Table of Contents
Philosophia Magnetica
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Caput 7
Aliorum opiniones de causa motus magnetis, & magneticorum, quo moventur, ut sua longitudine meridianum obtineat. Caput VII.
In eorum sententijs ennumerandis, qui magnetici motus causas inquirunt, ab illis inchoandum duxi, qui hunc altissimè repetunt, ab ipso nimirum Caelo, Caeli'que influentijs; ut paulatim ad veram descendamus; horum choragus est Petrus ille Peregrinus, de quo proximè inciderat mentio. Hic in eam abijt sententiam, ut putarit in magnete Caeli expressam imaginem, non terrae, ut postea Gilbertus (adeo ea in quibus toti sumus, adamamus, ut ea veli¬ mus, si fieri possit, divinitate donare) &, ut magnes duas obtinet facies, quas per sese in sibi similes dirigit polos, ita etiam alias alijs Caeli partibus respondentes magneti inesse putarit, & avidè easdem sequi. Quod ideo fieri putavit, quia, dum cognatis subiacet Caeli partibus, familiarius excipiatur, & luculentiores influentiae, maioresque favores in illo situ in magnetem deriventur; atque ideo, ut haec assequatur magnes, eum quaerit situm. Ideo igitur putat partes polares ad polos dirigi; quia illę partes sint polis Caeli similes; & quia poli Caeli stant, non item aliae partes, ideo magnes expeditè potest suis polis Caeli polos invenire, quia quasi firmam habeat domum, & certam sedem; non item alias Caeli partes, quia vagantur, aliae possunt magnetis partes invenire. Marsilius Ficinus libro tertio de vita caelitus comparanda, etiam ipse Caelum conscendit, secum'que magnetem ad philosophandum traxit, atque à stellis minoris Ursae provocari ad polum magnetica opinatur, ea ferè ratione, qua sol in se heliotropij frontem convertit, trahit'que sequentem.
Georgius Agricola libro quinto de natura fossilium, aliam instituit rationem, nec Icarios ausus tentavit: magnetem ita se dirigere censuit, non quod polos aliamvè Caeli partem amet, sed ut se ad pristinum statum, quem in fodinis obtinebat, restituat. Et haec fortasse illa sententia est, quam Scaliger amplectitur exercitatione 131. in Cardanum; quam deinde vir eruditus plurimis verbis exornat, multis in margine subtilitatibus coronat. Fracastorius de antipathia, & sympathia, ab alijs fortasse fictos adamavit montes magneticos hyperboreos, à quibus magnes magneticaque dirigantur; fabulosa quaedam historicè iterum narrans de montibus magneticis, quos orbis catenas appellat, & tanta vi ferrum ad se trahere dicit, ut praeteteuntes naves aut sistant, aut vi avulsis ferramentis resolvant. Cui rei multorum etiam gravissimorum authoritas propemodum fidem faceret, si scripta se transcribere non profiterentur: nec Maurolicus, vir alioqui eruditus, ab hac longe discedere videtur. Alia quaedam commenta poetantium philosophorum copiosè refert Gilbertus, quae vide apud illum, libro primo, capite primo.
