Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 10
Ec fortassis obijciet aliquis contra dicta? Nam Lumbardus 2. sentent. dist. 24. postquam allegauit quasdam autoritatum dictarum asserentium Dei adiutorium esse necessarium homini vel Angelo ante lapsum, ad manendum in bono quod tunc acceperant, ita dicit; Hic considerandum est quod fuerit illud adiutorium homini datum in creatione, quo poterat manere si vellet; & respondet; Illud vtique fuit libertas arbitrij ab omni labe & corruptela immunis, atque voluntaltis rectitudo, & omnium naturalium potentiarum animae sinceritas, & uiuacitas; & ad hoc facit, quod dicit Augustinus de Correptione & gratia, 48. Dederat adiutorium sine quo non posset permanere si vellet; vt autem vellet in eius reliquit libero arbitrio; posset ergo permanere si vellet, & 57. vt non acciperet hoc donum Dei, id est perseuerantiam in bono primus homo, sed perseuerate vel non perseuerate in eius relinqueretur arbitrio; tales vires habebat eius voluntas, quae sine vllo fuerat instituta peccato, & nihil ipsi ex seipsa concupiscenter resistebat, vt digne tantae bonitati, & bene viuendi faelicitati perseuerandi committeretur arbitrium. Idem de bono perseuerantiae. 10. Non discedere a Deo, & non inferri in tentationem non esse omnino in viribus liberi arbitrij quales nunc sunt; fuerat autem in homine antequam caderet; quae tamen libertas voluntatis in illius primae conditionis praestantia, quantum valuerit, apparuit in Angelis, qui Diabolo cum suis cadente, in veritate steterunt. Idemque Hypognost. 28. vt liberum arbitrium cum possibilitatis bono, quo valeret implere quod voluisset Adam, factum intelligas: audi quid dicat scriptura sancta in libro Ecclesiastico. Deus, inquit, ab initio fecit hominem, & reliquit illum in manum consilij sui &c. quid est, autem, reliquit eum in manu consilij sui, nisi, dimisit eum in possibilitate liberi arbitrij sui?. In manu enim possibilitas intelligitur. Ipsa est prima gratia, qua primus homo stare potuisset, si seruare Domini mandata voluisset. Sed proculdubio miror non modicum, magistrum bonum, Doctorem catholicum, sectatorem Augustini praecipuum, eius vera doctrina contempta, ad Pelagianas fallaeias in hac parte fallaciter deuolutum. Nam sicut. 3pum. primi retexuit, Pelagiani dixerunt, gratiam quae est necessaria homini ad implendum diuina mandata, esse naturalia hominis; & liberum voluntatis arbitrium a Deo homini gratis datum. Quomodo ergo // ponit illud // diuinum adiutorium homini & Angelo ante lapsum, ad standum in bono, necessario requisitum, esse naturalia sua, & liberum arbitrium voluntatis? Dicet fortassis quod non est idem stare in bono, & implere diuina mandata. Quare licet liberum voluntatis arbitrium tunc fuerit homini vel Angelo adiutorium sufficiens ad standum in bono, non tamen ad implendum diuina mandata, sicut Pelagius posuit. Verum si liberum ar¬ bitrium tunc suffecerat homini ad standum in bono, ergo &es ad non comedendum de ligno scientiae boni & mali, quia per comestionem de illo cadebat; quare & fuit sufficiens homini ad implendum diuinum mandatum, de non comedendo de ligno praedicto, quod solum sibi fuerat imperatum, vt patet Gen. 2. quare & praedictus error Pelagiani adhuc redit, scilicet, hominem per solum liberum arbitrium posse seruare Dei mandata. Et si adhuc respondeat, quod secus est de homine pro statuante sapsum, & pro statu post Iapsum, (Nam post Iapsum non potest homo per liberum arbitrium sine gratia seruare Dei mandata, sicut mentiebatur Pelagius, sed potuit ante lapsum.) Contra, si homo per solum liberum arbitrium sine gratia tunc potuit seruare Dei mandata, ergo &e mereri: Non enim videtur alia ratio quare Deus sibi praecepit ne comederet de illo ligno, quod nullo modo fuisset malum si non fuisset prohibitum, nisi vt haberet in quo posset mereri. Quis enim