Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 31
Ac autem turri Dauidicae ciuitatis vsque ad Coelum, imo & super Coelos erecta, propugnaculis roborata, clypeis mille tecta, omni armatura fortium communita, & in cuius cacumine solus Deus cunctis excelsior, dignissime residet summus rector; Pelagiani turbantur, mente insaniunt, corpore furunt, pallescunt facie, ignescunt oculis, fremunt & tremunt, frendent & strident, tumultuantur, vociferantur, clamant, latrant, ac tota malignitatis furia debacchantur. Nihil enim magis Pelagianorum pestiferi dogmatis destructiuum, nihil magis salutiferi dogmatis defensiuum, nihil magis superbiam ipsorum humiliat, nihil magis omnem proteruiam ipsorum subpeditat, quam haec turris. Quamobrem hic apertis insultibus, illic occultis insidijs; hic arte, illic fraude; hic audacia, illic fallacia, ipsam destruere moliuntur; nec quicquam se reputant profecisse, nisi aduersariam turrim construxerint, in qua ipsi supremi praesideant, & subpeditent eis Deum: in qua ipsi principientur vt Domini, & Deus subijciatur vt seruus, in qua voluntas ipsorum praecedat vt Domina, & Dei voluntas sicut pedissequa subsequatur; in qua voluntas ipsorum ordinet & imperet vt Regina, & Dei voluntas? obtemperet & subseruiat vt ancilla. Hi ergo Lin primis /aggrediuntur hoc modo: Si Deus prius linatura agat actum liberum voluntatis creatae quam ipsa, ipsa prius natura patitur quam agit, non ergo libere patitur: & si illibere patitur, cum ipsam sic pati, sit ipsam agere, vel saltem ad ipsam sic pati, sequatur necessario ipsam agere liberum actum suum, ipsa illibere agit libe¬ rum actum suum; quod contradictionem includit, & arbitrij perimit libertatem. Item causapraecedit naturaliter suum causatum; Merita vero nostra bona vel mala sunt causa quare Deus diligit nos, vel odit, quare vult nobis gloriam siue poenam, sicut tenet tota fides catholica, & tota Scriptura Canonica contestatur. Qui & in testimonium suae falsitatis haereticae Lveracem/ Scripturam, Catholicorumque linguas Doctorum peruertere satagunt violenter. Scriptum est aiunt; Praeoccupemus faciem eius in confessione Psalmo; 94. Mane oratio mea praeueniet te, Psalmo. 87. Praeueni in maturitate, & clamaui; praeuenerunt oculi mei ad te diluculo, Psalmo II8. Conuertimini ad me, dicit Dominus Deus exercituum, & ego conuertat ad os; Zach. 1. Dominus vobiscum quia fuistis cum eo. 2. Paralip. 15. Quibus & multa similia se osserunt multis locis. Item Marci vltimo scribitur; Illi autem profecti praedicauerunt vbique Domino cooperante; Discipulis ergo operantibus prius, Dominus cooperatur posterius. Vnde Damascenus in sententijs suis 43. Oportet, inquit, scire quod Deus antecedenter vult omnes saluari, & regno eius fortunari: Non enim in puniendo plasmauit nos, sed ad percipiendum bonitatem eius vt bonus, peccantes autem vult puniri vt iustus. Dicitur ergo prima quidem antecedens voluntas & acceptatio ex ipso existens; secunda autem sequens voluntas & concessio ex nostra causa, & ipsa duplex; haec quidem dispensatiua & eruditiua ad salutem; haec autem desperatiua ad finalem punitionem: haec autem in his quae non in nobis; eorum autem quae in nobis, que quidem bona antecedenter vult & acceptat; quae perniciosa autem & vere mala, nec antecedenter nec consequenter vult. Robertus quoque Lincoluiensis in quadam quaestione de scientia Dei quaerente, Quomodo Deus scit ea quae contingunt a casu; vel a libera voluntate; respondens distinguendo de causa antecedente & coniuncta, dicit quod primo modo Deus non est causa contingentium, sed secundo, quia cum fiunt facit ea esse: nil enim fit, quod eo agente non fiat. Qui & in quadam quaestione de voluntate Dei quaerente de voluntate signi, dicit, quod beneplacitum Dei est causa antecedens boni vniuersitatis & boni singulorum; mali autem singulorum non est Dei beneplacitum antecedens, sed conunctum, quia cum malum // sit bene ordinatur in vniuerso. Cui & concorditer Damascenus vbi prius; Oportet autem scire, quoniam electio quidem operationum in nobis est, finis autem bonarum quidem Dei operationis iuste cooperantis praeeligentibus bonum iusta conscientia secundum praeagnitionem eius; malarum autem derelictionis Dei, rursus secundum praecognitionem eius iustitiae derelinquentis. Augustinus quoque 13. de Ciuit. Dei 15. dicit, quod ad malum hominis prior est voluntas eius; ad bonum vero eius prior est voluntas Cratoris eius, siue vt eam faceret, quae nulla erat, siue vt reficiat, qua sapsa perierat. Quibus etiam nonnulla similia possunt allegari a Chrysostomo in scriptis suis diuersis. Vnde super epistolam ad Hebraeos homilia 12. scribit ita, Oportet vndique cautelam exhibere nos, ne forte obdormiscamus: Ecce enim, inquit, non obdormiet nec obdirmiscet qui custodit Israeim; & ne des commotionem pedibus // tuis. Non dixit, non commouearis, sed tu ne des. In nostro arbitrio est dare, & in nullo alio: Si enim voluerimus stare firmi & immobiles, non commouebimur. Quid ergo, nihil Dei? omnia quidem Dei sunt, sed non ita vt liberum arbitrium Iaedatur. Si ergo Dei sunt, inquit, omnia, quid nos culpat? propterea dixi, vt liberum arbitrium nostrum non laedatur. Ex nostro itaque arbitrio est, oportet quippe nos eligere primum quae bona sunt, & tunc ipse, quae ab ipso sunt introducit: Non antecedit nostras voluntates; ne laedatur nostrum arbitrium; Cum autem nos elegerimus, multam tunc introducit auxiliationem. Et quomodo ergo Paulus inquit, Nec volentis, nec currentis, sed miserentis est Dei? Primum, quod non secundum propriam sententiam introduxit, sed veluti ex his quae praeposita erant, hoc collegit ex his quae ante praemiserat: Dixit enim, scriptum est, miserebor cui // miserebor: & igitur nec volentis, nec currentis, sed miserentis est Dei. Dicis ergo mihi, quid adhuc quaeritur? Secundo autem illud est dicendum, quod cuius est amplius, totum eius esse dixit: Nostrum enim eligere totum est & velle. Dei autem efficere & ad perfectionem perducere. Quia ergo illius est amplius, eius esse dixit vniuersum g secundum consuetudinem hominum: sic quippe facimus, verbi gratia; Videmus domum bene edificatam, & dicimus, quia totum artificis est, & tamen non omne opus eius est, sed etiam operatiorum, & qui materiam tribuunt domui, & aliorum plurimorum; veruntamen quoniam amplius contulit ille, illius vniuersum opus dicimus: sic etiam & hic. Iterum in multitudine, vbi plurimi sunt, omnes esse dicimus, vbi autem pauci, nullum sic & Paulus dixit, Neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Astruit autem hic duo quaedam magna: vnum quidem, ne in superbiam erigamur; si festines, inquit, non potest tuus esse effectus, nisi enim desuper adueniat adiumentum, omnia // in vanum erunt; Veruntamen quicquid adeptus fueris eorum ad quae festinas, manifestum quia currendo & volendo adipisceris, Non ergo hoc dixit, quoniam in vanum currimus, sed quid? quoniam in vanum currimus, si nostrum esse vniuersum putauerimus, si non plurimam partem Deo tribuerimus: Neque enim Deus totum suum esse voluit, ne videatur sine causa nos coronare; nec iterum nostrum, ne in superbiam incidamus; si enim minimam partem habentes alta sapimus, quid si totius nos operis nostri Domini essemus? Et infra, Propheta dicebat, Laua a malitia cor tuum Ierufalem, intueris quia & nostrum est bonum. Huius autem munitionis altitudinem aduersus Dei scientiam se superbissime extollentis, miles Christi spiritualibus armis potentibus Deo accinctus, faciliter destruet, in captiuitatem rediget, & in obsequium Iesu Christi, omnemque procacis ceruicis inobedientiam vlciscetur, vniuersa arina eius carnalia auferet, conteret, & confringet. Prima siquidem horum sagitta flatu Dei repulsa vulnerat sagittantem, prima namque illorum argutia redarguitur per seipsam; si inquam, vt conaris arguere, voluntas creata prius naturaliter agit, liberum actum suum quam Deus voluntas creata prius naturaliter agit, quam Deus hoc velit, per corollarium decimi, primi libri, quoniam, sicut dicis, quia