C A D B arrows text integrated in the layout 3d and perspective light/shadow plasticity woodcut physical objects concrete elements letters 900522-34375392-r6 Prima harum opinionum in multis, immo in omnibus displicet. & quidem primo si vera esset, non declinarent magnetica ferramenta versorij à vera meridiana linea; quod tamen videmus contingere: nec enim versorium, dum magneticè dirigitur, directè aptatur, & congruit cum linea meridiana vera, sed ab ea multum saepè etiam divertit; & quidem inconstanter, ut postea ostendam; dum in una regione plus, in altera minus divertit à meridiano, & alicubi declinat orientem versus, alibi ad occidentem. Sit pyxidula A. B. cuius media linea C. D. collocetur directè supra lineam meridianam veram, quam aliquo artificio exquisitè invenias, videbis versorium non directè congruere, & imminere lineae meridianae. C. D. sed, hic apud nos, nec solum apud nos, sed in tota ferè Europa, cuspidem à septentrione in Eurum declinare, & constantissimè eodem in loco eundem semper deviationis punctum servare, ut exprimitur in figura. Unde sit, ut qui horologia Solaria componunt dirigenda, & accomodanda per magnetem, lineam, cui imminere debet versorium, non pingant in directum cum linea meridiana, sed non nihil in Eurum deflectentem, ut, dum versorium illi imminet, linea horologij meridiana congruat cum vero meridiano. Quod etiam qui pyxides componunt, solent observare aliquando, ut non ferrum directè ponant sub linea, quae in circulo chartaceo septentrionem indicat, sed non nihil ad latus. & haec magnetica declinatio diligenter notanda est, ne mireris, si copiosius de illa infra disputabitur, ubi causam illius tentabimus explorare. Si igitur ad Meridianum disponit se magneticum, quia à polis Caeli dirigitur, ac fovetur amico influxu, cur non recta in punctum polare collimat;
Praeterea si magnes ita Caeli traheretur amore, ut varijs sui partibus varias Caeli partes sequeretur, illud etiam videtur futurum, ut, sicuti ferrum, dum magnetis polos tangit, virtutem acquirit ad polos se convertendi, quam scilicet pars tacta in magnete virtutem habet, ita etiam, si alias magnetis tangat partes, vires illas apprehendat, quas habent magnetis partes tactae, se nimirum dirigendi ad hanc vel ad illam Caeli partem; quod tamen nunquam apparet. Tange quacunque magnetis parte versorij extrema, nullam aliam viam addiscet versorium quam se ad polos dirigendi, semper eadem declinationis servata lege. tange versorij extremum polo magnetis, ad polum vertitur; tange parte Orientali, idem extremum non ad Orientem, disponitur, sed nihilominus ad polos recurrit, & sic de qualibet alia parte: ex quo inferre licet, meo iudicio evidenter in re physica, hunc lapidem non aliam virtutem, quam ad polos se dirigendi in tota sua substantia obtinere, nec in alia sui parte aliam vim possidere. Adde commentitium hoc totum esse nulla ratione, nullo experimento innixum, ut supra dicebam. Verum fusius, & clarius etiam haec eadem opinio confutata patebit ex dicendis infra.
Nihilo plus veritatis habet illorum opinio, qui huius motus causam in Ursae quaerunt astro, nec magis certum monstravit iter ad Veritatis portum in obscurissimo magneticae naturae pelago hoc sydus. Quod enim haec opinio asserit magnetica ab astro in Ursa posito dirigi, quod peculiaris ab eo virtus in magnetem derivetur, non potest sustineri; primo, quia non reddit rationem in illis praecisè, quae dicit, cur magnes hanc partem potius quam aliam polo obvertat: tam enim, si hanc faciem Ursae ostendat, illius excipiet influxus, quam si aliam illi oppositam: cum corpus sit homogenium, & in tota substantia eiusdem rationis. quod si excipere debeat determinata via, huius rei reddenda esset ratio.
Deinde si hoc verum esset, non semper eandem deviationem à polo, & à vera meridiana linea servarent magnetica, dum stant in eodem loco: cum enim stella illa, quaecunque tandem sit, diurna conversione perpetuo circa verum Mundi polum rotetur, cum nulla sit stella, quae praecise, & exactè polum possideat, & quae maximè accedit, distet per tres gradus circiter, si illam sequi debet magnes, constat perpetuo debere variari declinatione: & quidem, cum bis quotidie stella illa circulum meridianum pertranseat, dum supra polum ascendit, & infra eundem devolvitur; ut constabit sphaeram contemplanti (si enim sumas punctum extra polum in sphaera, unica sphaerae rotatione videbis bis punctum illud meridiano subesse) cum, inquam, illa stella quotidie bis subeat meridianum, etiam versorium, si illam respiceret, & ad illam dirigeretur, bis quotidie meridiano vero congrueret, & semel ad dexeram, semel ad sinistram illud deflectere immota pyxide, atque astri motum sequi cerneres. quod sanè optandum esset: sic enim certum, & perpetuum haberemus horologium, in umbra exigua impensa, & motum perpetuum, quem tandiù inquitimus. falsum tamen esse apparet, cum deviationem illam, quam semel à meridiano fecit, perpetuo servet versorium.
Sed quid moror? ex illis, quae inferius dicemus de inclinatione magnetica, planum erit, nullum in Caelo punctum, nedum astrum magnetem respicere: si enim aliquod Caeli punctum sequeretur, in ferro magneticè excito, pars illa, quae vergit ad nostrum polum Arcticum, aequilibrato ferro elevaretur supra horizontem tantum, quanta est exaltatio poli: atqui contrarium constat evenire; pars enim septentrionalis in nostra Europa, si ferrum sit exactè libratum, praecisè ex vi, & directione magnetica multum infra horizontem deprimitur, sed haec postea fusius.