audeat dicere, quod Deus praecepit homini aliquid vtile Deo, aut inutile homini, & quod nullius vtilitatis fuisset tunc homini diuinis iussionibus paruisse? Vnde Augustinus 8. super Genesin ad literam 2I. inquirens causam illius diuini mandati, ponit prohibitionem trimembrem: Nam quandoque prohibetur aliquid per se malum, sicut gustare herbam mortiferam, quod siue prohibeatur, siue non, semper est malum facienti, & ideo prohibetur, ne prohibitus malum incurrat: Quandoque autem prohibetur aliquid, quod si fiat est malum prohibenti, vt si diues prohibeat quempiam pecuniam suam contingere, & ideo prohibetur ne prohibens malum incurrat: quandoque vero aliquid prohibetur, quod non est malum prohibenti, nec illi cui prohibetur, nisi quia prohibitum, & ideo prohibetur, non vt prohibens, aut prohibitus vitet malum, sed tantum vt prohibitus captet bonum, bonum, inquam, meritum, obediendo scilicet prohibenti: & istud prohibitorium Dei mandatum sub membro tertio continetur; qui & inter caetera ita dicit, Ab illo ligno, quod malum non erat, prohibitus est, vt ipsa per se precepti conseruatio bonum illi esset, & transgressio malum: Et infra eodem; Cum vero illud tangitur, quod nec tangenti obesset, si non prohiberetur, nec cuilibet alteri quamlibet tangeretur, quare prohibitum est, nisi vt ipsius per se bonum obedientia, & ipsius per se malum inobedientia monstraretur? Et adhuc inferius in eodem, Dominus quidem cur iusserit viderit, faciendum est a seruiente quod iussit, & tunc forte videndum est a promerente cur iusserit; a promerente, inquit, & addit, Sed tamen vt causam, iussionis huius non diutius requiramus, si haec ipsa magna est vtilitas homini quod Deo seruit, iubendo Deus vtile facit, quicquid iubere voluerit; & haec Autoritas allegatur in glossa Gen. 2. & 2. sententiarum Lumbardi dist. 17. Item si homo perstitisset in bono, meruisset per hoc confirmationem, & beatitudinem sempiternam, & hoc potuit per liberum arbitrium sine gratia, ergo &est illud; quod autem per stationem, confirmationem & beatitudinem meruisset, satis apparet, quia si sic Angeli meruerunt, dicente Augustino de Correptione & gratia, L89 139. Boni Angeli per ipsum liberum arbitrium in veritate stererunt, eamque de casu suo nunquam futuro certissimam scire meruerunt. Et capit. 40. Diabolus & Angeli eius, etsi beati erant antequam eaderent, erat tamen adhuc quod eorum ad deretur beatitudini, si per liberum arbitrium in veritate stetissent, donec istam summae beaticudinis plenitudinem tanquam praemium ipsius mansionis acciperent. Et 4I. Hominem fecit cum libero arbitrio, & quamuis sui futuri casus ignarum, tamen ideo bonum, quia & mori & miserum non fieri in sua potestate esse sentiebat: In quo statu recto, ac sine vitio, si per ipsum liberum arbitrium manere voluisset, profecto sine mortis & infaelicitatis vllo experimento, acciperet illam, merito huius permansionis beatitudinis, plenitudinem, qua & sancti Angeli iunt beati, id est, vt cadere non posset vlterius, & hoc certissime sciret: & 4B. Tunc dederat homini Deus bonam voluntatem; In illa quippe eum fecerat, qui fecerat rectum; Dederat adiutorium sine quo in ea non posset permanere si vellet, sed quia noluit permanere, profecto eius est culpa, cuius meritum fuisset, si permanere voluisset; sicut fecerunt Angeli sancti, qui cadentibus alijs per liberum arbitrium, per indem liberum arbitrium steterunt; & huius mansionis debitam mercedem recipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis cestissimum sit, semper se in illa esse mansutos. Et de bono perseuerantiae 10. Angeli qui. diabolo cum suis cadente, in veritate steterunt, ad securitatem perpetuam non cadendi peruenire meruerunt. Beatus quoque Gregorius 27. Moral. 25. super illud Iob 37. Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos qui solidssimi quasi aere fusi sunt, sic ait; Possunt per coelos, Ru qui in coelestibus sunt conditi Angelici spiritus designari, de quibus bene dicitur; qui solidijsimi quasi aere fusi sunt: Natura namque aeris est rubigine difficile consumi; & virtutes Angelicae, quae in diuino amore fixae perstiterint, lapsis superbientibus Angelis hoc in munere retributionis acceperunt, vt nulla iam rubigine surripientis culpe mordeantur, vt in contemplatione conditoris siue faelicitatis fine permaneant, & in hoc, quod sunt conditae aeterna stabili¬ tate subsistant. Ex quibus Autoritatibus incidenter apparet, praeter praedictum errorem Lumbardi alius adhuc duplex: Primus dicit Angelos ante suam confirmationem ipsam nul latenus meruisse, qui ponitur 2. sententiarum suarum dist. 5. quem per multas alias multorum sanctorum autoritates possem conuincere, nisi per hoc ab incepti proposito cogerer declinare Ad praesens namque tantum proponebam ostendere quod homo si mansisset in bono, & seruando Dei mandatum restitisset tentanti, per hoc aliquid meruisset, sicut sancti Angeli similiter meruerunt, quod & per autoritates praemissas me reputo ostendisse. Vnde patet secundus error Lumbardi qui ponit 2. sentent. dist. 24. vt vtar proprijs eius verbis, quod recedere a malo, & non consentire tentationi, non fecisset illi, scilicet Adae ante sapsum meritum, etiamsi non consensisset, quia nihil in eo erat, quod ad malum impelleret, sicut Angelis, qui non ceciderunt, non fuit meritum quod steterunt, id est, quod non corruerunt; Nobis autem meritum est aliquando, si malum non facimus, sed resistimus ibi duntaxat, vbi causa subest, quae nos id facere mouet, quia ex peccati corruptela proni sunt ad lapsum gressus nostri: Vbi autem non interuenit causa nos ad malum impellens, non meremur si ab eo declinamus; cum tamen dicat Augustinus I4. de Ciuitate Dei, penult. sicut capitulum proximum allegauit, quod primus homo sic erat institutus, vt si de adiutorio Dei fideret, bonus homo malum Angelum vinceret, meritum bonum habens in adiuta diuinitus voluntate recta. Anselmus quoque de casu diaboli 14. inquirens quomodo bonus Angelus suam beatitudinem meruit, ita dicit; Angelus nec potest, nec debet esse beatus nisi velit, & nisi iuste velit; necesse est vt sic faciat Deus vtramque voluntatem in illo conuenire, vt & beatus esse velit, & iuste velit, quatenus addita iustitia sic temperet voluntatem beatitudinis, vt & resecet voluntatis excessum, & excedendi non amputet potestatem; vt cum per hoc quia & volet esse beatus, modum posset excedere, per hoc quod iuste volet & non volet excedere, & sic iustam habens beatitudinis voluntatem, possit & debeat esse beatus, qui non volendo, quod non debet velle cum tamen posset, mereatur vt quod velle non debet, nunquam velle possit. Beatus etiam Gregorius 34. Moral. 6. super illud Iob 4I. Cum sublatus fuerit, scilicet Leuiathan, timebunt Angeli, & territi pura gabuntur, dicit, quod sub futuri temporis modo praeterita describuntur, & addit; Nec rectae intelligentiae sensum reliquimus, si credamus, Leuiathan isto ab arce beatitudinis cadente, in ruina eius etiam electos angelos expauisse, vt cum istum ex illorum numero superbiae Iapsus eijceret, illos ad robustius standum timor ipse solidaret: Vnde & subditur, & territi purgabuntur; Purgati enim sunt, quia nimirum isto cum reprobis legionibus exeunte, soli in coelestibus sedibus qui beate in aeternum viuerent, remanserunt; Huius // itaque Iapsus eos & terruit & purgauit; terruit, ne conditorem suum superbe despicerent, eius scilicet similitudinem appetendo; purgauit vero, quia exeuntibus reprobis actum est, vt electi soli remanerent, & quia cunctorum opifex Deus scit ad bonorum custodiam bene vti etiam mala actione, reproborum sapsum cadentium vertit in prouectum manentium, & vnde punita est culpasuperbientium, in humilibus Angelis & inuenta & solidata sunt augmenta meritorum; Istis namque cadentibus, illis in munere datum est, vt cadere omnino non possint: Ergo secundum Anselmum & Gregorium, Angeli confirmati, suam confirmationem per // huiusmodi meruerunt, quod non voluerunt, quod non debuerunt, & per hoc, quod cum Leuiathan superbiae lapsus eijceret, isti ex timore robustius & solidius perstiterut, & per hoc quod territi, nequaquam conditorem suum superbe cum alijs despexerunt; ergo secundum vtrumque non consentiendo tentati, suam beatitudinem meruerunt: Nam sicut Eua per serpentem tentabatur antiquum, sic & boni Angeli per illum Leuiathan tentabantur; de quo exponitur vno modo illud Apoc 12. Factum est praelium magnum in coelo, Michael & Angeli eius praeliabantur cum Dracone, scilicet resistendo; & Draco pugnabat, & Angeli eius, id est, tentando, & non valuerunt, nec locus eorum inuentus est amplius in coelo; & proiectus Draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus & Satanas, qui seducit vniuersum orbem, proiectus est in terram, & Angeli eius cum eo missi sunt. Vnde si ratio Lumbardi diligentiori scrutinio ventiletur, videbitur multum infirma: Licet enim in homine ante lapsum, & in An gelis iam beatis non erat aliquid, quod ad malum impelleret; erat tamen extra ipsos tentator fortissimus, qui ipsos quantum potuit, impulit ad peccandum: qui eos fortasse ad malum tantum tunc impulit, quantum aliqua parua tentatio hominem nunc impellit: Non est enim super terram potestas, quae comparetur ei; Iob4I. quomodo etiam secundum catholicos tractatores, peccatum Angeli ideo est irremediabile, quia ex se non aliunde tentatus peccauit; peccatum vero hominis ideo remediabile, quia non penitus ex se, sed aliunde tentatus pecca uit, nisi illa tentatio hominem ad peccandum aliquantulum impulisset, alias in // nullo excufabilior videretur, quia peccauit tentatus, quam si non tentatus peccasset: Quomodo etiam mulier nullo modo impellebatur ad comedendum de ligno prohibito, cum dicat Scriptura Gen. 3. Vidit igitur mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum & pulchrum oculis aspectuque delectabile, & tulit de fructu illius, & comedit: Nonne illa apparens sibi bonitas, pulchritudo, & delectabilitas, eam ad comedendum quoquo modo impulit & attraxit, cum dicat Virgilius in Bucol. trahit sua quemque voluptas? cum & hoc satis testetur Philosophus 3. de Anima in fine cap. de mouente & in libro Ethic. quasi per totum. Dicitque beatus Gregorius 21. Moral. 2. super illud Iob31. Pepigi foedus cum oculis meis, vt ne cogitarem quidem de virgine. Nec Eualignum vitae contigisset, nisi hoc prius incaute respiceret; scriptum quippe est, vidit multer quod bonum esset lignum ad vescendum, &c. huic ergo pensandum est, cum quanto debemus moderamine erga illicita visum restringere, nos qui mortaliter viuimus; si & mater viuentium per oculos ad mortem venit: Hinc Propheta dicit, Oculus meus depraedatus est animam meam; concupiscendo enim visibilia, inuisibiles virtutes amisit: quae ergo interiorem fructum per exteriorem visum perdidit, per oculum p corporis pertulit predam cordis; Et allegat hoc glossa super Gen. vbi prius: Quomodo etiam malus Angelus similitudinem Dei appetijt, si non prius hoc apparuit sibi bonum, cum tam secundum Philosophos, quam Theologos nilaliud apperatur; & qualiter consequenter ad huius appetitum per talem apparentiam nullo modo allectus fuerat, aut impulsus. Dicitque Augustinus Enchirid. 87. quod illam immortalitatem in qua posset non mori, natura humana perdidit per liberum arbitrium, hanc immortalitatem in qua non possit mori, est acceptura per gratiam, quam fuerat, si non peccasset, acceptura per meritum, quamuis sine gratia; nec tunc vllum meritum esse potuisset, quia etsi peccatum in solo erat libero arbitrio constitutum, non tamen iustitiae retinendae sufficiebat liberum arbitrium, nisi participatione immutabilis boni diuinum adiutorium praeberetur; quam Autoritatem recitat Lumbard. 