illa agit, ideo Deus vult eam agere, non e contra, ipsam ergo agere est causa quare Deus vult eam agere, & causa prior secundum naturam: voluntas ergo creata, & voluntas diuina concausant illum actum voluntatis diuinae, & voluntas creata prius natura, quare secundum deductionem tuam pemissam, Deus causat illibere liberum actum suum, Similiter quoque posses arguere de filio Dei Patris: Nam secundum omnes Doctores Catholicos, filius quicquid habet, habet a Patre, & hoc secundum quandam causalitatem & prioritatem, sicut praemissa tricesimo huius docent. Similiter etiam posses arguere de Sole, & actione ipsius; quod Sol prius natura patitur, quam agit: & si concedas, quero quam passionem. Si dixeris creationem vel conseruationem, sic & voluntas creata; nec istud te iuuat. Si dixeris praeparationem ad agendum: sic & voluntas creata. Ponatur quoque Sol creatus praeparatissimus ad agendum, & voluntas creata ad volendum; nec istud te iuuat, quia vo luntas praeparatissima ad agendum potest non agere, sicut ex primo de secundo huius euidenter apparet. Si dixeris motionem ad agendum: illa motio sub qua specie motus continetur? si sit alteratio, cuiusmodi alteratio, & in cuiusmodi qualitate? Illa quoque motio, & illuminatio solis exterior sunt diuersae realiter, potestque prior per omnipotentiam Dei esse sine posteriori: Non ergo ex illa necessario sequitur alia, vt supponis; quare & in voluntato creata similiter sentiendum. Talis quoque motio facta in voluntate creata est quaedam dispositio seu praeparatio ad volendum; sed per priora, voluntate sufficientissime praeparata non necessario sequitur ipsam velle, & sicut secundum huius ostendit, nulla res creata, nec vlla causa secunda potest necessitare voluntatem creatam ad liberum actum suum. Si dixeris, quod Sol prius patitur suum agere, quam agat; prius ergo natura recipit suum agere quam ipsum agat; quare agere Solis prius natura est, quam Sol agat ipsum: Sed quomodo, cum omnis causa efficiens praecedat saltem natura omnem suum effectum?vSi dixeris, quod illa passio prima Solis non est suum illuminare, sed vnum aliud agere prius illo, istud videtur superius reprobatum. Praeterea de illo agere reuerticur argumentum praemissum: Nam illud agere, est agere Solis, vt concedis: quare prius natura Sol recipit illud suum agere, quam id agat, &c. sicut prius. Et si adhuc non erubueris fingere, quod Sol recipit illud agere per vnum aliud agere, quod recipiendo patitur prius illo, corripieris vt prius. Praeterea, vel facies processum infinitum hoc modo, quod natura abhorret, & secunda supposi tio prohibet; vel tantum finitum, & tunc dabis aliquod agere Solis primum, contra quod reuertitur argumentum. Si vero dixeris, quod illa passio prima Solis est quaedam eius coniunctio, seu adiunctio cum suo agere, illa adiunctio vel est aliqua motio, vel sola relatio: Si motio, remouebitur per praemissa: Si sola relatio, oportet quod sit relatio realis ex quo iuuat realiter ad agendum, oportet quod fundetur in extremis adiunctis, sicut aequalitas in quantitatibus aequalibus, & similitudo in qualitatibus similibus: fundamentum autem est prius natura fundato, sicut causa causato; quare tam Sol, quam eius agere naturaliter hanc praecedit, cuius oppositum ponebatur. Cum ergo arguis, Deus agit actum voluntatis creatae prius natura quam ipsa; ergo ipsa prius naturaliter patitur quam agit: falleris, non concludis. Non enim patitur ibi voluntas nisi recipiendo suum actum seu agere, & prius natura est actum seu agere eius esse, quam recipi, & adhuc prius natura est voluntatem producere suum actum seu agere, quam ipsum esse, quia per producere capit esse: prius ergo natura est voluntatem agere suum actum, quam ipsam recipere & sic pati. Et si adhuc replices, quod voluntatem agere agitur, quia non aeternaliter sed nouiter habet esse; & si agitur, agitur per aliquod agi ipsum praecedens: quare adhuc voluntas prius naturaliter patitur quam agit, falleris, sicut prius. Sic enim posses arguere, omne agens seu actiuum, etiam ipsum Deum esse passi¬ uum, & hoc prius naturaliter quam actiuum, & semper prius pati quam agere. Detur enim A. agere Dei ad extra, in quo Deus non patitur, vel non prius patitur, quam agit; tunc vt prius, Deum agere A agitur, quia non aeternaliter, sed nouiter habet esse: agitur ergo per aliquod agi ipsum praecedens; quare & Deus prius ibi naturaliter patitur quam agit. Similiter quoque posses arguere, nullum esse primum agere Dei ad extra: Detur enim primum; Tunc cvt prius) A agitur, quia non aeternaliter, sed nouiter habet esse; agitur ergo per aliquod agi praecedens, & omne agi sit per aliquod agere prius illo. Illud ergo agi, & A primum agere, aliud agere causaliter & naturaliter antecedit. Ex his igitur euideter apparet non esse necessarium de quolibet nouo agere, quod ipsum agatur per aliquod agi naturaliter prius illo, imo nec per aliquod agere prius illo, sed per aliquod agens causaliter, & ideo naturaliter prius illoCum igitur arguis, volutatem agere agitur; ergo per aliquod agi prius naturaliter?: non oportet. Primum enim suum agere agitur per Deu & per ipsam, non per aliquod suum agi, aut agere temporaliter aut naturaliter antecedens. Si quis tamen voluerit dicere, quodlibet agens creatum prius naturaliter pati quam agere, quia in agendo subijcitur, & posterioratur Deo agenti, probabiliter multum potest, & concorditer dictis multorum, & sic loquendo de pati, ratio non procedit. Quod autem arguitur de causalitate meriti respectu dilectionis odijque in Deo, redarguitur per tricesimum nonum primi. Illud autem Psalmi, Praeoccupemus faciem eius in confessione, non mouet: Non enim dicit Propheta, Praeoccupemus cooperationem diuinam nobiscum, sed faciem eius in confessione; in confessione, inquam, laudis Deum Iaudando: vnde subiungitur, & in Psalmis iubilemus ei; & in confessione fraudis teipsum accusando; Ideo sequitur; Venite, adoremus, & procidamus ante Deum, ploremus // coram Domino; quod vt faciamus, nos preuenit operando: Confessio namque & magnificentia opus eius. Nec illud Psalmi, Manc oratio mea praeueniet te, debet mouere: quia non dicit oratio mea praeueniet cooperationem tuam, sed te; quasi diceret; Mane orabo coram te, coram facie Dei mei; quod vt faciam, Spiritus Sanctus facit; ipso namque filij Dei aguntur. Illa vero de Psalmo II8. similiter possunt intelligi & exponi, reliqua autem de Zacharia, & Paralip. erant exposita tricesimo quinto primi. Illud autem Marci, Domino cooperante &c. nec apparentiam quidem habet; Dictum vero Damasceni non obuiat: Non enim affirmat quod electio operationum est nostri & Dei, & prius nostri quam Dei, sed quod prius bene elegimus operando, quam finale praemiuin consequamur. Dictum etiam Lincolniensis, si bene intelligatur, non obuiati aasa namque antecedens, vt ibi loquitur, necessitatem naturalem includit. Vnde sic ait; Antecedentia, de qua sit hic sermo, est euentus futuri secundum cursum naturae necessarij praeordinatio. Quod autem idem Lincolniensis, Damascenus, & Augustinus videntur asserere, quod in bonis voluntas diuina sit prior humana, & in malis postetior, quomodo facit, pro vobis? Actus enim bonus voluntatis & malus secundum substantiam actuum sunt boni naturaliter, sicut patetper vicesimum quintum secundi, & vicesimum sextum primi; sunt eti¬ I am quantum ad naturalem substantiam actuum similis rationis: si ergo vnus secundum substantiam actus fiat antecedenter a Deo, & alius. Si etiam tsicut supponitis) non deceat Deum velle aut facere malum antecedenter; quomodo decet eum trahi a Diabolo, a quolibet peccatore, & a qualibet meretrice ad consentiendum eorum maleficijs quibuscunque, & ad volendum & faciendum ea omnia consequenter? Quomodo namque decet, quod voluntas diuina cuilibet pessimo, velut adultera, supponatur, & opprimatur a quolibet violenter? Qualiter etiam habet Deus voluntatem nouellam sequentem malam voluntatem creatam? Aut quomodo voluntas diuina, causatur & sequitur ex humana contra