Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 3
Rem ipsam in primis propono, ut illa cognita causam, & libentius, & avidius inquiramus; ne in mentem veniat suspicari causam nos quaerere de re dubia, si non falsa. In primis igitur illud pronuntio non solum magnetem, sed omnia magnetica corpora, quae magnetis naturam vel aemulantur, vel induunt, quod ex ilius commercio, & contactu virtutem illius in se possint derivare, omnia, inquam, ista eam habere vim, ut in polos Mundi suopte ingenio utcunque dirigantur, quocunque tandem in loco collocentur; dummodo naturae possint sequi imperium, nec mole praepediantur sua; atque ita se ad polos ditigere, ut semper sui determinatam partem in Septentrionem dirigant, oppositam in Austrum. Nos rem ipsam oculis prius subijciamus, ut cognito an sit, ex philosophi praecepto, ad indagandum propter quid, gradum commodè faciamus. Summè lapidem magnetem A. B. C. D. & funiculo non contorto, sed exfilis compacto, ac contexto ita suspendito ex C. D. ut libretur possit'que se facilè in quam malverit partem convertere, videbis enim partem B. verbi gratia in E. polum Septentrionalem dirigi, & par tem, A, respicere polum Australem F. quod si primum B. conquieverit in E. etiam si simel iterum, ac tertio deturbes, & B. convertas ad aliam partem, redibit tamen semper ad E. constantissime, nec unquam errore decipietur, aut casu alias sedes occupabit; &, nisi vi detineatur, ubi primum sibi relictus erit, redibit ad antiquum locum. A F C B E D woodcut integrated in the layout light/shadow plasticity physical objects concrete elements letters text related to an experiment specimen material polarity magnetic force 900522-34375363-r5
Ex isto experimento iam omnibus noto conficitur, duas esse veluti partes in lapide magnete non quidem partes molis, aut quantitatis sed directionis, & virtutis, quarum altera in Septentrionem dirigitur, altera in Austrum: vel potius unicam esse virtutem in lapide ita se disponendi, ut Meridionalem lineam obtineat, vel ab ea non multum exorbitet, quam ideo duplicem appellamus, quia non vagè, & nullo servato partium discrimine in Meridiana linea se collocare dicitur, sed hoc ita praestat, ut perpetuo pars B. in Septentrionem vergat. A. in Austrum, nec unquam aut B. in F. aut A. in E. conquiescat: dicendum igitur est, natura duce, cuius semper est, determinata ratione agere. ita disponi, ut pars quaedam seù facies determinatè in Septentrionem convertatur, opposita in Austrum; & ita erunt in lapide illae semper determinatę partes, seù facies, quarum altera Septentrionem respicere vult, altera Austrum. A C D B text related to an experiment woodcut integrated in the layout 3d and perspective light/shadow plasticity physical objects concrete elements letters magnetic force polarity material specimen 900522-34375363-r6
Licet hoc idem alio experimento dignoscere. Summe vas satis amplum A. B. aqua plenum, & vasculum alterum minus C. D. in quo minore ita magnetem colloca, ut aquis in isto vasculo possit innatare, tunc videbis magnetem in huiusmodi cymbula tanquam optimum gubernatorem ità naviculam disponere, & dirigere ut semper proram D. dirigat ad B. verbi gratia, & puppim C. ad A. & quoties naviculam deturbabis a tali situ, toties, velorum sinus quasi complente natura ijsdem acta remigijs magnete clavum regente D. ad B. convertetur. Duas igitur natura facies obtinet magnes, alteram, quam in Septentrionem, alteram, quam in Austrum convertat, seù (quod idem apud me est) habet magnes hanc vim, ut unam sui determinatam partem vertat ad Septentrionem, alteram ad Austrum. Hae verò facies non aliquam sibi quantitatis molem determinant in lapide ita, ut sumpto verbi gratia lapide palmari in altero medio sui palmo sit facies, quę Septentrionem respicit, alterum verò semipalmum facies occupet Australis; sed totum occupat lapidem virtus Septentrionalis, totum nihilominus & Austrina; & sic lapidem disponit, ut altera determinata parte Septentrionem, altera Austrum respiciat, & ideo non duplicem, sed simplicem quandam qualitatem, seù vim esse pronuntio sic magnetem disponendi.
