Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 6
ApBijciet forsitan aliquis contra dicta. Contra primum vero capitulo proximo praeostensum hoc modo: Ponatur Iohannem contingenter aequaliter non velle. A. ergo conuertendo per oppositas qualitates sequitur Iohannem contingenter aequaliter velle. A. ergo Iohannem ssa velle. A. est contingens aequaliter. Ergo per tertium & quartum hu¬ ius, Iohannem velle A. est; ergo Iohannes vult A. ergo lohannes simul vult A. & non vult A. Item pura negatio nihil ponit; ergo negatiua de contingenti ad vtrumlibet non ponit affirmatiuam: ergo nec vere in illam conuertitur quouismodo. Pro primo istorum dicendum, quod ista, Contingit Iohannem, &c. & quaelibet talis dupliciter potest sumi, scilicet de inesse & modaliter: de inesse significat, quod contingens, seu aliquod contingens sit Iohannem velle, & sic argumentum procedit, sed non obuiat conuersioni praedictae, quia illa sit in propositionibus modaliter tantum sumptis, sicque non significat quod aliquod contingens est Iohannem velle, sed quod Iohannes potest ad vtrumlibet velle. Et si obijciatur per regulam Grammaticorum, quod omne verbum tertiae personae potest resolui in participium suum eiusdem temporis, & in hoc verbum est, quare necessario sequitur, Contingit Iohannem velle, ergo contingens est Iohannem velle, dico quantum ad propositum pertinet illam regulam veram esse, quando verbum sumitur categorematice & de inesse: tunc enim significat inhaerentiam participii talis verbi alteri extremo propositionis expresso: cum autem verbum modaliter sumitur, non habet regula illa locum: non enim significat contingens inesse alicui aut aliquid illi, sed aliquid contingenter posse inesse alteri, puta, velle Iohanni. Est etiam vlterius aduertendum, quod haec est similiter distinguenda; Contingens est Iohannem velle, & quaelibet similis, eo quod potest sumi de inesse vel modaliter; si de inesse, patet sensus eius ex praedictis; si modaliter. tunc contingens non sumitur ibi tanquam vnum propositionis extremum, & est velut copula proprie connectens propositionis extrema: sed haec duo, Contingens est, accipiuntur pro contingit, scilicet, pro vno modo quo significatur velle, posse inesse Iohanni. Sic & ista, Possibile est Antichristum fore; est similiter distinguenda, eo quod potest esse de inesse, vel modalis. Si sit de inesse, significat possibile sit Antichristum fore, ac si diceretur possibile est lig num, possibile est animal; id est, aliquod possibile seu aliqua res possibilis est lignum vel animal. Si autem sit modalis, sensus eius est notus. Secundum faciliter soluitur, quia omnes illae I conuersae & conuertentes de contingenti aequaliter sunt affirmatiuae: non enim sequitur, Contingit Iohannem velle, ergo non contingit Iohannem velle; sed, ergo contingit Iohannem non velle, quae affirmat vt prima. Vnde Philosophus I. Prior. capitulo de contingenti sic ait; Accidit autem omnes quae secundum contingens sunt, propositiones conuerti sibi inuicem; dico autem non affirmatiuas in negatiuas, sed quaecunque affirmatiuam habent fignram in oppositum, vt ea que est, Contingit esse, ei quae est, Contingit non esse. Contra secundum obijcitur isto modo; In tali consequentia contingenti oppositum consequentis stat, vt nunc cum antecedentem; ergo consequentia vt nunc non tenet. Respondeo statim per inter emtionem assumpti: Oppositum enim consequentis non stat vt nunc cum antecedente illius, sed vt nunc potest stare, ideoque vt nunc consequentia non est necessaria, sed pro nunc potest non valere. Sicut ista consequentia est bona vt nunc, Omne cursurum est A, ergo Iohannes est A. si ipse sit cursurus; quae tamen potest non valere pro nunc, quia Iohannes pro nunc potest esse non cursurus, & sic non contineri sub subiecto vniuersalis illius; quare & oppositum consequentis illius non stat vt nunc cum antecedente, sed potest pro nunc stare: non stat, inquam, nisi illud dicatur stare quod in consequentia necessaria simpliciter vel vt nunc non repugnat; sed quia est alia consequentia bona quam talis, bona scilicet contingenter; sic & alia repugnantia est quam talis, scilicet repugnantia correspondenter contingens. Cum ergo res constet, non est laborandum inaniter circa verba. Contra tertium sic instatur; Si aliqua causa actiua sit indeterminata ad agendum, nulla est causa seu ratio vt agat potius quam non agat; ergo simul agit & non agit, vel nec agit nec non agit. Ad istud autem tertium huius, & 34. pars corollarij primi primi respondent. Contra sextum videtur esse Philosophus I. Prior. & 2. peri hermenias expresse. Nam secundum suam doctrinam sequitur euidenter, Contingit esse, ergo contingit non esse, ergo non necesse est esse, &e contra. Necesse est esse. ergo non contingit non esse, ergo non contingit ad vtrumlibet esse; vtrumque ergo istorum infert contradictionem alterius euidenter. Pro hoc autem sciendum, quod omnis contingentia ad vtrumlibet aliqua necessitatem excludit, & illi repugnat, & e contra similiter, quare sicut est duplex necessitas, scilicet praecedens & sequens, sicut 2. huius docebat; sic & duplex est contingentia ad vtrumlibet, vna proprie stricteque accepta, quae tantum excludit necessitatem naturaliter praecedentem, & illi soli repugnat, vt patet per definitiones contingentis aequaliter, & necessitatis naturaliter praecedentis 4. & 2. huius praemissas: haec tamen contingentia necessitatem sequentem non excludit, nec illi repugnat. Alia est contingentia ad vtrumlibet improprie, communiter, Iargeque vocata, quae vtramque necessitatem praedictam a contingenti, excludit, & vtrique repugnat; sicque secundum Philosophum, nihil actualiter ens vel non ens dicitur contingere pro praesenti, quia secundum eum 1. peri hermenias vlt. Esse quod est, quando est, & non esse quod non est, quando non est, necesse est, scilicet de necessitate sequente, sicut 2. huius ostendit: sed secundum eundem ibidem tantum futurum dicitur sic contingere pro futuro; ipsum enim futurum contingens licet pro nunc necesse sit non esse hac necessitate sequente, quia nunc non est, pro futuro tamen secundum ipsum neutra necessitate est necesse illud non esse seu non fore, aut esse vel fore, sed per oppositum vtriusque aequaliter potest contingere hoc & illud. Contra septimum vadit directe