vicesimum, & vicesimum tertium primi libri. Veruntamen pro intellectu Patrum, sciendum quod sicut 34. & 39. primi praemissa testantur, Deus vult seipsum primo, secundo quodammodo vult bona alia extra ipsum, tertio vero mala, quatenus videlicet ex malis proueniunt quaedam bona, ipsius prouidentia omnia suauiter disponente; sicque vult Deus bonum prius quodammodo & antecedenter, malum vero posterius & consequenter, quia finaliter propter bonum. Sciendum insuper, quod Deus vult & facit bona merita voluntatis per gratiam naturaliter paecedentem, sicut 40. & 4I. primi docebant; mala vero non sic: Quare potest dici Deum velle bona antecedenter, mala aut? m nequaquam. Augustinus vero cum dicit, quod ad malum hominis prior est eius voluntas quam Dei, intelligit, sicut puto, quod ad malum poenale hominis prior est, voluntas eius delinquens, quam Dei puniens: Ait enim, Si in eo quod dictum est, Morte moriemini, quoniam non est dictum, Mortibus, eam solam intelligamus, quae sit cum anima deseritur sua vita, quod illi Deus est: No enim deserta est vt desereret, sed vt desereretur deseruit: Ad malum quippe eius prior est voluntas eius; ad bonum vero eius prior voluntas Creatoris eius, siue vt eam faceret, quae nulla erat, siue vt reficiat, quae lapsa perierat: // etiapmsi ergo hanc intelligamus Deum denuntiasse mortem, in eo quod ait, Qua die ederitis ex illo morte moriemini, tanquam diceret; Qua die me deserueritis per inobedientiam, deseram vos per iustitiam, profecto in ea morte etiam caeterae duae denuntiatae sunt, quae proculdubio fuerant secuturae. Quod autem dicit Damascenus, Deum non velle mala nec antecedenter, nec consequenter secundum superficiem literae, potest refelli, per tricesimum quartum primi, potest quoque per ibi ostensa intelligi & exponi. Et quid mirum, si Damascenus negaret praeerficientiam Dei, in actu liberi arbitrij, cum coefficientiam eius neget, sicut tricesimo octauo huius apparet. Dictum quoque Chrysostomi, si intelligatur ad literam, videtur corrigendum in multis, sicut octauum huius, vicesimum & eius corollarium, & tricesimum huius probant.
Corollarium
EX his autem alijsque praemissis euidenter cognoscitur, quod sacra Theologia Lectorem pium requirit pariter & prudentem, ne forsitan cum Manichaeis in sacra AScriptura falsum quippiam suspicetur, aut dum omnia esse vera veraciter confitetur, Pelagianorum consentiat falsitati, ne vel defendendo Doctores Catholicos, haereticis faueat, vel persequendo haereticos autores, Catholicos criminetur, ne quia recte dictum alicuius amplectitur, etiam errorem eius sequatur, aut quia errorem cuiuspiam reprobat, etiam recte dictum eius contemnat. Quis enim lectis capitulis isto secundo & primo praemissis, imo lectis libris Scripturae canonicae & Doctorum, non facile videat quot & quanta loca horum & illorum superficialiter videantur Pelagianae haeresi consentire? Loca autem huiusmodi sacrae Scripturae saepe se offerunt copiose, quorum & quaedam praemissis capitulis fecitantur, quibus & Pelagius se muniuit, cui & Augustinus aliquando in parte consensit, sicut patet ex tricesimo quinto & quadragesimo quinto primi; aliquando vero apparuit consentire in tantum, quod Pelagius & Pelagiani quandoque ex dictis proprijs Augustini contra ipsum pugnabant, sicut patet 1. Retrac. 9. & 15. de natura & gratia 67. & 2. sentent. Lumbardi dist. 28. nimisque sedulo experimur multos afferre dicta Augustini & aliorum Doctorum ad Pelagianam nequitiam roborandam, quod & patet ex capitulis memoratis. Huic quoque Pelagio videtur & Chrysostomus consentire. Homilia namque quadragesima septima super Iohannem exponens illud Iohan. 6. Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo, sic ait; Cum autem audieris, Quoniam dedit, non destinationem simpliciter aestima, sed illud crede, quoniam qui tribuit seipsum dignum vt accipiat, ille suscepit. Qui & super illud Matth. 7. Petite & dabitur vobis &c. homilia decima octaua in imperfecto, Petite, inquit, &c. Quaerite &c. Pulsate, & aperietur vobis, gratia vos prosequente; nec gratiam acquirimusnisi studuerimus & laborauerimus ne donum Dei negligentibus detur. Cratia enim adiutorium est infirmitatis humanae; adiutorium autem dormientibus non datur, sed festinantibus & praeualentibus. Et infra homilia vicesima tertia super illud Matth. 19. Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est, sic ait; Non dixit, Non omnes possunt, sed non omnes capiunt, id est, omnes quidem capere possunt, non tamen omnes capere volunt, sed quibus datum est: non hoc significat, quoniam quibusdam datur, quibusdam non datur, sed illud ostendit, quia nisi auxilium gratiae acceperimus, nihil ex nobis valemus: Quoniam autem volentibus gratia non denegatur, in Euangelio Dominus dicit, Petite, & dabitur vobis; Quaerite, & inuenietis; Pulsate, & aperietur vobis: Omnis enim qui petit, accipit, & qui quaerit, inuenit, & pulsanti aperietur. Debet autem voluntas praecedere, & sic sequitur gratia; nam nec gratia sine voluntate aliquid operatur, nec voluntas sine gratia potest. Super illud quoque Matth. 13. Vobis datum est nosse &c. Illis autem non est datum, recitante glossa Thomae, sic ait; Hoc autem dixit, non necessitatem inducens, nec fatum, sed demonstrans quod illi, quibus non est datum, causa sibi sunt vniuerforum malorum, ostendere volens quoniam cognoscere diuina mysteria donum est Dei & gratia desuper data, non tamen propter hoc liberum arbitrium destruitur. Et hoc, ex his quae sequuntur, manifestum est. Vt enim neque illi desperent, neque isti pigritentur audientes quoniam eis est datum, demonstrat a nobis principium horum esse, cum subdit; Qui A enim habet, dabitur ei & abundabit, qui autem non habet, & quod habet auferetur ab eo: Ac si dicat, cum aliquis desiderium habuerit & studium, dabuntur ei & vniuersa quae a Deo sunt; cum autem his vacuus fuerit, & quae ad se pertinent non inferat, nec quae a Deo sunt, ei dantur. Qui & in expositione sua perfecta super Matth. & super epistolam ad Hebraeos vatijs locis, & in alijs multis opusculis videtur eandem sententiam profiteri. Damascenus etiam tricesimo nono sententiarum videtur Pelagio consentire, conans ostendere liberum arbitrium sine Deo posse producere actum suum, sicut vicesimo octauo huius apparet; Qui & infra quadragesimo quarto, Oportet, inquit, scire quoniam electio quidem operationum in nobis est; finis autem bonarum quidem Dei operationis iuste cooperantis praeeligentibus bonum iusta conscientia secundum praeagnitionem eius; malarum autem derelictionis Dei tursus secundum praecognitionem eius iustitiae derelinquentis. Et infra eodem, Oportet scire quod Deus antecedenter vult omnes saluari: Non enim in puniendo plasmauit nos, sed ad percipiendum bonitatem eius vt bonus, peccantes autem vult puniri vt iustus. Robertus quoque Lincolniensis Episcopus in De libero arbitrio, in quaestionibus suis de voluntate Dei, & alijs suis operibus videtur similiter Pelagianis fauere, dicendo Deum non facere, vel non antecedenter facere actum liberum voluntatis, ipsamque ex se posse consentire vel dissentire Deo gratiam offerenti, vel ad bonum quodlibet excitanti. Magnus similiter Cassianus in libro suo, De protectione Dei, sicut decimam tertiam collationum Patrum, seu tertiam, septem collationum trium Patrum ad Honoratum & Eucherium scriptarum cuidam Chaeremoni ascriptam legentibus euidenter apparet, cum Pelagio delirauit, sicut & luculenter ostendit sanctus Prosper in libro suo intitulato pro praedicatoribus gratiae Dei contra librum Cassiani Presbyteri De protectione Dei, sicut & tricesimo septimo primi, & post aliqualiter recitatur. Porro de autoritate huius sancti Prosperi viris scholasticis satis constat. De quo & in canone dist. 15. cap. vlt. vbi recitantur scripta Doctorum authentica, scribitur isto modo; Item Opuscula beati Prosperi viri religiosi. De quo & Martinus in Chronicis, agens de Leone primo Imperatore, dicit quod Prosper Aquitanicus natione his temporibus floruit, qui apud regnum Italiae