4. sent. dist. 29. & addit, Ecce his verbis satis ostendit, quod ante peccatum homo indigebat gratia operante & cooperante? Non enim habebat, quo pede mouere posset sine gratiae operantis & cooperantis auxilio; habuit tamen quo stare poterat. Vnde patet expositio Lumbardi in principio eapituli recitata, autoritatum Augustini dicentium diuinum adiutorium fuisse necessarium homini ante lapsum, ad standum in bono, asserens hoc esse liberum eius arbitrium, non est verax: Non enim veraciter exprimit mentem Autoris, sed est contraria menti eius, nec fideliter recitat eius verba, ex quibus posset fideliter // conuinci mens ipsius: Cum enim recitauit illud Enchirid. 87. Sic prius oportebat hominem fieri, vt & bene velle posset, & male; nec gratis seu frustra, si bene; nec impune, si male; cur subticuit quod eodem capitulo ponitur consequenter, & erat superius proximo recitatum; videlicet, etsi peccatum erat in solo libero arbitrio constitutum, non tamen iustitiae retinendae sufficiebat liberum arbitrium, nisi participatione immutabilis boni diuinum adiutorium praeberetur: Quomodo ergo adiutorium illud diuinum, per quod suffecisset iustitiae retinendae, & sine quo liberum arbitrium non sufficit, liberum arbitrium dici potest? quia si sic, nihil aliud diceretur, nisi quod liberum arbitrium per seipsum suffecisset iustitiae retinendae, & sine seipso nullatenus suffecisset; quorum primum negat Augustinus expresse, & secundum nullus dubitet idiota. Cur itaque post hane 2. sentent. dist. 29. recitatam ab eo, subiunxit, quod homo ante peccatum sine gratiae operantis & cooperantis auxilio habuit quo stare poterat, cum tamen dicat Autoritas, quod tunc non sic sufficiebat liberum arbitrium iustitiae retiuendae? Ergo nec tunc sic suffecit stare in ea. Cur etiam dist. 24. suppressit, quod Augustinus adhuc eodem capitulo immediate subiungit; sicut enim mori est in hominis potestate cum velit; Nemo est enim qui non seipsum, vt nihil aliud dicam, vel non vescendo possit occidere; Ad tenendam ergo vitam voluntas non satis est, si adiutoria siue alimentorum, siue quorumcunque tutamiuum desint, sic homo in Paradiso ad se occidendum, relinquendo iustitiam idoneus erat per voluntatem; vt autem ab eo teneretur vita iustitiae, parum erat velle, nisi ille, qui eum fecerat, adiuuaret; nisi forsan quia per hoc significatur expresse, quod ad tenendam iustitiam quam homo in Paradiso fiabebat, ipsius liberum voluntatis arbitrium sine alio Dei // adiutorio non suffecit. Cur etiam quaeso cum recitaret in eadem dist. Autoritates Augustini de Correptione & gratia 40. & 48. capitulis hic capit. proximo plenius recitatas? cur inquam, pertransiuit silentio alia dicta Augustini ibidem, quae sua praedicta expositio destruit, vel potius ab eis destruitur? Nam capit. 47. dicit ita; Istam gratiam non habuerat homo, qua nunquam vellet esse malus, sed sane habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus esset, & sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse non posset, sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset. Idem ibidem capit. 48. Tunc dederat homini Deus bonam voluntatem: In illa quippe eum fecerat, qui fecerat rectum. Dederat adiutorium sine quo in ea non posset permanere si vellet; vbi semper distinguit inter hanc gratiam, seu hoc adiutorium, & liberum arbitrium voluntatis Idem ibidem cap. 49. Si autem hoc adiutorium vel Angelo vel homini cum primum facti sint, defuisset, quoniam natura non erat facta vt sine diuino adiutorio posset manere si vellet, non vtique sua culpa cecidisset: Adiutorium quippe defuisset, sine quo manere non posset: Sed si hoc adiutorium sit liberum voluntatis arbitrium, quomodo potuit vel Angelo, vel homini