Alia sententia, quae asserit magnetem ad polos converti non propter vim astrorum immediatè, sed quia eundem repetit situm, quem in sua vena obtinebat; ita ut quaerenti, cur libratus magnes ita se convertat, respondeat, quia ita se habebat, dum in sua esset vena, haec, inquam, sententia non omnino displiceret, si tamen verum esset magnetem ita se convertere, ut iacebat, dum esset in vena, & non potius contraria ratione: plus enim lucis afferret ad magnetis naturam penitus pernoscendam. Sed, quae mea est fortasse ingenij tarditas, tantundem ex hac sententia novi de magnetica natura, quantum sciebam prius. Si enim quaeram, cur adeo magnes amet eundem situm, quem in sua fodina habebat, & illum studiosè quaerat, & in eo solo quiescat, immò & hunc eundem amorem alijs inspiret, qui tamen in illo situ nati non sunt? ipsi nihil ad hoc respondent, & illud est, quod ego desiderarem summopere: motus enim localis non est sui gratia. atque hinc est, quod nullum intrinsecum habeat terminum, sed sit ad aliquod aliud bonum adducendum, vel inducendum in rem motam; nec ulli rei natura vim inspiravit ad motum localem, praecisè ut moveatur, sed animalibus talem contulit vim, ut possint ad cibum accedere, & ad obiecta sensuum, quae nimium saepè procul sunt, quae necessitas nisi adfuisset, non illis natura vim se localiter movendi contulisset, ut factum videmus in plantis; quae quia, ubicunque alimentum habent paratum, non se localiter movent, gravibus, & levibus dedit natura motum localem ex praedominante, ut possint à contrarijs, quae in adversis consistunt locis, recedere, & ad amica, & sibi cognata accedere, ubi facilius conserventur. Quod si astris, & syderibus motum indidit naturae moderator, idest ut illo (quod philosophus etiam aiebat) perpetuam faceret generationem; non ut aliquod ubi intrinsecum assequeretur; & quamvis illud ubi, quod sit modus intrinsecus, per motum acquireretur, non est in re physica intentus modus ille per se se, sed ad aliud rei motae bonum, quam ad modum vis motiva collata. Nec unquam videbis à natura datam esse alicui vim actiuam se movendi localiter, nisi, aut ut sibi bonum aliquod quaerat, quo caret; aut ut recedat à contrarijs, ut melius conservetur. Ex quo aliud observa, ideo naturam saltem, ut ego arbitror, Caelo vim non dedisse activam se circulariter movendi, quia motus ille ad ipsius Caeli conservationem, & bonum intrinsecum, quod per motum acquirat, & sit res physica, nihil conducebat; sed quia est praecisè in bonum Mundi sublunaris, ideo assistentem sibi habet intelligentiam motricem. quod quidem clarissimè ostenderem, si locus exigeret. Quantum vero est ex se, aequè naturaliter movetur, atque quiesceret; & ideo per totam aeternitatem non violenter cessabit à motu; cum solum motum recipiat in bonum aliorum, & non proprium.
Ex hoc discursu illud colligo: si natura non solum primo magnetem in tali situ produxit, quod casu aliquo factum fortasse suspicetur aliquis; sicuti de reliquis fossilibus opinabitur; sed etiam vim dedit, ut, quoties deturbatur à tali statu, possit se ad illum restituere; id non frustra fecisse dicendum est, sed ideo, quia, sic melius se habet magnes, & magis, prout eius natura postulat, ac facilius se, suaque omnia potest conservare: alioquin, cur non dedit etiam alijs lapidibus ac metallis eandem vim, ut si librentur, & quasi à gravitatis mole expediantur, possint se ad eundem situm restituere, in quo primum producta fuere? Quod si solus magnes magneticaque hoc habent, ut possint redire ad nativam positionem, signum evidens est, id illis peculiari quadam ratione prae alijs omnibus prodesse, & ex prima sui productione aliquid recepisse, quod requirat, ut in tali situ perseverent; hoc autem quid sit inquirimus, & hoc est, quod ego ab eius sententiae autoribus exigerem; quid nimirum sit illud, à quo sibi verbi gratia timet magnes, dum non est in tali situ, in quo fuit productus, à quonam auxilium expectet, ut restituatur ad illum eundem statum à Caelo, an à terra? à toto, an à parte ipsorum? à se ipso, an ab aliquo alio? ipsi vero nihil horum explicant, sed illud solum inculcant: sic natum esse lapidem, tale illius esse ingenium, sic velle consi¬ stere. & enim alij etiam lapides sic determinatè nati sunt; & tamen non adeo obstinatè eò revertuntur. aliquid ergo plus habet magnes, quod ipsi non dicunt.
