues, & certe elongantur à vero, qui sic falso longitudines quaerunt.

3

Dico ergo non posse longitudinem alicuius regionis inveniri per directionem, magneticam. Probatur primo, neque enim verum est, quod, quanto magis elongatur aliqua regio à meridiano, in cuius aliqua latitudine congruunt magnetica, tanto plus varient versoria: nam Anglia parum distat à meridiano Azorico, in quo congruunt magnetica, at vero Italia longè magis ab illo eodem meridiano discedit ad eandem partem Orientalem, ad quam iacet Anglia respectu illius meridiani, & tamen longè magis variant magnetica Londini, & declinant Septentrionali cuspide ad Orientem, quam varient hic in Italia. non igitur illa varietate ad longitudinis certam notitiam possumus devenire: quia non possumus per hanc, elongationem à meridiano Azorico determinare.

4

Deinde huius rei ratio haec est, quia cum haec deviatio magneticorum non pendeat ab elongatione ab aliquo meridiano fixo, à quo regula deviationis sumatur, sed pendeat ex eo, quod ad hanc vel illam partem maiora Terrarum spatia excurrant, quod omnino contingenter se habet ad longitudinem, & ad elongationem à toto aliquo meridiano; hinc est, ut non possimus ex hoc colligere longitudinem, hoc est distantiam ab illo meridiano, quia cum hac effectus iste non habet convenientiam, & connexionem, sed solum possumus inferre ad hanc, vel illam partem esse maiora, aut minora Terrarum spatia: quia, cum isto tanquam cum propria, & immediata causa effectus iste consentit: ab effectu autem non nisi proximam causam, & quae cum illa necessariam habent coniunctionem, tuto possumus conficere. Non ergo per deviationem magneticam longitudo regionis potest inveniri; quod hic contendo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12