defuisse? certe non aliter quam natura sua sibi existenti potuit defuisse: Intelligit ergo de adiutorio alio per quod liberum arbitrium iuuaretur, vnde & subdit; Nunc autem, scilicet pro statu hominis post peccatum, quibus deest tale adiutorium, iam poena peccati est; quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum. Idem ibidem, cap52. Primo vtique homini, qui in eo bono quo factus erat rectus, acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est adiutorium perseuerantiae, non quo fieret vt perseueraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseuerare non posset. Et capit. 60. Ita factum est, vt voluntas hominis inualida & imbecilla, scilicet post peccatum, in bono adhuc paruo perseueret per virtutem Dei, cum voluntas primi hominis fortis & sana in bono ampliori non perseuerauerit, habens virtutem liberi arbitrij, quamuis non de futuro adiutorio Dei, sine quo non posset perseuerare, si vellet: Ex quibus, vt reor, satis apparet legentibus, & non negligentibus literas Augustini allegatas a Lumbardo locis praedictis, ipsum Augustinum eisdem locis velle liberum arbitrium, & illud Dei adiutorium ad perseuerandum in bono, homini vel Angelo necessario requisitum semper distingui realiter, & differre. Idem quoque ostendunt Autoritates eiusdem de Natura & gratia, & de Ciuitate Dei capit. proximo allegatae. Et siquid acutius dixerim, & cum minori reuerentia, quam deceret contra Dominum meum Magistrum Petrum Lumbardum, imo & Christum Domini Parisiensem Episcopum; excuset me quaeso zelus Domus Dei & catholicae veritatis, qui me contra Pelagianorum commenta vehementer accendit: Non enim contra ipsum aliquid dixeram, sed contra suum errorem, quia errori Pelagij plurimum est affinis; Concesso namque quod Angelus vel homo ante peccatum, per solum liberum arbitrium potuit perseuerate in bono quod habuit, concederetur faciliter consequenter, quod homo post peccatum reparatus per gratiam, posset in ea perseuerare finaliter per solum liberum arbitrium voluntatis; sicut capitulum proximum plenius deducebat, quod est contra capitulum septimum iam praemissum. Ad illud autem dictum Augustini de correptione & gratia 48. quod videtur facere pro hac parte. Dederat, inquit, adiutorium sine quo non posset permanere, si vellet; vt autem vellet in eius reliquit libero arbitrio; posset ergo permanere si vellet; dicendum, quod hoc non probat, quod illud adiutorium sit liberum arbitrium, sed magis videtur innuere contrarium, scilicet quod a libero arbitrio sit distinctum, sicut superius est ostensum: Posset, inquit, permanere si vellet; cuius causam immediate subiungit, quia inquiens non deerat adiutorium, per quod posset perseueranter bonum tenere, // si vellet; vult ergo dicere quod illud adiutorium fuit non ipsum liberum arbitrium, sed aliquid sibi oppositum, per quod si vellet illi inniti, perseuerare valeret, & quod si desereret perseuerate non posset; pro quo supra eiusdem 47. expressius dicitur isto modo; Istam gratiam habuit primus homo, in qua si permanere vellet, nunqua malus esset, & sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse no posset, sed eam per liberum arbitrium deserere posset, quonia liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adiuuetur ab omnipotenti Deo bono; quod adiutorium si honio ille per liberum arbitrium non deseruisset, semper esset bonus; sed deseruit, & desertus est; tale quippe erat adiutorium quod desereret cum vellet, & in quo permaneret si vellet. Illud aliud eius dictum c. 57. patet per idem: Non enim sequitur, licet perseuerare, & non perseuerare in hominis relinqueretur arbitrio, quod adiutorium Dei, sine quo perseuerare non posset si vellet, sit eius liberum arbitrium; imo quod potuit perseuerasse si voluisset, non tamen viribus solius liberi arbitrij, sed illius diuini adiutorij saepe dicti, quod eum