autoritas Philosophi cum expositione Boetij, 1. peri hermenias vlt. tertio huius pro prima opinione adducta, innuens euidenter, contingentia tantummodo reperiri in propositionibus de futuro. Hic posset responderi, sicut videtur Anselmus 2. Cur Deus homo, 17. respondisse, dicendo Aristot. hic errasse. quia ponendo omne quod est, quando est, de necessitate esse, videtur contingens ad vtrumlibet destruxisse, eo quod necessitas & cotingentia ad vtrumlibet videntur inuicem repugnare. Vnde Anselmus, distincta ibi necessitate in praecedentem & sequentem, sicut 2. huius praemisit, de sequenti necessitate subiungit, Haec est illa necessitas, quae, vbi tractat Aristoteles de propositionibus singularibus & futuris, videtur vtrumlibet destruere, & omnia esse ex necessita te astruere. Veruntamen ne tanto Philosopho, & plurimis viris philosophicis ego tam simoelex simpliciter contradicam, dico quod Contingentia ad vtrumlibet ad propositum dupliciter sumitur; proprie atque stricte, & communiter siue large, sicut responsio proxima distinguebat. Prima dicitur proprie respectu praesentis; secunda vero respectu futuri, vt erat inproximo praeostensum, & hanc opinor mentem autoritatis Philosophi allegatae. Contra octauum faciunt omnia quae contra septimum sunt adducta, cum omnis libertas sit contingentia, sicut quartum proximi demonstrabat. Item omnis necessitas repugnat libertati, sed per autoritatem Philosophi saepius memoratam, Esse quod est, quando est, necesse est; ergo respectu cuiuslibet praesentis est necessitas, non libertas. Item libere operans vel dicitur libere operati, quia nunc libere potest operari & non operari, vel quia prius potuit libere pronunc ambo. Primum dici non potest propter autoritatem praemissam, relinquitur ergo secundum, quod probat libertatem dici tantummodo respectu futuri. Item Auerroes super 1. de Coelo, comment. penult. supponit & dicit expresse, quod omnis potentia est respectu futuri. Item Hugo de Sacramentis lib. 1. part. 5 cap. 22. dicit & probat, quod libertas non est respectu praesentis, sed tantum futuri. Quem & sequendo Lumbardus 2. sentent. dist. 25. sic ait, Sciendum quod liberum arbitrium ad praesens vel ad praeteritum non resertur, sed ad futura contingentia: quod enim in praesenti est, determinatum est, nec in potestate nostra est, vt tunc sit vel non sit quando est. Ista soluuntur faciliter per similem distinctionem de libertate distinctioni de contingentia praelibatae. Libertas enim consuete loquendo accepta excludit necessitatem & illi repugnat; quae & dupliciter potest sumi, proprie scilicet atque stricte, & communiter siue large. Proprie tantum excludit necessitatem naturaliter praecedentem & illi repugnat, vt patet per eius definitionem, quam corollarium 4. huius praemisit; necessitatem autem sequentem non excludit, nec illi repugnat, sed illam compatitur, amplectitur, & includit, vt patet per corollarium memoratum corollario primi huius adiuncto. Libertas igitur sic accepta per se primo & proprie dicitur respectu praesentis: communiter vero & large, & secundum transumptionem vulgatem accepta, excludit omnem necessitatem tam praecedentem quam sequentem, & sic supponendo illud dictum famosum Philosophi, Esse quod est, quando est, necesse est, non dicitur respectu praeteriti vel presentis, sed tantum futuri. Adducta siquide contra 7. sunt soluta & primum sequens contra istud 8. Cum autem quaeritur cur libere operans dicatur libere operari, dico quod ideo proprie, quia operatur ex potentia naturaliter praecedente suam operationem, qua posita cum omnibus dispositionibus naturaliter praeuijs operi no necessario sequitur operati, sed & operati & no operati aequaliter potest stare, sicue corollarium quarti huius ostendit per contrarium agentium irrationabilium, quae cum possunt agunt necessario necessitate naturali naturaliter praecedente, sicut idem quartum docebat. Haec autem prioritas naturalis est illa circa quam multi contendunt, dicentes, quicunque libere operatur, prius potuit libere operari, & non operari; quod & aliquid habet falsi, aliquid autem veri. Si enim verbum, potuit, significet potentiam temporaliter praecedentem, falsum est, sicut probationes partis octauae capituli proximi ostendebant: si autem significet potentiam naturaliter praecedentem, quemcunque scilicet libere operantem habere potentiam naturaliter praecedentem suam operationem, ex qua non operatur necessario necessitate naturaliter praecedente, sed cum illa stat operari & non, verum est sicut praehabita docuerunt. Vnde & Iohannes Scotus super 1. sentent. dist. 39. immediate post dictum eius de eadem distinctione in ostensione partis septimae capituli proximi recitatum, subiungit; Est igitur potentia causae ad oppositum eius quod causat sine successione, & illa potentia realis est potentia prioris naturaliter, vt actus primi, ad opposita, quae sunt posteriora naturaliter. vt actus secundi. Actus enim primus consideratus in illo instanti, in quo est, prior naturaliter actu secundo, ita ponit illum in esse tanquam effectum suum contingenter, qui vt prior naturaliter posset eum non ponere, sed oppositum in esse. Autoritates vero inductae procedunt per secundam partem distinctionis de libertate praemissae: miror tamen de Auerroe dicente quod potentia non est, nisi respectu // futuri, cum textus transtationis, quem exponit, sic dicat; Potentia enim non est in tempore praeterito, sed in tempore in quo dicitur modo, & in tempore futuro: Et transtationis nouae, sic; Nec enim vna virtus eius quod est factum esse, est, sed eius quod esse aut futurum esse; vnde videtur quod Philosophus contrariae sententiae magis fauet. Contra nonum hoc modo, Aliqua creatura sic agit, quod posita potentia eius agente cum omnibus necessarijs concurrentibus naturalibus & supernaturalibus naturaliter praeuijs actioni, non necessario sequitur actio, sed & actio, & non actio aequaliter potest stare; ergo per definitionem contingetis aequaliter 4. huius praemissam, illa actio est simpliciter contingens aequaliter: aliter enim omnis creatura agens, si non sit determinata naturaliter, ex seipsa determinatur per aliquid aliud, puta per velle diuinum, quod est necessarium respectu huius actionis, quod videtur damnatum per Stephanum Parisiensem Episcopum sub hac forma, Quod de