factus Episcopus, doctrina & miraculis claruit. De quo & Cassiodorus in quodam opere ad Monasterij sui fratres sic scribit; Cassianum Presbyterum, qui conscripsit de institutione fidelium Monachorum, sedulo legite, libenter audite, qui inter ipsa initia // sani propositi, octo principalia vitia dicit esse fugienda: & paulo post; Qui tamen de libero arbitrio a beato Prospero iure culpatus est: Vnde mon emus, vt in rebus talibus excedentem sub cautela legere debeatis. Cuius dicta Victor Maritanus Episcopus ita Domino iuuante purgauit, & quae minus erant addidit, vt ei rerum istarum palma merito conferatur. Quibus Gennadius Massiliensis dissentiens, & Pelagianis, vt videtur, consentiens, de viris illustribus 84. agens de Prospero, Lege, inquit, librum sub persona eius aduersus opuscula Cassiani, quae Ecclesiae Dei salutaria probat, ille infamat nociua; Re enim vera Cassiani & Prosperi de gratia Dei & libero arbitrio sententiae in aliquibus sibi inueniuntur contrariae. Abbas etiam Ioachim, licet vir in diuinis Scripturis preclarus, hac peste Pelagij est infectus, sicut ex vlt. primi patet; Multi insuper alij & magni Doctores videntur frequenter in multis Pelagio consentire: Imo & totus paene mundus, vt timeo, & doleo, post hunc abit, & eroribus eius fauet, dum fere omnes communiter aestimant solius liberi arbitrij viribus se posse declinare a malo, facere bonum, seruare mandata, mereri gratiam, perseuerate finaliter, facere se praedestinatum & de numero saluandorum; vel si qui pauci auxilio Dei & eius coefficientia speciali se reputent indigere, se & suum liberum arbitrium Deo diuinoque libero arbitrio superbissime anteponunt. Quis ergo inter Scyllam & Charibdin, inter voraginem & procellam, inter dextram & sinistram directe tutus incedit, nisi pius Lector & prudens, non innitens prudentiae propriae, sed super eum, qui est simul dux, via & terminus? Quia veritas indeflexa; qui teste Sapiente dux est sapientie & sapientum, emendator. Et quis Catholicus nesciat sacram Scripturam quam Pater sanctificauit & misit in mundum, in nulla sui parte debere aut posse ab homine emendari? Et quis Theologus nesciat alias Scripturas quorumcunque scriptorum non tanta firmitate semper muniri, sed posse quandoque ab hominibus emendari? Quod euidenter demonstrat realis contradictio inter ipsos: Qui enim post scriptores canonicos maiores Origine, Hieronymo, Cypriano, & clarissimo Augustino? Quorum posteriores primum merito reprehendunt. Errauit ? enim grauissime, sicut Theologus nullus nescit, beatusque Hieronymus aliqua eius opera emendauit. Idem quoque Hieronymus seipsum quandoque super transtatio¬ nis vitio repehendit. Vnde super Esaiam libro quinto dpetar itud cptis fientm Aegypto opus quod faciat caput & caudam incuruantem & refraenantem se, sic ait; In eo quod transtulimus incuruantem & refraenantem, possumus dicere incuruum & lasciuientem, vt intelligamus senem & puerum: nos autem verbum Hebraicum, Aemon, dum celeriter quae scripta sunt vertimus, ambiguitate decepti refraenantem diximus. Et infra eodem libro, & capitulo super illud; Erit terra inde Aegypto in festiuitatem, sic dicit; Melius reor proprium errorem reprehendere, quam dum erubesco, imperitiam confiteri, persistere, pro eo quod transtuli, Et erit terra inde Aegypto in festiuitatem. Pro festiuitate in Hebraeo legitur Agga. quod interprerari // solet festiuitas; vnde & Aggeus, in festiuum vertitur, & timor: quod significantius Aquila transtulit in verbum graecum, significans cum aliquis pauidus & timidus circumfert oculos, & aduenientem formidat inimicum. Quare arbitror, quod in timorem pro festiuitate vertitur, quod & magis concordat processui Prophetiae. Qui & super materia bigamia, eo quod scribens ad // Oceanum; & super epistolam Pauli ad Timotheum, sicut recitatur in canone dist. 26. vnius, & infra 28. quaestione vltima, oportet; asseruit eum, quiante baptismum habuit vnam vxorem, & post baptismum aliam, non fieri bigamum, cum prorsus innouato per baptismum omnia vetera sunt dimissa; quem super hoc errore Ambrosius, Augustinus, & Innocentius reprehendunt, sicut eisdem locis in canone continetur, quos & Ecclesiae imitatur. Quis etiam Theologorum ignoret contradictionem & concertationem maximam inter Hieronymum & Augustinum, quam eorum epistolae clare monstrant; In quarum vna, scilicet vicesima epistolarum Hieronymi, dicit Hieronymus se quaedam in quadam epistola Augustini ad ipsum directa haeretica iudicare. Qui & transtationibus Bibliae, in titulis Psalmorum, in autor, bus ipsorum, in Melchisedech & in multis alijs contradicunt. Beatus etiam Cyprianus, Doctor Catholicus & Martyr egregius, docens baptismum colla tum ab haereticis non valere, a beato Augustino de vnico baptismo, sicut & recitatur 4. sent Petri, dist. 6. corripitur. Idem quoque Augustinus Doctor praecipuus seipsum saepius reprehendit, quare & librum retractationum scriptorum suorum composuit. Qui & post illum in libro suo de praedestinatione sanctorum, quaedam dicta sua retractat, sicut patet, ex tricesimo quinto & quadragesimo quinto primi. Sic & venerabilis Beda librum retractationum conscripsit; sic & beatus Hilarius dicitur librum retractationum scripsisse, in quo refertur merite retractasse id quod Petrus 3. sentent. dist. 15. recitat de libro eius de Trinitate, Christum scilicet non sensisse dolorem aliquem passionis, imo nec habuisse naturam sensitiuam doloris., Beatus quoque Hieronymus aliqua facta sua corrigit, & retractat, sicut praehabita manifestant. Si ergo tot & tanti Doctores & Scribae delirarunt aliquoties in scribendo, cur non licet quandoque de alijs similiter suspicari, praesertim cum quandoque istis magnis Doctoribus, quandoque vero sibi inuicem contradicant? Cur ergo non licet & dicta ipsorum in locis dubijs & suspectis, & praesertim vbi ad inuicem contradicunt, discutere, & cum omni humilitate, reuerentia & sobrietate, si oporteat emendare, seu potius a melioribus Patribus emendata humiliter declarare? Quare & sanctissimus ac doctissimus Augustinus, de natura & gratia 61. recitato quod aduersarius contra quem scribit, adduxit pro se multa testimonia non de Scripturis Canonicis, sed de quibusdam catholicorum tractatorum opusculis, sic subiungit; Prima quae posuit, quia nomen eius qui ea dixit, ibi non legit, siue quia ille non scripsit, sine quia codex, quem misistis, si id aliqua forte mendositate non habuit, pertractare quid opus est? Maxime quoniam noui me in huiusmodi quorumlibet hominum scriotis liberum, quia solis canonicis debeo sine vlla recusatione consensum. Qui & ad Paulinam de videndo Deo. 4. Si quid, ait, diuinarum Scripturarum, earum scilicet quae canonicae in Ecclesia nominantur, perspicua firmatur autoritate, sine vlla dubitatione credendum est; Alijs vero testibus vel testimonijs, quibus aliquid credendum esse suadetur, tibi credere, vel non credere liceat, quantum ea momenti ad faciendam fidem vel habere vel non habere perpendens. Et infra 29. His, inquit, quae vides diligenter fidenterque perspectis, attende quae credis, & in eis ipsis, quibus non visis accommodas fidem, ipsa testium pondera discernendo perpende: Neque enim mihi sic credis, quemadmodum Ambrosio. de cuius libris tanta illa testimonia posui: aut si nobis aequa lance putas credendum, nunquid vllo modo Euangelio comparabis? aut scripta nostra Scripturis Canonicis coaequabis? Profecto si recte in dijudicando sapis, longe nos infra vides ab illa autoritate distare, & me quam longius; sed vtrique nostrum quantumlibet credas, vtrumque illi excellentiae nequaquam compatas. Qui & epistola 7. ad Marcellinum, Literae tuae, inquit, habent quaestionem, non ex diuinis // libris, sed meis, In talibus autem quaestionibus non multum laboro; quia etsi defendi sententia mea siquida ratione non potest, mea est, non eius autoris, cuius sensum improbare fas non est, & cum eo non intellecto hoc inde sentitur quod improbandum est. Ego proinde fateor me ex eorum numero esse conari, qui proficiendo