Hoc ex eo conficio primum, quod nullus magnes invenitur quamtumvis parvus, qui ex una parte faciem Septentrionalem non habeat, ex altera Australem. Sume lapidem integrum A. B. qui se disponat sua vi, ut B. Septentrionem respiciat. A. Austrum; quoties sibi relictus suae cymbulae gubernacula moderator, ac proinde in toto lapide A. B. B. sit facies Septentrionalis, A. Australis (aliorum sequor loquendi morem, meam ipse suo tempore sententiam exponam) dividatur bifariam lapis, non minus duas facies obtinebunt singulae partes, quam totus integer lapis prius possideret, & in parte A. C. E. erit A. facies ut antea Australis, C. E. Septentrionalis, & in alia parte B. D. F. similiter erit B. facies Septentrionalis; ut prius D. F. Australis. Cognosces hoc, si seorsum in cymbulis constituas divisi lapidis partes: facies enim A. ad Austrum verget, ut prius C. E. ad Septentrionem; quod idem proportionaliter in alia parte conspicies. Sicut ergo prius ex tali directione in integro lapide licuit conijcere duas esse facies A. Australem, B. Septentrionalem, hoc idem etiam in partibus licebit inferre. B A C D F E woodcut magnetic force polarity material specimen related to an experiment text letters concrete elements physical objects plasticity light/shadow 3d and perspective integrated in the layout 900522-34375364-r5
Colliges hoc idem, si alteram ex his partibus iterum dividas, si tertio rursus seces, hoc idem, si perpetuo in dividendo pergas. ergo in toto lapide facies est Australis, in toto Septentrionalis, atque hae facies non distinctas sibi deposcunt magnetis portiones, sed amico copulantur foedere, atque in eodem habitant subiecto, seù potius totus lapis ab A. B. versus Australis est, austrum'que respicit, totus à B. A. versus in Septentrionem convertitur: homogeneus est enim lapis, & similium partium, nec deprehendes quousque protendatur vis Australis, quousque Septentrionalis, sed per utramque totam excurrere cognosces. Sustine quod utranque dicam in praesentia: re enim vera unica vis est in magnete, qua sic totus lapis disponitur in universo.
Quod si quis contendat partem A. in diviso remanere Australem, non tamen per se sed ex accidente, faciem oppositam C. E. fieri Septentrionalem, nempe solum ex eo quod A. in Austrum vergit C. E. in Septentrionem dirigitur, etiam si pars non sit Septentrionalis: si quis, inquam, ita contendat, sustineat aliquantulum, & proprium locum expectet; ubi hoc disolvam. Interim hoc, quod gratis obijcitur, nec alia ratione confirmatur, sciat esse pręvisum, nec declinari à me sed differri. At, inquies, qua ratione potero, ut libuerit, magnetis lapidem durissimum dividere, & in varias formas effingere? Eo scilicet artificio, quo artifices solent & chrystallum, & durissimas gemmas docere artem pati. Confice tibi sertam ex lamina non calybis aut durissimi metalli, sed ex illo cupro mollissimo, quo ollas, cacabos'que procudimus, & quo tenuissima fila producuntur; sitque huiusmodi lamina maximè levigata in acie nihilque prorsus dentata. Ex hac ferram fabricabis qua si smirum aqua dilutum adhibueris, optimo secabis artificio. Tali enim serra artifices durissimos quosque secant lapides, & tali mihi solum cessit magnes instrumento: limas enim, & alia ferrea instrumenta inertia prorsus reperi; si ergo tali artificio magnetem seces, & reseces, videbis non externam solum faciem ac superficiem, B. vim habere Septentrionem respiciendi, sed totam lapidis substantiam hanc virtutem penitus imbibisse, & non solum externam faciem, sed totum lapidem in Septentrionem dispositum esse. sic non extrema solum facies A. Austrum amat, sed quotquot resecando superficies excitabis ex illa parte, semper in Austrum convertentur. tota igitur magnetis natura ea est, ut in tota sua substantia procedendo ad unam partem, sit Septentrionalis, tota procedendo ad alteram, sit Australis. et, si liberè sibi relinquatur, ità Meridianam occupet lineam, ut determinatis partibus polos respiciat, & hoc per virtutem, quam non in extrema superficie possidet, aut in determinata sui parte, sed quae totam eius pervadit substantiam. quam virtutem magnetis facies appellamus, seù qualitatem duarum facierum, atque hoc accuratè statim in initio notandum est; in hoc enim ferè tota magnetica philosophia consistit.
On this page