sui natura non est determinatum ad esse vel non esse, non determinatur nisi per aliquid quod est necessarium respectu sui: & iterum sub his verbis, quod nullum agens est advtrumlibet, imo determinatur. Dicendum quod haec ratio sumit falsum, sicut probatio istius noni ostendit, nec damnatio articuli obuiat: articulus etenim vniuersaliter posuit, quod omne quod de sui natura &c. quare condemnatio negat eum vniuersaliter, nec affirmat oppositum cuiuslibet singularis, sed particularem sibi oppositam pro aliqua singulari; quae & verificatur per velle Dei ad extra, non tamen essentialiter secundum id quod est, quia sic est essentia ipsa Dei, sed tantummodo relatiue, vt scilicet est velle ad extra. Tale etenim velle T Dei non est de sui natura determinatum ad esse tale velle vel non esse, nec determinatur per aliquid quod est necessarium respectu illius, sicut pars vndecima proximi demonstrauit: Et per hoc idem etiam alia condemnatio deuitatur. Aliter autem & bene pro illis // condemnationibus respondendum, quod illi articuli loquebantur de determinatione necessaria per causas inferiores siue secundas, quod patet per quosdam alios articulos statim in eadem serie condemnatos, quorum vnus dicit, quod voluntas de se est indeterminata ad opposita, sicut materia, determinatur autem ab appetibili, sicut materia ab agente: Alter autem, quod voluntas, manente passione & scientia particulari in actu, non potest agere contra eam: Alius vero, quod voluntas & intellectus non mouentur in actu per se, sed per causam sempiternam, scilicet, per corpora coelestia: & iterum alius, quod voluntas hominis necessitatur per suam cognitionem, sicut appetitus bruti. Vnde manifestum est quod iste condemnator negat voluntatem humanam determinari necessario per aliquas causas inferiores siue secundas, non autem per voluntatem diuinam, cum in eadem serie condemnando quendam alium errorem I sic dicat, quod omnes motus voluntarij reducuntur in motorem primum: error, nisi intelligatur in motorem primum simpliciter non causatum, & intelligendo de motu secundum substantiam, non secundum deformitatem. Et prius condemnauit quendam alium errorem dicentem, quod humani actus non reguntur prouidentia diuina. Contra decimum potest similiter obijci, sicut obiectum fuerat contra nonum: aliqua enim creatura rationalis & libera ita agit, quod positis omnibus causis superioribus & inferioribus naturaliter praeuijs suo actui libero, non necessario sequitur agere, sed & agere & non agere aequaliter potest stare, ergo &. caetera per corollarium 4. huius; aliter etenim positis omnibus causis & dispositionibus naturaliter praeuijs actui libero creaturae, ipsa necessario ageret liberum actum suum: quod vide¬ tur damnatum per Stephanum Epis. Paris. sub his verbis, quod voluntate existente in tali dis¬ positione in qua nata est moueri, & mouente sic disposito quod natum est mouere, impossibile est voluntatem non velle. Hec autem soluuntur penitus vt praemissa. Hic enim articulus volebat hoc dicere vniuersaliter de qualibet voluntate, quod falsum est pro voluntate Dei ad extra, sicut duodecima pars proximi manifestat. Verius tamen ad mentem damnantis & damnati, vt aestimo, potest dici, quod articulus dicitur de dispositione per causas inferiores tantummodo d& secundas, ita quod voluntate & obiecto sufficienter dispositis secundum causas huiusmodi, impossibile esset eam non velle. Posuit enim articulus, vt videtur, voluntatem tantum passiuam, vel saltem necessario pati volutionem ab obiecto: Vnde dicit, voluntate existente in tali dispositione, in qua est nata moueri; moueri inquit, non mouere, & mouente sic disposito quod natum est mouere, scilicet sufficienter & necessario ex seipso, sicut & quidam alius articulus expressius affirmabat, quem idem alia vice damnauit, sic dicens, quod liberum arbitrium est potentia passiua, non actiua, & quod de necessitate mouetur ab appetibili. Item quod iste articulus supradictus loquatur de dispositione per causas inferiores tantummodo, patet per multos alios articulos in eadem serie positos sic loquentes. Iste namque articulus ponitur inter superius proxime recitatos, vbi & quida alius ita dicit; Appetitus, cessantibus impedimentis, necessario mouetur ab appetibili: & alter, quod homo agens ex passione coacte agit: & alius, quod Post conclusionem factam de aliquo faciendo volutas non manet libera: & iterum alius, quod Voluntas necessario prosequitur quod principaliter creditur a ratione, & quod non potest abstinere ab eo quod ratio dictat; haec autem necessitas non est coactio, sed natura voluntatis: & adhuc alius asserit quod voluntas nostra subiacet potestati corporum supracaelestium. Is igitur condemnator negat a voluntate humana necessitatem secundum causas inferiores siue secundas, non secundum superiores & primam, sed eam concedit, sicut articulus adductus ad probationem nonae partis proximi manifestat. Contra vndecimum sic instatur; Vbi est maior mutabilitas, maior contingentia reperitur: sed in creaturis est maior mutabilitas, quam in Deo, seu in voluntate diuina, sicut quintum & vigesimum tertium primi docent. Dicendum quod consequentia facta non tenet: Licet enim in creaturis sit mutabilitas varia, & nulla in Deo aut volutione diuina; tota tamen mutabilitas creaturae necessario subiacet immutabili volutioni diuinae, sicut trigesimum secundi, & decimum primi docent. Ipsa vero volutio Dei ad extra nulli necessitati subiacet praecedenti, sicut probatio huius vndecimi demonstrauit; quare in illa aliqualis praecedens necessitas, in hac autem tantummodo // purissima contingentia reperitur. Adhuc autem contra istam vndecimam, & duodecimam atque decimam tertiam obijcitur grauiter isto modo: Omnis voluntas volutiove diuina agitur siue producitur, & est acta siue producta; ergo per aliquod agere siue producere ipsum naturaliter antecedens, & posito huiusmodi agere, siue producere volutatis seu volutionis illius necessario sequitur illa agi siue produci: Omnis ergo actus voluntatis diuine producitur ex necessitate // naturaliter praecedete, & est necessarius illo modo, & nullus simpliciter contingens aequaliter, nec liber cotradictionis, videlicet libertate secundum praemissa. Omne quoque actum voluntatis diuinae producit Deus voluntarie, omnem ergo tale actum