scribunt, & scribendo proficiunt. Vnde si aliquid vel incautius vel indoctius a me positum est, quod non solum ab alijs qui videre id possunt, merito reprehendatur; verumetiam a meipso, quia & ego saltem postea videre debeo, si proficio, nec mirandum est, nec dolendum, sed potius ignorcendum atque gratulandum, non quia erratum est, sed quia improbatum est: Nam nimis peruerse seipsumamat, qui & alios vult errare vt error suus lateat. Quanto enim melius & vtilius ipse vbi errauit, alij non errent, quorum admonitu errore careat? Quod si voluerit, saltem comites erroris non habeat: Si enim mihi Deus quod volo praestiterit, vt omnium librorum meorum quaecunque mihi rectissime displicent, opere aliquo ad hoc ipsum instituto colligam atque demonstrem, tunc videbunt homines quam non sim acceptor personae meae; vos autem qui me multum diligitis, si talem asseritis aduersus eos, quorum malitia, vel imperitia, vel intelligentia reprehendor, vt me nusquam scriptorum meorum errasse dicatis, frustra laboratis, non bonam causam suscepistis: facile in ea meipso iudice superamini, quoniam non mihi placet, cum a carissimis meis talis esse existimor, qualis non sum. Et infra loquens quibusdam amicis vrgentibus, vt libros de Genesi, & de Trinitate festiuanter compleret, quatenus ipsemet superstes ipsos iam scriptos posset defendere contra omnes, sic ait: Quod vtique propterea dicitis, quia non putatis esse in eis aliquid, quod vera possit ratione culpari, alioquin non me ad eorum editionem, sed ad diligentiorem emendationem potius hortaremini. Ego autem Iudices veros, & veritate seueros magis intueor, inter quos & meipsum primitus constituere volo, vt ad illos ea tantum reprehendenda perueniant, quae a me quamuis sedulo perscrutante minime videri potuerunt. Et infra; Si ratio contra diuinarum Scripturarum autoritatem redditur, quantumlibet acuta sit, fallit veri similitudine; nam vera esse non potest. Rursus, si manifestissimae certaeque rationi velut Scripturarum sanctarum obijcitur autoritas, non intelligit qui hoc facit, & non Scripturarum illarum sensum ad quem penetrare non potuit, sed suum potius obijcit veritati, nec quod in eis, sed quod in seipso, velut pro eis inuenit, opponit. Cuius autoritatem eo ipso tutius prosequor, deuotius veneror, firmiusque amplector; Scio enim quod Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam & paruulis intellectum. Idem ad Hieronymum epist. o in epistolari Augustini; Fateor, inquit, charitati tuae, solis eis Scripturarum libris qui iam Canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, vt nullum eorum autorem scribendo errasse aliquid firmissime credam; ac si in eis aliquid offendero literis, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam: alias autem ita lego, vt quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi vel per illos T autores canonicos, vel probabili ratione quod a vero non abhorreat persuadere poterant: nec te, mi frater, sentire aliud existimo. Prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle, tanquam Prophetarum vel Apostolorum, de quorum scriptis quod omni errore careant, dubitare nefarium est; absit hoc a pia humilitate & // veraci. Haec idcirco dixetim, ne videat altum sapere, perperam agere, & Patres reprehendere minus iuste: Quisquis enim fuerit Pater, vel frater, etiam Angelus de Coelo, qui Pelagianam haeresin dixerit, scripserit, tenuerit, siue docuerit, ipsum intrepidus reprehendam. Certissimus enim sum, nec in minimo haesito, vetus Testamentum & nouum, Christum, Paulum, Augustinum, Gregorium, caeterosque Doctores, Ecclesiam sanctam Dei in tot Synodis & Concilijs, tot Papas & sanctos, ac tot & tam validas rationes in destructione huius haeresis non errasse: non caecos fuisse, nec caecos in foueam adduxisse. Porro de sacra Scriptura audacter pronuntio, quod nulla pars eius realiter alteri contradicit, aut haeresi Pelagianae consentit, & si quae sic facere superficialiter videatur, profecto hoc accidit ex defectu oculi minus sani; quare p purgandus est oculus, vt possit sincere videre veram mentem Scripturae secundum expositiones Sanctorum, vel aliam sibi diuinitus inspirandam. Quod autem Augustinus Pelagianis aliquando consensit, in parte inficiari non potest; quare & seipsum redarguens poenitebat. Si quae autem sint alia loca librorum suorum quam retractata expresse, quibus nedum apparenter, sed vere consensit Pelagio, illa in generali & in suo simili retractauit, sicut potest haberi ex4. 5o primi. Si igitur Augustinus Doctorum doctissimus, subtilissimuspenetrator, acutissimus disputator, & Pelagianorum strenuissimus expugnator fuit, quadoque errore ipsorum deceptus, quidmirum, si Chrysostomus, alijque minores? Et reuera videtur mihi Chrysostomus quasi contradicere Augustino, & ab eo parumper recedere, ac Pelagianis nimium propin¬ quare, nec in expositionibus suis per omnia recte ambulare ad Euangelij veritatem. Saluator namque gratuitam gratiam Dei commendans, Nemo, inquit, potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit illum, & nisi fuerit ei datum a Patre meo: Si autem, vt dicit Chrysostomus, qui tribuit seipsum dignum vt suscipiat, ille suscipit, potius ille, qui facit se dignum, per hoc trahit ad se Patrem & Christum, quam e contra; Potius quoque talis per dignificationem suam, tanquam per meritum dignum, pretiumque condignum emit a Patre vt veniat ad Christum, quam Pater hoc det ei; quare & melius diceretur; Nemo potest venire ad me, nisi per meritum suum precedens traxerit Deum Patrem, & nisi prius mereatur vt hoc ei a Patre vendatur siue reddatur. Qui & in hac expositione videtur contradicere Augustino. I. part. super Iohan. homilia vigesima sexta, qui exponendo illud verissimum verbum verbi, sic ait; Magna gratiae commendatio, nemo venit nisi tractus. Quem trabat, & quem non trahat, quare illum trahat, & illum non trahat, noli velle iudicare si non vis errare: tamen secundum Chrysostomum, aliqua esset causa, differentia scilicet meritorum. Quod etiam dicit Chrysostomus, quod aliquis tribuit se dignum veniendi ad Christum, posset forsitan corrigi per praemissa tricesimo nono primi: Non enim est ibi dignitas antecedens voluntati diuinae. Augustinus quoque de Predestinatione sanctorum duodecimo, tractans illud quod dixit in libello suo contra Porphyrium; Salutem scilicet religionis Christianae nulli vnquam defuisse qui dignus fuit, si discutiatur, inquit, & quaeratur vnde quis sit dignus, non desunt qui dicunt voluntate humana: Nos autem dicimus gratia vel praedestinatione diuina. Quod Iletiam dicit Chrysostomus voluntatem debere praecedere gratiam, videtur nimis suspectum & Pelagiano errori propinquum, imo non propinquum, sed idem, sicut capitula primi de gratia manifestant. Nonne & super epistolam ad Hebraeos superius recitatus, videtur astruere, quod non dare commotionem pedibus, superare temptationes quascunque, stare firmiter & perseuerate finaliter sit in libero arbitrio hominis tantum, & in nullo alio contra quartum, octauum, & alia capitula huius secundi, & contra Autores satis maiores illis capitulis recensitos? Quod etiam dicit Deum nostras voluntates nequaquam antecedere, sed e contra, etiam in actibus suis bonis, tricesimum huius damnat autoribus maioribus, & rationibus validis roboratum. Ratio // vero, quam pse abducit, satis irrationabilis esse constat; vt liberum, inquit, arbitrium nostrum non laedatur: Qualis enim laesio liberi arbitrij creati seruire; subijci & subsequi Creatorem Regem Regum, & Dominum Dominorum? Absit enim vt aliquis cum // Numphrotaeis graue putet seruitium obsequi Deo summo; Imo ipsi seruire proculdubio est regnare, libertas optima, & salus perfecta; A cuius etiam subiectione velle discedere seruitus pessima comprobatur. O Pat er Catholice, vel ponis quod voluntas humana sufficit sola producere suos actus, vel quod diuina coefficientia necessariorequiratur. Si primum, a doctrinae catholicae veritate cum Nemphrot & Pelagio te separas & aberras, vicesimo huius teste. Si