ad perseuerandum finaliter adiuuisset, nisi illud prius culpabiliter impulisset, sicut superius proximo erat dictum. Cum autem dicit de bono perseuerantiae 10. Non discedere a Deo, & non inferri in tentationem non esse in viribus liberi arbitrij, quales nunc sunt, fuisse autem in homine antequam caderet; intelligit, quod cum aequali adiutorio & caeteris paribus, hoc est minus & difficilius in viribus liberi arbitrij nunc, qua tunc erat: Ita quod tunc non omnino nullo, sed minori adiutorio quam nunc egebat: Cuius causa est, quia tunc secundum Aug. de Corrept. & gratia 57. vt perseuerare vel non perseuerare in hominis relinqueretur arbitrio, tales vires habebat eius voluntas, quae sine vllo fuerat institura peccato, & nihil ipsi ex seipsa concupiscentialiter resistebat, vt digne tante bonitati, & bene viuendi faelicitati perseuerandi committeretur arbitrium; Nunc vero posteaquam est illamagna, peccati merito, amissa libertas, etiam maioribus donis adiuuanda remansit infirmi¬ tas: Nunc, inquit, maioribus donis adiuuanda remansit infirmitas, scilicet libertatis arbitrij, A ergo tunc saltem minoribus fuit adiuuanda libertas; & supra eiusdem 54. sic ait, Maior quippe libertas est necessaria aduersus tot & tantas tentationes, quae in Paradiso non fuerunt, dono perseuerantiae munita atque perfecta, vt cum amoribus omnibus, terroribus, & erroribus suis vincatur hic mundus: Et sequitur 55. Haec Sanctorum martyria docuerunt; Deinde ille Adam scilicet, & terrente nullo, & insuper contra Dei terrentis imperium, libero vsus arbitrio non steti, in tanta faelicitate, in tanta non peccandi facilitate: Isti autem non dico terrente mundo, sed saeuiente ne starent, steterunt in fide. Vnde hoc, nisi donante illo, a quo misericordiam consecuti sunt vt fideles essent, a quo acceperunt spiritum non timoris, quo persecutionibus cederent, sed virtutis, & charitatis, & continentiae, quo cuncta minantia, cuncta inuitantia, cuncta cruciantia superarent? Is ergo est vnus intellectus Augustini in autoritate sua praemissa. Alius eius intellectus est iste, quod homo pro statu huius miseriae indiget multiplicius adiutorio diuino ad perseuerandum in bono, quam pstatu innocentiae indiguit primus homo. Nam pro isto duplici statu adiutorio Dei eget, vno vt liberetur a seruiture peccati; alio vt conseruetur in libertate boni: Primo pro primo statu primus homo non eguit, sed secundo, vt partim ex prioribus, partim ex alijs satis patet. Pro quo & Augustinus de Correptione & gratia 49. dicit; Nunc autem quibus deest tale adiutorium poena peccati est; quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum; & tanto amplius datur per Iesum Christum Dominum nostrum; quibus id dare Deo placuit, vt non solum assit sine quo permanere non possumus etiamsi velimus, verumetiam tantum ac tale sit, vt velimus. Fit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo, & perseueranter tenendo, non solum posse quod volumus, verumetiam velle quod possumus, quod non fuit in homine primo; vnum enim illorum in illo fuit, alterum non: Namque vt reciperet bonum gratia non egebat, quia nondum perdiderat; vt autem in eo permaneret, egebat adiutorio, sine quo id omnino non posset. Idemque de eodem Enchirid. 87. ita dicit; Homo in Paradiso ad se occidendum, relinquendo iustitiam, idoneus erat per voluntatem; vt ab co teneretur vita iustitiae, parum erat velle, nisi ille qui eum fecerat, adiuuaret; sed post illam ruinam maior est misericordia Dei, quando & ipsum arbitrium liberandum est a seruitute, cui dominatur cum morte peccatum. Illa vero Autoritas Hypognost, in contrarium allegata, quae dicit liberum arbitrium Adae factum cum possibilitatis bono, quo valeret implere quod voluisset, & quod ipsa fuit prima gratia, qua stare potuisset, si seruare mandata Domini voluisset, non probat, quod illud possibilitatis