prius naturaliter vult producere quam ipsum producat, & prius naturaliter potest ipsum producere; omnis ergo actus huiusmodi producitur ex necessitate naturaliter praecedente, secundum premissa, &c. sicut prius. Pro primo istorum sciendum, quod aliqui opinantur quod actio & passio sint res relatiue, seu ipsae relationes pure tantummodo: sed eruditioribus puto constat, quod relationes huiusmodi actionem & passionem naturaliter consequuntur, & per eas causantur. Quapropter & alij arbitrantur, quod actio & passio sint res absolutae secundum suam essentiam, relationibus tamen necessario copulatae; & horum quidam existimant, quod actio & passio sint res diuersae secundum essentiam absolute quia sunt praedicamenta diuersa: Alij vero putant, quod sint eadem res, & idem realiter absolute sed differant relatiue: Aliam enim relationem, & aliam denominationem habet actus & motus, quatenus ab agente procedit, & aliam prout in patiente recipitur, sicut semidiameter mundi respectu puncti sui superioris dicitur descensus siue deorsum; respectu vero centri dicitur ascensus, seu sursum; sicuti & habitudo inter primum &e secundum, & etiam vnum & duo est alia proportio, quatenus est primi ad secundum, aut vnius adduo, & alia quatenus est e contra: Et haec videtur sententia Philosophi 3. Phys. 18. & consequenter in textu, & Averrois in comment. 2 de Anima 137. & 138. & Auerrois similiter in commento. Quibus & concordanter Ansel. de veritate; Multis, inquit, modis eadem res suscivepit diuersis cosiderationibus cotraria, quod in actione sepe cotingit, vt in percussione. Percussio namque & agentis & patientis est, vnde & actio dici potest & passio, quamuis secundum ipsum nomen actio vel percussio, & quae similiter dicta a passiuis in actiua significatione dicuntur, magis videantur esse patientis quam agentis; quippe secundum id quod agit magis proprie videntur dici agentia & percutientia, & secundum id quod patitur, actio & percussio. Nam agentia & percutientia ab agente & percutiente dicuntur, sicut prouidentia a prouidente, & continentia a continente: quae, scilicet agens & percutiens prouidens & continens actiua sunt; actio vero & passio ab acto & percusso quae passiua sunt, deriuantur. Sed quonia, vt in vno dicam, quod in caeteris intelligas, sicut percutiens non est sine percusso, nec percussus sine percutiente; ita percutientia & percussio sine inuicem esse nequeunt, imo vna & eadem res est diuersis nominibus secundum diuersas partes significata: Idcirco & percussio, & percutientis & percussi esse dicitur; quapropter secundum agens & patiens eidem subiacet iudicio Lindifferenter) vel contrarijs; Ipsa quoque actio ex vtraque parte similiter iudicabitur aut contrarie. Sed ista reuera altiora, & subtiliora, & foecundiora mihi videntur, quam a me, praesertim hic, in breuibus digne valeant explicari; veruntamen probabilior mihi videtur hac vice secunda opinio recitata. Ex prima namque per rationem prius obiectam, quam & opinio haec admittit, sequi videtur, quod in actionibus, agere siue agentijs sit processus essentialiter ordinatus secundum sub & supra, secundum prius & posterius naturaliter infinitus. Si enim non sequatur, sit A. primum agere, seu prima actio, siue agentia: ergo A. agitur siue producitur, & est acta siue producta; ergo per aliquod agere siue producere ipsum naturaliter antecedens, sicut aduersarius arguebat. A. ergo primum positum non est primum, imo & adhuc supra A. oportet necessario ascendere infinite per similem rationem. Quod & aliquis fortassis concedere non timebit, sed quomodo tunc stabit secunda suppositio primi primi? Quomodo etiam omnes Philosophi abhorrent processum infinitum in actu, praesertim in essentialiter ordinatis modo praedicto? Nonne & Philosophus 2. Met. 10. reprobans processum infinitum in causis formalibus, dicitita; Cuius autem primum non est, nec habitum est? habitum, i. aliquid quod ad aliud se habeat consequenter, quod & Auerroes & omnes exponentes vnanimiter contestantur. Secundum istam quoque sententiam non esset aliqua prima actio seu productio in diuinis, sed ante quamlibet intellectionem & volutionem, ante quamlibet generationem & spirationem aliae infinitae. Adhuc autem secundum istam sententiam Deus creans aut ages quippiam nouiter imutaretur: reciperet etenim & haberet actionem nouella, quam non habuit vnquam prius. Haec enim opinio ponit actionem esse in agente, sicut & passione in passo sicut & necessario cogitur ad ponendum; alioquin in omni moto esset necessario duo motus motionesue duae, quos nec Deus omnipotens posset ab inuicem separare: esset quoque in creationibo & actionibus talibus nouellis simul tempore creatis & actis processus secundum prius & posterius, sub & supra naturaliter infinitus. Illa enim creatio siue actio crearetur seu ageretur per aliam causaliter & naturaliter non temporaliter praecedentem, & illa per aliam, & ita deinceps infinite superius ascendendo. Aquo etiam reciperet Deus hanc nouam nouiter actionem, I Non ab aliquo inferiori agente, propter 7. part. coroll. 1. primi, & quia tunc illa actio creaturae causaliter & naturaliter praecederet illa actionem Dei, & e contra. Omnis namque actio creaturae est a Deo actore, sicut praeced. docuerunt: aut erit in actionibus talibus essentialiter ordinatis multitudo super numerum infinita. Si insuper noua creatio siue actio insit Deo creati quippia nouiter seu ageti, inest quoque & ipsi similiter noua relatio, qua referturad suum creatum, siue actum, quare & noua mutatio. Per hanc autem rationem Aug. 5. de Trin. vlt. se reputat demonstrare. quod Deo no accidit nouiter aliqua noua relatio temporalis. Esset quoque in relationibo talibus essentialiter ordinatis processus super numerum infinitus. Illa namque relatio est creata seu acta aDeo, quare & Deus refertur ad illam vt creans seu agens per aliam relationem, & ad illa per aliam simili ratione, & ita deinceps super omnem numerum & mensuram. Amplius autem ponatur Carbunculus luminosus obtectus, nec illuminans quicquam extra, qui nouiter detegatur, & illuminet aerem; habet ergo nunc nouam actionem, nouam illuminationem intrinsecam intra ipsum, sed vnde? a quo agente? Non a seipso tantummodo: cur enim potius nunc p quam prius, cum sit agens irrationale, inelectiuae & illiberae actionis? Nec