secundum, cur doctor sobrie, si in actu voluntatis humanae & diuinae communi alte¬ rum liberum arbitrium te iudice necessario debet laedi, cur, inquam, non maius laederetur diuinum liberum arbitrium quam humanum, dum humanum praeponis & diuinum postponis? Dum vnluntatem humanam efficis dominam praecedentem, & voluntatem diuinam pedissequam subsequentem? Dum voluntatem humanam constituis liberam, & eam a Dei etiam eximis seruitute, & voluntatem diuinam facis ancillam de seruam, & eam etiam hominis subijcis seruituti? Hic etiam Pater videris consentire Pelagio, tricesimo huius teste. Quomodo etiam dicis Apostolum non sicut propriam sententiam induxisse, nec volentis, nec currentis, &c. cum ex Scriptura canonica veraciter, non fallaciter hoc concludat? Quod & totus ille processus, & aliae epistolae eius multae indicant euidenter; multi quoque & magni Doctores Catholici illud verbum Apostolicum exponentes & saepius allegantes. Secunda quoque tua responsio, & expositio illius // Apossolici verbi praetacti videtur eidem Apostolo, Christo, &; alijs discipulis multis Christi, doctoribus vero nostris planissime contraire, & Pelagio consentire, sicut vicesimum huius & eius corollarium cum capitulis sequentibus clare docent. In illa similiter ratione, quam innuis consequenter, Propheta dicebat; Laua a malitia cor tuum; ergo nostrum est bonum. Si intelligas nostri tantum, Ita videlicet quod peccator solus se posset a peccato lauare sine Deo specialiter eum Iauante, sicut videris sentire, falleris turpiter, sicut & Damascenus in argutia simili turpiter fallebatur, sicut vicesimum octauum huius ostendit. Nonne & Peopheta alibi dicit Deo, Amplius laua me Deus ab iniustitia mea? Ista quoque sententia videtur sententiae insensatae Pelagij consentire, sicue 33 primi pandit. Scio tamen quod possem fingere ei glossas; sed reuera non habeo scientiam, nec conscientiam ipsum giossandi in istis: Ideo sicut disi superius, Theologica studia fectorem pium & prudentem requirunt: qui autem magis pius & prudens ipsum in huiusmodi glossare veraciter sciuerit non reconciliando Pelagium, placet mihi, congaudeo, acquiesco. Absit, quin lubentius semper addiscam a quolibet cuiuslibet doctoris irreprehensibilis veram mentem, quam ipsum non intelligendo ex ignorantia reprehendam. Sed caueant, quaeso dictorum ipsius huiusmodi glossatores, ne Pelagianis a Christi Ecclesia relegatis viam aperiant redeundi, & dictis ipsorum haereticis catholicam glossam parent. Si nempe inueniatur talis glossator magis pius & prudens Augustino, Gregorio, Beda, Prospero, quampluribus sanctis Papis, & inferioribus Episcopis, Synodis atque Concilijs, & tota Ecclesia sancta Dei, similia dicta Pelagij & Pelagianorum non glossantibus, sed absolute damnantibus, sicut docent multa capitula primi & secundi, & quamplures libri authentici, & historiae contestantur, mirabiliter admirandum quis se similem ac tautum audeat profiteri. Si namque hi sancti Patres sciuerunt talia dicta catholice glossauisse, & noluerunt, sed tanquam haeretica condemnarunt, impietas pessima: si voluerunt, & nescierunt, ignorantia maxima, cum tu solus & faciliter istud scias. Idem videtur dicendum de Damasceno, & alijs Patribus superius memoratis, quanquam & quidam eorum in quibusdam dictis suis coloratius possent glossari. Robertus autem Lincoluiensis Episcopus multa scripsit de scientia & voluntate diuina, & de libero arbitrio. De libero siquidem arbitrio bis scripsit. Primo, vnum libellum qui sic incipit; Quia circa esse rei potest esse dubitatio: in quo magis disputatiue, & inquisitiue, quam determinatiue aut definitiue procedit. Vnde & in fine; Vtrum, inquit, motus liberi arbitrij sit sibi a se, an non, non determino, sed perspicue videntibus inuestigandum relinquo. Et infra, Quaesito & disputato, Vtrum motio liberi arbitrij qua mouetur ad malum, sit a Deo, subiungit, Istud iterum non determino. Et infra; Quaesito & disputato, Numquid liberum arbitrium pessit velle bonum gratuitum, & consentire appositioni primae gratiae ex seipso, vel non, sed ex Deo illud prius volente & agente, & quomodo tunc non esset ibi necessitas, non determinat, sicut dicit, quas quaestiones, cum multis alijs ibi tactis, dicit se posteris determinandas relinquere. Secundo scripsit alium libellum de libero arbitrio, qui incipit isto modo; Cum per atbitrij libertatem dignior sit homo caeteris animantibus: In quo magis determinatiue procedit; Quapropter primum istorum nunquam, sed secundum quandoque soleo allegare. Et si quis obiecerit indignum videri tantillum reprehendere tantos Patres; respondendum constanter, indignius esse pro certo, tantis fauendo erroribus haereticis consentire, & repraehendi permittere irreprehensibilem Patrem nostrum fidei nostrae autorem, irreprehensibilem sponsam Christi, non habentem maculam neque rugam, irreprehensibilem matrem nostram & Doctores nostros maiores: Quis enim Christianus ignorat doctrinam Christi Catholicam omni doctrinae contrariae praeferendam? Et quis nesciat, si Doctores dissentiant, magis authenticum in tali materia praeferendum? Et quis in ista materia post Autores sacrae Scripturae authenticior Augustino? Etsi ego pusillus non debeam reprehendere tantos Patres, magna est veritas, quae omnem reprehensibilem sine acceptatione personarum reprehendere non veretur: Nec ipsos simpliciter reprehendo, sed si sectentur errorem Pelagij, reprehensos a maioribus Patribus manifesto. Sed nec adhuc ipsos simpliciter reprehendo, nec reprehensos ostendo, sed dico me adhuc non habere scientiam, neque conscientiam ipsorum dicta per omnia sustinendi: Si enim admisero superficiem literae, Pelagianis videor consentire: si literam glossare tentauero, timeo ne, si ad mentem dicentium, adhuc Pelagio faueam: si autem contra vel praeter mentem dicentium, contra mentem propriam mendax ero. Nescio etiam veraciter coram Deo talia dicta glossare, nisi meo iudicio per similem glossam Pelagianos reconciliari consensero, & Patres, qui ipsos damnauerant, condemnari, vel saltem ipsorum Patrum sententiam irritari; quod ideo maiorum prudentiae derelinquo, & si talia dicta catholice sustinenda docuerint, deuotissimus acquiescam. Veruntamen probabiliter dici posset, Chrysostomum nolle asserere quenquam posse inchoare, continuare, consummare, vel vniuersaliter facere quicquam boni sine auxilio gratiae; quare & videtur velle consequenter asserere, nullum posse primam gra tiam promereri. Vnde super illud Matth. 7. Petite, & dabitur vobis &c. In opusculo imperfecto homilia 18. vbi erat superius allegatus, sic ait, Sciens Dominus quoniam quaecunque mandauerat supra hominibus, impossibilia erant, & quantum ad naturam humanam supra naturam, & quoniam maiora erant mandata, quam virtus humana est, transmittit eos ad Deum, cuius gratiae impossibile nihil est, dicens; Petite & dabitur vobis; vt quod ex hominibus consummari non potest, per gratiam Dei adimpleatur. Omnem creaturam sensibilem Deus armatam & munitam creauit: Alios enim muniuit veloci pedum cursu, alios armauit vnguibus, alios velocibus pennis, alios dentibus, alios cornibus; homi¬ nem autem solum sic disposuit, vt virtus illius sit ipse; & in eo quod infirmiorem eum fecit omnibus in ipso, fortiorem eum voluit esse in se. Nam sciens Deus, quia cognoscere & colere Deum vita aeterna est, ignorate autem & contemnere perditio sempiterna, nec ita infirmum eum creauit, vt omnino nihil boni facere posset, ne quem super omnia & propter quem omnia fecerat, omnibus inueniretur esse deterior: nec ita potentem eum creauit, vt etiam sine Dei auxilio ex seipso facere posset quid vult, vt infirmitatis suae necessitate coactus, semper necessarium habeat Dominum suum. Et vere iustissima res est, vt factura necessario habeat factorem suum: Si enim omnis virtus hominis in Deo est, & tamen contemnit omnium bonorum suorum Autorem; quanto magis negligeret Deum, si potentia aeius esset in ipso? Qui & infra tractans illud Matth. 