bonum, & illa prima gratia, aut illud diuinum adiutorium saepius memoratum sit liberum arbitrium, sed magis videtur probare contrarium: Cum enim dicit liberum arbitrium cum illo bono creatum, nec vult dicere illud cum seipso creatum, videtur distinguere inter illa, innuendo quod liberum arbitrium non fuit creatum abinitio totum nudum, sed tanta gratia splendidum & vestitum, vt quod voluisset, potuisset implesse, seruasse scilicet mandata dominica, & stetisse, si hoc facere voluisset, sed adhuc vltra gratiam iam praedictam indiguit alio Dei auxilio ad hoc volendum; Nam neque tunc quicquam potuit voluisse sine adiutorio manus eius, qui secundum Apostolum ad Philippen. 2. operatur in nobis velle, & perficere: Et quod Augustinus hoc modo intelligat, ipsummet in testem adduco de Correptione & gratia 47. de eadem materia sic dicentem; Istam gratiam non habuerat homo primus, qua nunquam vellet esse malus; sed sant habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus esset, & sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse non posset: ergo illa gratia a libero arbitrio differebat; & immediate subiungit; sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset; nec ipsum esse ergo Deus voluit sine sua gratia, quem reliquit in eius libero arbitrio, quoniam liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adiunetur ab omnipotenti Dei bono, quod adiutorium si homo ille per liberum arbitrium non deseruisset, semper esset bonus; sed deseruit, & desertus est: Tale quippe erat adiutorium, quod desereret cum vellet, & in quo permaneret si vellet, non quo fieret vt vellet. Haec est prima gratia quae data est primo Adam. sed haec potentior in secundo Adam: Prima est enim qua fit, vt habeat homo iustitiam si velit, secunda ergo plus potest, qua etiam sit vt velit, & tantum velit, tanto ardore diligat, vt carnis voluntatem contraria concupiscentem voluntatespiritus vincat; nec illa quidem parua erat qua demonstrata est etiam potentia liberi arbitrij, quoniam sic adiuuabatur, vt sine hoc adiutorio in bono non maneret, sed hoc adiutorium si vellet, desereret; haec autem tanto maior est, vt parum sit homini per illam reparare perditam libertatem; parum sit denique non posse sine illa, vel apprehendere bonum, vel permanere in bono si velit, nisi etiam effictatur vt velit. Et infra cap. 49. sic ait, Si hoc adiutorium vel Angelo, vel homini, cum primum facti sunt, defuisset; quoniam natura talis non erat facta, vt sine diuino adiurorie posset // manere si vellet, non vtique sua culpa cecidisset: Adiutorium quippe defuisset sine quo manere non posset; nunc autem quibus deest tale adiutorium, poena peccati est; quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum, & tanto amplius datur per Iesum Christum Dominum nostrum, quibus id dare Deo placuit; vt non solum adsit, sine quo permanere non possumus, etiamsi velimus; verumetiam tantum ac tale sit vt velimus; sit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo, & perseueranter tenendo, non solum posse quod volumus, verumetiam velle quod possumus, quod non fuit in homine primo; vnum enim illorum in illo fuit,, alterum non. Acceperat posse si vellet, sed non habuit velle quo posset: Nam si habuisset, perseuerasset; posset enim etiam, si vellet, perseuerare. Hoc idem eiusdem testatur Autoritas 14. de Ciuit. Dei penult. cap. proximo allegata; Primus, inquit, homo sic erat institutus, vt si de adiutorio Dei fideret, bonus homo malum Angelum vinceret, meritum bonum habens in adiuta diuinitus voluntate recta; quia & ipsum fidere de adiutorio Dei non quidem posset sine adiutorio Dei. Patet ergo, quod licet primus homo ante peccatum potuit perseuerasse, si voluisset, tamen sine Dei auxilio non potuit illud velle; quare nec perseuerare finaliter, nec ad tempus, sicut capitulum proximum asserebat.
On this page