ab aere: aer enim ab ipso recipit passionem, nec potest assignari modus quo aer causaret illam illuminationem carbunculi, nisi per viam reflexionis aut reactionis, sed prior causaliter & naturaliter est actio Carbunculi, sicut constat. Illae insuper actiones Carbunculi & aeris se inuicem mutuo agerent & causarent; quare & causaliter & naturaliter mutuo se praecederent atque succederent; aut ponetur processus in talibus infinitus, nec recipit actionem hanc nouam ab aliquo alio. Aquo enim? Si dixeris, quod a Deo; ergo est & Deus ipse similiter tunc recipit vnam actionem nouellam contra premissa. Si insuper Deus agat istam actionem in Carbunculo illuminante, & istam passionem in illuminato, cum istae sint res absolute diuerse, & neutra pars alterius, nec quicquam a vnius de essentia alteriS, videtur quod Deus omnipotes posset ista ab inuice separare, & facere alterutrum sine reliquo & seruare, praesertim re priore sine posteriori, quod contradictionem includit. Adhuc autem & Deus facit futura esse futura per 14. 1. lib. ergoper aliqua factione & no noua, quia tuc nouiter incaepisset esse futura, ergo aeterna. Aliquid ergo aliud a Deo & corruptibile est coaeternum aut anteris ipsi Deo, qd. & de futuritione simili modo patet: Deus quoque facit aliqua seper non entia seper non esse, sicut ex 32. & 33. adi apparet; ergo per aliqua factionem, & non temporalem, constat, sed Deo simpliciter coaeternam. Quae si sint vera, non posset Deus quicquam creare, nisi aliud annihilaret, factionem videlicet, qua prius fecit illud non esse, & esse futurum, & futuritionem ipsius. Amplius autem nec Deus omnipotens posset quicquam annihilare, nisi aliud mox crearet, annihilationem videlicet, & relationem inter annihilantem & annihilatum: Imo nec Deus omnipotens vniuersae creaturae conditor & seruator posset annihilare vniuersitatem rerum creatam: Si enim posset, ponatur; Deus ergo annihilat mundum, & est annihilans & annihilator; ergo per aliquam annihilationem actiuam & relationem nunc factam. Dicetur fortassis pro ipsis, quod creatio & factio rerum in Deo est voluntas seu volutio eius aeterna, & de annihilatione similiter; sed quomodo? Vel enim, Deo creante quippiam nouiter, puta mundum, volutio eius aeterna est creatio aeterna, vel noua. Non aeterna, quia tunc aeternaliter creauisset, & esset creatura similiter coaeterna. Si noua, per quid est illa voluntas tunc creatio, & non prius? Vel per aliquid aeternum, vel nouum. Non aeternum, quia tunc aeternaliter fuisset creatio: nec nouum quia tunc illud est creatum a Deo, & Deus prius natura illud creat, & est creans, quam illud sit creatum aut sit: Illa quoque volutio Dei producitur, ergo per aliqued producere antecedens, & illud per aliud simili ratione, &c. sicut supra. Per quid insuper nouum est volutio seu nolutio Dei aeterna, annihilatio modo noua? Si etiam sit ita in Deo, cur non simili ratione quodlibet actiuum creatum, rationale vel irrationale, sufficieter dispositum ad agendum, potest agere sine aliqua actione nouella nouiter producta in ipso? Obiicies forsitan, quod agens A. actionem signatam, quae ponatur actio prima in Deo, quare & prima simpliciter omnium actionum, constituitur in esse agentis; ergo per aliquid formale, per aliquam causam formalem, seu formam aliquam quoquomodo, quemadmodum loquitur Sapiens, vbi dicit, Amator factus sum forma illius, Sap. 8. Et Apostolus ad Phil. 2. Qui cum in forma Dei esset: illud autem formale seu forma non potest poni A. actio, cum sit posterior naturaliter quam hoc sit agens: Per hoc enim, quod Deus est agens, producitur A actio & causatur, nec potest poni aliquid nisi actio; quid enim aliud poneretur? Est ergo aliqua actio alia A. actionem naturaliter antecedens. Forma namque, quaaliquid est formatum, praecedit causaliter, quare & naturaliter, licet non temporaliter suum formatum. Pro isto sciendum, quod actio, & huiusmodi nomina verbalia dupliciter possunt sumi; actiue videlicet & passiue; id est quatenus ab actiuo siue agente procedit, & sic agentia congrue dici potest; & quatenus in acto seu patiente recipitur, & sic actio seu passio nuncupatur. Adhuc autem secundum quod potest haberi ex Philosopho, 3. Phys. vbi prius: & 5. met. 20. Et Anselmo vbi superius, vlterius aduertendum, quod, quando actiuum seuegens producit aliquod agere, seu mouere aliquam actionem, actum seu motum, & duas relationes similiter quodammodo comproducit, vnam actionis siue actiuam, quatenus vi2. agere, actio, actus seu motus ab actiuo seu agente procedit, & qua sic ad ipsum refertur; aliam passionis siue passiuam, quatenus scilicet in acto seu patiente recipitur, & sic refertur ad ipsum. Imo & si quis intueatur subtilius, & diligentius perscrutetur res ipsas, & Aristot. & Auer. & Anselm. vbi superius; apparebit vnam esse relarionem actiui siue agentis ad actum, quatenus scilicet agit seu causat, & aliam e conuerso, vi2. acti ad actiuum seu agens, quatenus scilce agitur seu causatur; sicut alia est relatio patris ad prolem seu filium, puta paternitas, & alia filij ad patrem, puta filiatio; & simili modo in alijs, quae & nominibus supradictis, vel alijs similibus possut congrue nominari, & hae relationes quandoque actionis & passionis nominibus nuncupantur. In Deo autem licet sit agere, actio atque actus, non tamen pati seu passio proprie poni debet, sed aliquid simile pasfioni, puta receptio siue conceptio, vel si aliquid simile melius dici possit: quare d& secundum fententiam antiquorum, Deus vtriusque sexus nominibus fuerat nominatus, non solummodo genitor, in quantum gignit & agit, sed etiam genitrix, in quantum concipit & conseruat propriam actionem, actum proprium immanentem, sicut primum primi plenius manifestat. Vnde & Ierem 50. Audite consilium Domini quod mente concepit. Et Parab. 