Non possum ergo, nisi aliud adducatur, acquiescere, si rem ipsam, & non sola verba expiscamur, & investigare debemus respectum, quem magnes habet ad certas orbis partes, & qua causa talem quaerat situm, & quid boni illi ex eo situ nascatur. Praeterea non solum magnes, sed etiam ferrum magneticè excitum sese ad polos Mundi convertit, neque ideo sic se disponit ferrum, quia in tali situ se habuerit in vena. quod omnino hanc sententiam infirmat.
Denique, ut dicebam, nondum mihi certo constitit utrum magnes in sua vena etiam quo, ad inclinationem (de qua iterum postea sermo erit) qualem acquirit, dum libratur, eundem situm habuerit, & se restituat ad illum eundem situm, quem habebat in sua minera, an potius contraria ratione. nam ipse quidem per me experimentum facere non potui; sed quidam amicus meus, vir sanè eruditus, ad me scripsit, se experimentum fecisse, cum in Ilva insula esset, & curasse excidi magnetem in magna rupe magnetica, notando prius, quaenam puncta, & partes in septentrionem essent conversae, quae nam in austrum, & postea excisum magnetem procul à rupe suspendisse; & pars illa excisi magnetis, quae prius in sua vena erat conversa in Septen trionem, iam convertebatur in austrum prorsus contraria ratione, atque erat in sua vena. non ergo ratio, cur magnes moveatur, est, quia velit se restituere ad illum situm, quem habebat in vena, cum prorsus contraria ratione dirigatur. alia ergo quaerenda est causa, quae huius istius effectus rationem reddere possit, cur sic contraria ratione dirigantur, atque essent in vena; quod inferius tentabo.
Alij consultius oculorum iudicium subterfugiunt, & ad procul in polo positas magneticas rupes se recipiunt, ad quas nemo hactenus penetravit: ibique se muniunt, ubi nulli patet accessus, loci confisi munitione, cui fossam faciunt aeternis frigoribus damnata maria; ac proinde nemo potest illos oculatus testis redarguere, & de illis rupibus deturbare. non ideo tamen assentior, nec in illorum venire audeo sententiam: terret enim me horridus rupium aspectus, nec acquiescerem, nisi fortasse illis, quas subdam, rationibus satisfacerent; quod non facerent. Primo, eadem facilitate ingens, & gravissimus magnes in polos convertitur, qua tenuissimum ferri filum; ergo non ab externo motore ad polos provocatur, sed ab interno; externus enim motor eò facilius, & promptius movet, quò mobile facilius incitatur, quomodocunque moveat, sivè per qualitatem, sivè alia ratione. facilius idem venti turbo paleam propellit, quam ingentem onerariam. si ergo illa somniatae rupes traherent magneticum; eo vehementius, & celerius traheent, quo facilius res sequeretur; verum, cum experimentum contrarium ostendat, conficitur, non ab externis rupibus, sed ab interna vi magneti¬ cum dirigi; quae scilicet vis non mole gravatur, nec praepeditur, sed paribus cum corpore crescit incrementis, & in minore minor, in maiore maior etiam existit, non intensione, sed magnitudine. sic videas, quò majus est corpus grave, non ideo lentius descendere, sed aequali velocitate cum parvo eiusdem speciei, & prorsus eandem servant cum mole virtutes motrices rationem. Sume pilam plumbeam magnam quattuor, aut sex librarum: sume parvam qualem ordinarij sclopi solent explodere: utramque, magnam scilicet, & parvam simul ex edita turri deijce, videbis, quod ipse sum expertus, non unam citius alia descendere, nec magnam parvam praevertere, sed aequali momento ad metam appellere, & eodem temporis articulo ad terras allidi: quia, quod in magna pila facit magnum pondus, in parva facit exiguum. verum cum externus motor non crescat crescente mole illius, quod movetur, & motor ille ex se determinatam habeat movendi vim, quò minoris erit ponderis mobile, sive magis expeditum ad motum