2I. De anna alligata, & solutione ipsius sic ait; Propter quasdam autem similitudines // asinis assimilati sunt homines, Dei filium non cognoscentes. Est enim Animal hoc immundum, & prae caeteris paene iumentis magis irrationale, & stultum, & infirmum, & ignobile, & oneriserum: Sic fuerunt homines ante Christi aduentum. Ligata autem erat asina, id est, Diabolici erroris vinculo impedita, vt non haberet libertatem ire quo vellet. Nam antequam peccamus, liberum habemus arbitrium sequi voluntatem Diaboli, aut non: quod si semel peccantes obligauerimus nos operibus eius, iam nostra virtute euadere non possumus, sed sicut nauis, fracto gubernaculo, illuc ducitur vbi tempestas voluerit; sic & homo diuinae gratiae auxilio perdito per peccatum, non quid vult agit, sed quid Diabolus vult; & nisi Deus valida manu misericordiae suae soluerit eum, vsque ad mortem in peccatorum suorum vinculis permanebit. Quod igitur videtur dicere, aliquando hominem mereri gratiam, & voluntatem humanam praecedere gratiam, potest fortassis exponi de augmento gratiae, siue de gratia secunda, non prima, seu etiam de quocunque Dei dono, quod homo per gratiam promeretur. Infra namque eadem homilia sic ait, Scriptum est, Concupisce sapientiam, serua iustitiam, & Deus praebet eam tibi. Sed quid dicis? Hoc ipsum peto vt sciam, & faciam, & quomodo possum facere priusquam accipiam? Etiam quod potes fac, vt amplius possis, & quod scis serua, vt amplius scias: Iustitia enim ipsa se operatur, & ipsa se manifestat? Quomodo? Dum tu iustitiam operatis in te, iustitia re operatur in se: nam omne artificium seipsum operatur. Vt puta, operaris vineam, colligis fructus eius, & delectatus in eis melius operaris. Vides quia ipsa se colit fructificando tibi dum colitur: sic ex diuerso, qui opus peccati exequitur, ipsum peccatum, cum sit spiritus immundus, operatur in eo delectationem peccandi, vt dum delectatur circa peccatum amplius peccet. Sic & quiiustitiam operatur, cum sit ipsa iustitia spiritus sanctus, operatur in ea delectationem iustitiae faciendae, vt delectatus circa iustitiam amplius faciat. Tale est quod dicit sapientia, Cogitatum habe in preceptis Dei, & in mandatis eius meditare semper, & ipse confirmabit cor tuum; & concupiscentiam sapientiae tibi dabit. Vides quia iustitia ipsa se operatur, te tantummodo inchoante & laborante; sed ipsa se adaperit dum colitur: Sic enim qui peccat, dum peccat, magis atque magis tenebrescit mens eius, & a luce veritatis recedit, ita vt nulla scientia salutaris remaneat in eo, nisi sola malignitas, de qua dicit Solomon, Sapientia impiorum nequitia: Sic & qui iustitiam operatur, dum operatur, magis atque magis clarescit mens ipsius: & ad notitiam sapientiae maioris ascendit, & ipsa se iustitia quasi speculum offert ante oculos cordis ipsius. Per gratiam etiam quandoque intelligit aliquid donum Dei gratum & acceptum, quod laborando meremur, puta scientiam, sapientiam: vnde & immediate ante illud dictum de eadem homilia supra obiectum, exponendo illud verbum, Petite, & dabitur vobis, sic ait, Deus ita nos disposuit esse, vt nec studentes & laborantes circa Scripturas, acquiramus salutem scientiae sine gratia Dei, vt ne nobis imputemus, quod scimus: nec tamen gratiam acquiramus, nisi studuerimus & laborauerimus circa Scripturas, ne donum Dei negligentibus detur. Per hoc quoque quod innuit laborem & voluntatem hominis praecedere gratiam, fortasse intelligit praeparationem, infusionem gratiae aliquoties praecedentem, sicut tricesimum septimum & quadragesimum tertium primi faciunt mentionem: quam tamen praeparationem non dicit solum hominem facere sine Deo, nec antecedenter Deo, neque ipsam esse meritoriam quomodolibet gratiae gratis datae. Et licet super epistolam ad Hebraeos videatur velle negare Deum proprie agere actum voluntatis humanae, apparet tamen alibi hoc sentire: Vnde super illud Matth. 27. Si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, & confestim dimitter eos, sic ait, Nec paruum esse existimes quod factum est: Quis enim suasit dominis iumentorum non velle contradicere, vel nolentes silere & concedere? Et in hoc discipulos erudit, quoniam & Iudaeos poterat prohibere, sed noluit. Aut forsitan intelligit, quod Deus non sic agit aut praeagit actum voluntatis humanae, quod eam iuuitam compellat, aut violenter necessitet ad agendum. Vnde super illud Matth. 16. Si quis vult post me venire &c. scribit ita; Vide quod non coactiuum facit sermonem: Non enim dixit, si volueritis, & si nolueritis, oportet hoc vos pati; si quis vult &c. Hoc autem dicens, plus attrahebat: Qui enim libertati auditorem dimittit, magis attrahit; qui vero violentiam infert multoties impedit. Qui & super indem verbum Christi, Luc. 9. sic ait; Cum autem Saluator sit pius & benignus nullum inuitum aut coactum habere vult famulum, sed spontaneos, & gratias agentes ei pro famulatu; & ideo neminem cogendo, aut necessitatem imponendo, sed persuadendo & benefaciendo vniuersos volentes attrahit, dicens, Si quis vult. Ex isto autem apparet quod ipse ponit Deum praeagere actum voluntatis humanae; cur alias dicet, quod Saluator vult habere spontaneos famulos, & pro famulatum gratias eiagentes: Cur enim agent gratias Saluatori, nisi pro famulatus beneficio prius dato, & prius accepto ab eo? Alioquin videretur, quod Saluator potius teneretur reddere gratias famulis, eo quod ipsum sui famulatus obsequio gratuite praeuenirent. Nonne & si quis aliter saperet, peruerteret verba Christi, nec posset esse Christi discipulus sed magister, sicut j Euangeliorum series manifestat? Dicit enim Christus; Si quis vult post me venire: Non dicit, Si quis vultante me ire, aut me praeire; dicitque, & sequatur me; non dicit, & praecedat me. Et iterum, qui non baiulat crucem suam & venit post me, non potest meus esse discipuIus. Licet igitur Chrysostomus aliquoties forsitan aberrauit, videtur se postea correxisse, & quod erronee dixerat retractasse. Vnde Beatus Cyrillus Alexandrinus Episcopus in quadam epistola ad Ioannem Antiochenum Episcopum, & recitatur in canone dist. 50. Iohannes, sic scribit, Ioannes Chrysostomus duabus Synodis orthodoxorum Episcoporum fuit dijudicatus, sed iterum fuit restitutus: Non tamen expresse ibi habetur, quod ipse fuit dijudicatus ex causa haeresis aut erroris in sua doctrina, in scriptis suis aut dictis; veruntamen immediate ante praemittitur isto modo; Petrus negauit Christum, & tamen postea princeps Apostolorum factus est; Paulus Stephanum lapidauit, & tamen a Domino in Apostolum est electus; multique ab haeresi ad vnitatem Catholicae fidei reuertentes, in suis ordinibus sunt recepti, alij vero ad Episcopalem gradum sunt promoti, vtpote Augustinus & alij quamplures. Item ex epistola Cyrilli ad Ioannem Antiochenum, Ioannes Chrysostomus &c. sicutIupra. Isidorus tamen Hispalensis Episcopus de viris illustribus 6. post magnam commendationem huius Iohannis, subiungit; Hic autem decimo tertio Episcopatus sui anno discordia Theophili Alexandrini Episcopi est oppressus. Nam fauentes Episcopi Arcadio Imperatori damnauerunt cum innocentem, atque ab Episcopatu deiectum, Ponto in exilium retruserunt. Nescio tamen an ista damnatio fuit aliqua dijudicatio praedictarum, an alia separata: multum tamen presumendum videtur pro multorum orthodoxorum Episcoporum bino iudicio synodali. Theophylus quoque Alexandrinae ciuitatis Episcopus, teste Gennadio Massiliensi Presbytero, de viris illustribus 33. erat Doctor Catholicus, haereticorum strenuus expugnator, erat que vitae sanctitate laudabilis & insignis. Iohannes etiam Damascenus videtur errasse non parum in vita; Cur ergo non potuit errasse similiter in doctrina? In libello namque de Philocosmis & Philanteis, refertur de eo, quod in Damasco inter Agarenos, qui dicuntur communiter Saraceni, ipsorum literas didicit opportune, & quod propter eam, quae ad omnes mansuetam & dulcem colloquutionem manifestus Regi effectus est, & honore maximo ab ipso dignificatus est, & cum ipso adibat, vt dilectus ad ipsius Mahumetis foueam seu