8. Sapientia Dei, dicit Dominus, possedit me in initio viarum suarum, ab aeterno ordinata sum; nondum erant abyssi, & ego iam concepta eram; Ante colles ego parturiebat. His itaque praelibatis verisimiliter dici potest, quod agens A. primam actionem, constituitur in esse agentis per suum primum agere; Prius enim quoquomodo videtur agere, quam esse agens. Primum enim videtur esse actiuum, secundum agere, tertium esse agens, non tempore, sed natura seu causa. Vel aliter dici potest, quod agens constituitur in esse agentis per illam relationem actionis siue actiuam praedictam, ita quod primum sit actiuum, secundum agere, tertium illa relatio, quartum secundum hunc ordinem esse agens. Tertio dici potest, quod non est omnino clarissimum, quod nihil denominatur formaliter quoquomodo ab aliquo, nisi fuerit prius secundum naturam. Aliquid enm dicitur formandum a forma futura quam recipiet, & facturum refertur ad faciendum, & denominatur facturum a factione futura, sicut & aedificans, pullificans & foetificans ab eodem pullo & foetu futuris per actiones quas agunt ad ista finaliter terminandas; multa quoque naturalia & alia a suis effectibus, & a suis accidentibus saepius nominantur. Nonne & Deus dicitur Creator seu creans per aliquid posterius secundum naturam? Capiatur enim primum in ordine naturali creatum a Deo: tale namque est dandum; alioquin ante omne creaturam & creationem esset alia prior illa causaliter & naturaliter sine fine contra priora. Sit ergo B. primum creatum a Deo; Deus igitur denominatur & dicitur Creator seu creans, a qua forma? & per quod formale? Non per aliquod increatum aeternum, quia tunc aeternaliter fuisset Creator; per aliquod ergo creatum; puta per B. vel per aliquod posterius ipso B. & B. & omne posterius ipso, est posterius causaliter & naturaliter quam Deum creare & esse creantem; hoc enim est causa B. atque sequentium. Si etiam Deus omnia posteriora annihilaret, per quod formale praecedens naturaliter esset annihilator, siue annihilans? Non aeternum; quia tunc aeternaliter fuisset annihilans: neque nouellum; quia illud tunc esset annihilatum, redactum ad nihilum & non esse. Et per has fortassis & huiusmodi rationes potest ostendi, quod creatio actiua siue creantia non est in creante (nisi forsitan principiatiue, vel potius principiantiue, sicut ad modum loquendi Philosophi 4. Phys. 23. Res regni sunt in Rege, & motum in primo motiuo; vel secundum aliam transtationem, in primo motore; & secundum Auerroe, res in agente; quia tunc aliquid nouiter accideret intrinsecus Creatori, recederetque ab eo, & esset mutabilis) sed tantummodo in creato; & quod relationes nonhabent existentiam realiter positiuam a rebus absolutis, siue relatis omnino diuersam, quemadmodum ponitur a quibusdam. Adhuc autem fortassis obijcies arguendo, quod creantia sit in creante, quia nihil constituitur, informatur, aut denominatur formaliter ab aliqua forma extrinseca extra ipsum; sed creans constituitur, & informatur quodammodo, & denominatur formaliter a creantia; est ergo creantia in creante. Sed nonne in moralibus opus exterius dicitur, & est bonum propter bonitatem, quae est in agente, virtutem videlicet intentionem & caetera moraliter requisita? Nonne d& secundum veritatem d& secundum Philosophum 5. Met. 20. hoc dicitur & est visum aut scitum propter visionem aut scientia in aliquo existentem? Nonne d secundum Philosophum 5. Phys10. & secundum Auerroem in com. contingit quandoque, quod aliquid denominetur aliquo modo nouiter relatiue, non per aliqua nouam formam aut mutationem in ipso, sed in altero relatiuo? Quibus & // concorditer August. 5. de Trinit. vlt. ostendit, quod Deus dicitur nouiter Dominus huius rei, refugium nostrum & Pater, non per aliquid quod ipsi nouiter accidit relatiue, I quia tunc esset mutabilis, sicut superius arguebam, sed tantummodo illi rei, cui sic nouiter dicitur relatiue. Sed nec sic fortassis desines replicare, sed dices; Non est idem, sed diuersum, generare & generari, agere & pati, percutere & percuti, docere & doceri, sicut & esse generans & generatum, agens & passum, percutiens & percussum, docens & doctum, sicut omnibus clare patet. Pro isto breuiter dici potest, quod generare & generari, & caetera talia, sunt eadem res, & idem realiter absolute, // habent tamen relationes praedictas diuersas, & secundum illas nominationes correspondenter diuersas. Verum vt istud patefiat lucidius aduertendum, quod homo percutiens mouet brachium & gladium, seu quodlibet instrumentum applicans ad percussum; percussus vero recipit passionem & patitur vulnus seu ictum; Illud vero mouere in percutiente & gladio videtur communi iudicio esse percutere tantum non percuti; illud autem moueri, recipere, siue pati in percusso, tantummodo percuti & non percutere quouismodo. Respiciendo tamen subtilius apparebit, quod illud mouere in percutiente brachio & gladio, non est sine moueri inseparabiliter ei annexo & eis infixo; nec illud moueri in percusso est sine mouere ei annexo; imo secundum praemissa, illud mouere & moueri sunt idem realiter non diuersa: quod clarius forte patet, si quis in vacuo manu percutiat lapidem stabilem & solidum non cedentem, nec aliqua specie motus motum: tunc enim illud mouere & moueri, percutere & percuti essent in vno & eodem, & vnum & idem realiter absolute, denominaretur tamen diuersis nominibus propter considerationes, relationes, & respectus diuersos praedictos. Quapropter neque ide est esse generans & generatum respectu eiusdem, sed generans dicitur & est generans per suum generare, siue per illam relationem actiua seu causatiuam praedictam; generatum vero dicitur & est generatum per suum generari, siue per relationem illam passiuam seu causatiuam praemissam. His itaque iam praemissis ad primum principalium obiectorum dicendum, quod videtur supponere vnum falsum. Videtur enim supponere quod omne quod agi¬ tur, siue producitur, agitur siue producitur per aliquod agere siue producere ipsum naturaliter antecedes: quod falsum videtur, quia tunc in actionibus seu productionibus huiusmodi esset processus infinitus simpliciter ascendendo contra praemissa. Tunc etiam nulla esset prima productio in diuinis nec aliquod primum productum, sed ante quamlibet & quodlibet aliae infinitae, & alia infinita; quomodo ergo, secundum Philosophiam & Theologiam; In principio erat verbum, i. primum omnium productorum? Imo nec vna quidem productio, nec vnum productum Verbum & Filium Dei praecedit, sicut puto omnes tractatores catholicos concorditer profiteri; Quinimo & Oxoniae est damnatum, quod cum Deus pater sit prior origine filio, in illo priori potuit produxisse aliquid ante eum. Adhuc forsitan replicabis, Verbum Dei est productum, ergo per aliquod producere antecedens. Sed quis praesumet filium in diuinis tantum remoueri a patre, vt constituat vnum pontem, parietem, seu limitem quelibet medium inter eos patre posteriorem prioremque filio? Quis aufert verbo Dei & filio principium, primogenitura, & primatum omnium productorum? Nonne & illud producere, per quod moliris verbum Dei produci similiter est productum? Quapropter & (vt gladio tuo te feriam) per aliud producere antecedens &c. sicut supra. Quamobrem & maiorum meorum meliore sentetia semper salua, videtur non improbabiliter dici posse, quod verbum Dei nedum est primum productum, verumetiam primum producere, & prima productio in diuinis, considerationibus tamen, relationibus, siue respectibus supradictis quoquomodo diuersis, sicut est intelligens & intellectum, imo & intelligere & intelligi modis quoquomodo alijs seu diuersis, sicut & Auerroes licet balbutiendo super 12. metaphys. 