excipiendum, magis virtus motoris excedet supra resistentiam, ac proinde facilius, ac velocius incitabit: in hoc enim formaliter, & praecisè, ut alibi demonstravi, consistit facilitas, in excessu virtutis agentis supra resistentiam passi. Deinde, nisi aliud esset, quo dirigerentur magnetica, quam rupes illae, & nullum esset in corpore magnetico intrinsecum movens, quo active ipsum se ipsum dirigeret, & tali pacto conformaret, aequaliter propemodum ferramenta magneticè excita, atque non excita dirigerentur: videmus enim hic nos magnetem ferè aequaliter ad se provocare, & dirigere ferrum, & excitum, & non excitum: quamvis enim, ut suo loco dicetur, etiam hic internus sit in ferro illo motor, & director; tamen, quia externa illa vis proxima, & efficacissima est, ita ut violenter quasi ferrum rapere videatur, non cernitur illud discrimen, quamvis revera adsit, quod pari ratione fieret, si rupes illae magneticae tanquam extrinsecus solum motor ferrum, & magnetem sic dirigeret. Quod si internam, etiam causam motus in corpore moto agnoscit haec opinio, quae provocetur ab illis rupibus, hanc inquirimus, & explicari desideramus, quod tamen, etiam si obtinerem, non acquiescerem: adhuc enim ubique gentium illae rupes aequaliter hanc vim non expergisci facerent in polis solum constitutae, nec provocarent magnetica; unde sic arguo tertio.
Si trahuntur magnetica à rupibus Borealibus, quo magis quis ab illis, & à polo Boreali recedit, eo lentius dirigetur, quo enim magis ab agente movente quis recedit, eò vires ad motum languescunt magis, & concidunt; sphęra enim activitatis uniformiter diformiter decrescit. atqui pariter circa aequatorem moventur pyxides nauticae, nec minori efficacia diriguntur in partibus australibus, seù aequatoris, atque in Borealibus; imo, ut alibi demonstrabo, efficacius ad meridianum se disponere videntur magnetica, dum procul sunt à polis, quam prope polum ipsum cernantur. ergo non trahuntur à rupibus existentibus in polis.
Denique ut magnetica librata dirigerentur in polum arcticum à confictis rupibus; à quanam vi tot magneticae venae, quae ubique terrarum existunt, in polos diriguntur? ut enim testatur Gilbertus libro tertio, capite secundo, magnes dum in sua vena est, ita iacet prorsus, ut, dum avulsa vena in cymbula aquis imponitur, iterum se restituat, ut dicit se observasse in magno magnete viginti librarum pondo, & observasse prius, ac notasse terminos illius, quibus polos respiciebat, dum erat in vena, tum excidi curasse, & erutum in cymbam super aquas collocasse, atque illicò facies, quae septentrionem in minera spectabant, in septentrionem se convertisse, & in eo sotum puncto conquieuisse. Sic ille; quamvis meus ille amicus, cui multum tribuo, contrarium se expertum dicat, quicquid tamen sit, sive frustum magnetis excisum à vena collocet se in eodem situ, sive in opposito; semper tamen constat eadem longitudine meridianam lineam occupare; si ergo in solis illis rupibus, quae in extremis polis sunt, magnetica vis inest, & illę solum agunt, nec alibi est vis activa, & directiva magneticorum, nisi in illis extremis rupibus, si postquam excisus est magnes, in septentrionem à rupibus dirigitur, à quonam dirigebatur antea in ipsa vena? Enim verò potentes sunt rupes illae, & quolibet conficto Amphione potentiores, si vel ipsos possunt lapidosos montes, & saxeas rupes in sinu Arabico, in media Africa, in Ethiopiae visceribus cogere, ut sibi famulentur, imperiumque ferant. Sed quid pluribus utor, ut fictum subuertam hostem? naestultus ego sim, si velim cum umbra digladiari. Non possunt istae rupes subverti, quia nusquam ractarit. Huius sententiam cum alijs connumerare nolui, sunt; nec impugnari, quòd opugnationem excipere nequeant.
On this page