sepulchrum; coactus est autem illic a Rege adorare, & ipse ipsius corpus venerari, & lapidi inclinari, & ipsum Mahumet praedicare, & praedicans Mahumetum, dixit obscure, Isti dicunt, & magna voce, quod Mahumet Dei Apostolus est: Reuerentibus autem ipsis in Damascum honoratus est a Rege, & magnatibus ipsius magnifice velut praedicans omnino inquinatum. Si quid tamen haec faciens prophanae pollutionis contraxit, videtur abolitum & purgatum in accusatione sui mendosa sequente super crimine pessimo erga Regem, & abscisione pollicis dextrae manus, quem secum deferens flexis genibus coram imagine misericordissimae virginis, quam penes se habuit, & orans deuote cum lacrymis & profundissimo gemitu per tres dies, ipsum perfecte restitui impetrauit; mortuo quoque Rege praedicto, factus Monachus, in libro suo, qui Pinax, siue de centum haeresibus nuncupatur, loco centesimo haeresin Agarenorum, eorundem & Ismaelitarum redarguit & reuicit: Veruntamen similibus forte modis, quibus Chrysostomus, & etiam per vicesimo octauo huius praemissa potest fortasijs & Damascenus exponi, & similes Doctores Catholici, qui similia protulerunt. Rationabiliter namque debemus // catholicorum dicta in benigniorem partem quam possumus interpretari; haereticorum vero in odium eorum perfectum iuxta ipsorum haeresinaestimare. Intelligentia namque dicti ex intentione & causa pensatur dicendi. Nec debeo rationabiliter argui accusare Chrysostomum, Damascenum, & alios sanctos crimine pessimo, haereticae scilicet prauitatis, quo¬ niam etsi diserint haeresin, non siatim haeretici haberentur: Qui enim ex simplicitate & igno¬ rantia dixerit haeresin, non intendens illam pertinaciter defensare, sed paratus stare iudicio Ecclesie & maiorum, non statim pro haeretico habendus est. Absit; tunc enim nimis multi & magni Doctores Catholici essent haeretici; Absit, absit; sed potius de numero talium qui aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam: quolibet dici potest, Si quid aliter sapitis, & hoc vobis Deus reuelabit; corripiendus est ergo &st leniter instruendus. Dicit enim Papias, Haeretici dicuntur, qui de Domino vel creatura, siue de Christo vel Ecclesiae praue sentiunt, ac dehinc conceptam noui erroris perfidiam pertinaci prauitate defendunt. Augustinus quoque 18. de Ciuitate Dei 52. Qui, inquit, in Ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt, si correpti vt sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter, suaque pestifera & mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt, & foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. Hoc idem euidenter probatur per Innocentium tertium, qui, sicut patet. Extra. de summa trinit, & fide Catholica, Damnamus, damnauit & reprobauit quendam libellum Abbatis loachimi de Trinitate, tanquam haereticum; ipsum tamen Ioachim, quia omnia scripta sua submisit iudicio Romanae Ecclesiae, nequaquam sicut haereticum condemnauit. Vnde sic ait; Si quis sententiam vel doctrinam praefati Ioachim in hac parte defendere vel approbare praesumpserit, tanquam haereticus ab omnibus confitetur; In nullo tamen propter hoc florenti Monasterio, cuius ipse Ioachim extitit institutor, volumus derogari; quoniam & ibi regularis est institutio & obseruantia salutaris; maxime cum idem loachim omnia scripta sua nobis assignari mandauerit Apostolicae sedis iudicio approbanda, siue etiam corrigenda; dictans etiam epistolam, cui propria manu subscripsit, in qua firmiter continetur se illam fidem tenere, quam Romana tenet Ecclesia, quae, disponente Domino, cunctorum fidelium mater est, & magistra. Et si quis adhuc obijciat, quod secundum meam sententiam saltem scripta Chrysostomi, Damasceni, Cassiani, Ioachimi, & caeterorum Doctorum scribentium quandoque haeretica non essent legenda, nec etiam alleganda propter suspicionem & timorem veneni inclusi; Imo sunt legenda, non tamen sicut lanctum Euangelium, sed cum prudentia & cautela, sicut Cassiodorus monet legere Cassianum, sicut superius recitatur; sicuti etiam alij Doctores monent legere Origenem, quem constat, sicut ijdem Doctores affirmant, in pluribus pessime delirasse. Vnde Cassiodorus de institutione diuinarum literarum 1. Origenem, inquit, multorum Patrum sententia designat haereticum. Hunc licet tot Patrum impugnet autoritas, praesenti tamen tempore & a Vigilio beatissimo Papa denuo constat esse damnatum; sed quemadmodum legi debeat, in epistola, quam scripsit ad Tranquillum sanctus Hieronymus, probabiliter indicauit, vt nec studiosos ab eius lectione necessaria remoueat, nec iterum incautos praecipitet ad ruinam: quem quidem non immerito more Aneti habendum esse dixerunt, qui dum sacrarum condiat pulmentaria literarum, ipse tamen decoctus exiccatusque proijcitur; de quo conclusiue dictum est; Vbi bene, nemo melius; vbi male, nemo peius; & ideo caute sapienterque legendus est, vt sic inde succos saluberrimos assumamus, ne pariter eius venena perfidiae vitae nostrae contraria forbeamus. Cui & illud conuenienter aptari potest quod Virgilius, dum Ennium legeret, a quodam, quid faceret, inquisitus respondit; Aurum in stercore quaero. Quapropter in operibus eiusdem Origenis, quantum transiens inuenire praeualui, loca quae contra regulas Patrum dicta sunt, haec haerescon repudiatione signaui, vt decipere non praeualeat, qui tali signo in prauis sensibus cauendus esse monstratur: Posterioris autem in toto dicunt eum esse fugiendum, propterea quia subtiliter decipit innocentes. Sed si adiutorio Domini adhibeatur cautela, nequeunt eius nocere venenosa. In concilio quoque Carthaginensi 4. sicut recitat Gratianus, dist. 37. legitur isto modo; Episcopus libros Gentilium non legat, haeretico rum autem perlegat, aut pro necessitate, aut pro tempore. Istam quoque sententiam clare probat autoritas septimi Ecclesiasticae historiae septimo, & quaedam aliae tertio huius scriptae. Quomodo autem scriptores, aut scripta huiusmodi debent allegari, cognoscitur ex praemissis: Non enim debent nec possunt sicut sanctum Euangelium allegari, sed sicut testes probabiles & famosi in locis vbi non probantur errasse. Veruntamen autoritas talium quantum est ex parte dicentis non efficit plenam fidem: Quem enim constat semel errasse, & falsum dixisse, quomodo ratione solius dicentis, in alijs credam ei? Scio quod Iura eiuilia, & canonica de testibus idem tenent. Quare & Augustinus ad Hieronymum epist. 10. in epistolari Hieronymi, ostendit, Nullum omnino esse mendacium in tota sacra Scriptura; quia admisso semel in sacra Scriptura officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, vt cuique videbitur, eadem regula ad mentie itis autoris officium referatur, sicque nusquam certa erit in sacris literis castae veritatis autoritas. Imo nedum autoritas talium qui er¬ rarunt, verumetiam illorum qui non errarunt, sed errare potuerunt, si qui sunt tales, quantum est de autoritate solius dicentis, nequaquam fidem plenissimam administrat, sed solum illius, qui nec errat, nec potuit, potest, aut poterit vnquam errare. Authenticissima igitur est allegatio Prophetarum, cum dicunt, haec dicit Dominus; non autem haec dicit Priscianus, Aristoteles, Tullius, Iustinianus, Pythagoras, Boetius, Euclides, Ptolomaeus, aut quili. bet aliorum errabilium. Quare constat sacram Scripturam, quam Pater sanctificauit, & misit in mundum, ratione sui Autoris inerrabilis, in firmitate & certitudine authenticis omnibus alijs incomparabiliter praeferendam, & ipsi soli ratione solius Autoris fidem plenissimam adhibendam: Licet enim homines Scripturam canonicam videantur scripsisse, Et omnis homo mendax; non tamen ipsi eam scripserunt, sed per ipsos velut per calamum suum Spiritus veritatis, Digitus dexter Dei, sicut eadem scriptura multis locis testatur, & Doctores Catholici contestantur, & catholica fides tenet: De alijs autem scriptoribus errabilibus quibuscunque, per quos non constat Spiritum Sanctum fuisse locutum, aliter sentiendum, sicut probat & docet doctissimus Augustinus locis superius memoratis.