39. tangit. Nonne verbum Dei est verbum perfectissimu? Quare & actualissimum, & quod actualius verbum quam ipsum dicere actuale, ipsaue dictio actualis: quare & secundum Philosophum 12. Met. 5I. & secundum Auerroem Deus est intelligentia, i. actio siue agentia intelligentis ad modum loquendi Anselmi praemissum; imo & intelligere atque intelligi secundum eundem ibidem. Sed quae persona est dignius ista quam verbum? Quibus & concorditer Sapiens; Sol, inquit, intelligentiae non est ortus eis, Sapient. 5. Sol intelligentiae, i. Sol qui est intelligentia intransitiue loquendo: vnde & Iob. 12. Apud Deum est sapientia & fortitudo, ipse habet consilium & intelligentiam. Super quod Greg. 11. Moral.a. Haec, inquit, non incongrue de vnigenito summi Patris accipimus. Et nonne Sapientia est actio siue agentia Sapientis, sicut intelligentia intelligentis, & prouidentia prouidentis? Quare & Sapiens dicit de sapientia increata quod est emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei fincera, Sap. 7. Quod etiam verbum Dei sit eius locutio actualis, & no terminus eius tantum videtur per Anselm. Monol. 33. sic dicentem; Nulla ratione negari potest, cum mens rationalis seipsa cogitando intelligit, imaginem eius nasci in sua cogitatione, imo ipsa cogitatione sui esse suam imaginem ad eius similitudine tanqua ex eius impressione formata. Habet igitur mens rationalis, cum se cogitando intelligit, secum imaginem suam ex se natam, i. cogitationem sui ad suam similitudinem quasi sua impressione formata; quae imago eius verbum eius est. Hoc itaque modo quis neget summam sapientia, cum se, dicendo, intelligit, gignere consubstantiale sibi similitudine sua, i. verbum suum? Qui & infra 48. & post diffuse trinitatem in mente nostra Cvi2. quod meminit sui, cogitat seu intelligit se, & amat, & est memor, sic cogitans seu intelligens se & amans, habetque meminisse sui, cogitare, seu intelligere & amare comparat summae trinitati in Deo Patri & Filio & Spiritu Sancto, haectria secundum ordine istis tribus; qui & dicit saepissime filium esse intelligentiam Dei patris; qui & in hac parte sequitur Aug. 10. de trinit. 10. & II. & vlt. & II. de trinit. 1. & 2. & 14. de trinit. 3. 6. & 8. vbi trinitatem in mente nostra repertam vi2. meminisse. intelligere & velle, memoriam intelligentiam & voluntatem, corpus, visum, visionem actuolem, & voluntatem seu voluntatis intentionem haec ad inuicem copulantem diuinae assimilat trinitati, & intelligentiam actualem & visionem actualem similiter assimilat filio verbo Dei. Obiicies forsitan, Producere Dei quodcunque est productum; ergo per aliquod producens praecedens, & per aliquod producere antecedens: per quid enim aliud posset produci? Sed re sponsum est prius. Primum namque producere Dei producitur per // productiuit quoquomodo praeced, & non per aliquod producere antecedens. Veruntamem, vt videtur, illud producere primum Dei prius est producere quam pductum: nam primum omnium videtur productiuum secundum producere, consequenter relatio productionis actiua, & esse produces, & relatio productionis passiua, & esse productum. Sed nec si forsitan desines obiectare, dicedo; Illud producere est productum, ergo per aliquid; quid est illud? Si, per, significet causa productiuam siue actiua, per Dei ssproductiuu & potentia eius actiua; si causa formalem, no habet causam formalem productam priorem, sed ipsum est prima forma producta, sicut & de // primo actu Angeli hominisue apparet. Quapropter & Augustinus 83. quaestionum, quaestione 23. dicit, quod similitudo Patris, scil. filius est prima species & prima forma, qua specificata & formata sunt omnia. Verum adhuc pro prima principali argutia absolutius dissoluenda, specialiter aduertendum, quod volutio Dei ad extra producitur per intelligere Dei quoquomodo procedens, sed illud intelligere non causat necessario illud velle, sicut praecedentia manifestant. Pro secunda argutia principali sciendum, quod duplex est velle in Deo, ad intra, videlicet, & ad extra. Ad intra, quo vult seipsum & amat: ad extra, quo vult & amat extrinseca, efficit, & conseruat; & vtrumque istorum velle producit Deus voluntarie, sed diuersimode: Primum producit voluntarie, quia per voluntatem propriam spontaneam non inuitam, nec violenter coactam, non tamen libere libertate contradictionis, sed necessario necessitare opposita, sicut & spiritum sanctum spirat, qui secundum praemissa, d& secundum Augustinum 15. de Trinitate. 20. voluntas Dei, sicut & charitas, maxime proprie appellatur. Secundum autem velle producit Deus voluntarie, quia per voluntatem propriam spontaneam, non inuitam; sed liberam, secundum contradictionem, sicut praecedentia docuerunt. Nec existo consequitur, quod omnem talem actum prius naturaliter velit producere quam pducat; sicut nec de homine quid volente; alias etenim esset processus in volutionibus talibus infinitus contra priora; imo ad producendum voluntatie talem actum sufficit voluntas, potentia scilicet volutiua sufficienter disposita. Sed hic potest quis non improbabiliter sic instare. Sit A. primum velle Dei ad extra; Deus ergo producit A. ergo per aliquid ipsum naturaliter antecedens; & per quid, nisi per aliud velle respectu illius? Dicitque Anselmus de casu Diaboli 12. quicquid se mouet ad volendum, prius vult se ita mouere. Rursus autem Deus vult A. Vult enim & amat omnia bona quae habet, & magis vt videtur, & charius vult & amat quodlibet bonum suum intrinsecum, quam aliud bonum extrinsecum, quam muscam, aut folium, seu festucam; ergo &s prius ordine naturali. Adhuc autem & per vicesimum secundum primi, quemlibet actum suum volendi vult Deus; vult ergo istum actum suum volendi per alium, & illum per alium, & sic semper deinceps; habet ergo Deus actus volendi simpliciter infinitos, & non inordinatos penitus & confusos, propter praemissa primo, & vicesimo sexto primi. Quemlibet ergo actum huiusmodi praecedit naturaliter alius talis actus, & illum alius adhuc talis, & sic infinite simpliciter ascendendo. Quilibet ergo actus voluntatis diuinae producitur ab actu alio praecedente, quo posito, cum potentia plena Dei necessario sequitur ipsum produci: Quilibet ergo actus voluntatis diuinae producitur ex necessitate naturaliter praecedente &c. sicut supra, Pro istis autem sciendum, quod quidam non abhorrent concedere processum in volutionibus Dei talibus taliter infinitum. Sed nonne superius est ostensum, non esse processum infinitum in essentialiter ordinatis in actu secundum sub & supra, aut secundum prius & posterius ordine naturali? Secundum istos quoque in causis efficientibus siue agentibus essentialiter ordinatis modo praedicto est processus simpliciter infinitus, cum quaelibet volutio talis Dei sit causa actiua, & agens hunc effectum extrinsecum, vel causam esse ipsius. Adhuc autem & cum quaelibet talis volutio sit forma quaedam & species, in causis formalibus est processus similiter infinitus, contra Philosophiam & Philosorhos plurimos multis locis. Cui etiam dubium, quin Deus prius velit seipsum, quam aliquid extra ipsum, cum ipse sit finis omnium, & finis primario intendatur, & caetera propter finem? Quare & dicit Sapiens sapienter; Vniuersa propter seipsum operatus est Dominus, Parab. 16. Sit ergo A. volutio, qua Deus vult seipsum, & B. volutio, qua immediate vult producere hunc effectum; B. ergo volutio producitur per aliam immediate priorem, & illa per aliam, & ita deinceps ascendendo superius in volutionibus talibus infinite, quae omnes sunt posteriores A. volutione praedicta. Sed quomodo, positis terminis & extremis, puta A. & B. interponuntur media actualia infinita essentialiter ordinata, & hoc in causis agentibus formalibus atque finalibus, contra Philosophum 2. MM etaphys. 5? & deinceps, Nonne & vbicunque contingit accipere duo extrema aliquorum in actu essentialiter ordinatorum secundum prius & posterius seriose, contingit accipere & omnia media? Quare & aliqua est tota multitudo extremorum illorum, & omnium pariter mediorum; & illa est necessario simpliciter infinita, contra praemissa parte quadragesima primi; & capit. septimo primi libri. Sit insuper C. illa multitudo totalis; C. igitur multitudine potest esse & est aliqua multitudo maior, aliqua quoque minor, & nihilominus infinita; cur ergo est tantae quantitatis praecisae? Videtur quoque quod minor sufficeret; cur ergo superflue ponitur ista tanta? Amplius autem secundum istos, nullum est primum contingens ad vtrumlibet siue aequaliter, nec aliquis primus actus liber contradictoria libertate. Imo & secundum istos nullus actus est contingens aequaliter simpliciter, nec liber secundum contradictionem simpliciter, sed quilibet necessarius quodammodo necessitate naturaliter praecedente. Detur enim A. actus contingens aequaliter simpliciter, & liber simpliciter secundum contradictionem in Deo; sed A. est vnum velle Dei, seu vna volutio; quare & secundum hypothesin Deus habet aliud velle praecedens // respectu illius, & illo velle praecedente Dei po¬ sito cum potentia Dei plena, necessario sequitur A. produci; A. ergo secundum praemissa est actus necessarius necessitate naturaliter praecedente, & non simpliciter contingens aequaliter nec liber. Ad haec autem cum secundum praemissa sp. sanctus dicatur proprie voluntas, charitas, & amor in Deo, quis audeat dicere ipsum non esse primam voluntatem, charitatem, & amorem in Deo, sed ipsum praecedi ab alijs infinitis, ab vnaue alia voluntate, ab alia charitate, ab aliove amore producta prius causaliter seu producto? Sicut enim filius Dei est primum. verbum, & primus actus diuini intellectus, sic & spiritus sanctus diuini affectus. Cum ergo spiritus sanctus sit prima Dei voluntas procedens a Deo, qua vult seipsum, aliqua est eius voluntas immediata & proxima ab ipsa procedens ipsamque sequens, qua vult A. seu aliud quodcunque signatum. Sicut enim hanc voluntatem vltimam, qua Deus vult immediate hoc signatum, vna alia voluntas diuina immediate praecedit: sic, vt videtur, simili ratione illi primae voluntati diuinae aliqua alia immediate succedit; non sunt ergo infinitae voluntates huiusmodi mediae per praemissa. Si insuper in volutionibus Dei sit processus huiusmodi infinitus; & in intellectionibus, intelligentijsve ipsius similiter, vt videtur, simili ratione. Intellectio namque lapidis in Deo gignitur seu agitur; ergo per gignitionem seu actionem aliquam praecedentem, & sic semper ascendendo superius infinite, sicut isti de diuinis volutionibus argumentant: quae enim alia actio quam intellectio poneretur, illa actio, per quam intellectio generatur contra praemissa? Tunc etiam non esset aliquod verbum Dei primum, sed ante quodlibet alia infinita: secundum hoc quoque non essent aliquae primae formae rerum in Deo, hullae primae species, idaeae, exemplaria, nec vllae originales & primariae rationes. Puto igitur aliter respondendum. Cum ergo instatur, Deus producit A. primum velle suum ad extra, ergo per aliquid ipsum naturaliter antecedens: verum est, per intellectionem & potentiam volutiuam ipsum quodammodo causaliter praecedentem. Et si replices, Deus producit A. ergo per aliquid antecedens, quo posito, necessario sequitur A. produci: non est verum, sicut praehabita declarabant; potestque Anselmus exponi, quod quicquid mouet se ad volendum, prius vult se ita mouere; hoc est, prius habet voluntatem habitualem volutiuam ita mouere. Ad illud vero quod arguitur consequenter, quod Deus prius natura vult A. primum videlicet suum velle ad extra, quam illud extrinsecum volutum, potest multipliciter responderi, Primo dicerent aliqui, quod etsi prius velit A. quam illud volutum quod sit B. non tamen per aliud velle, sed per idem; dicerent insuper quod eodem amore amat, & vult se & caetera: sicut & eodem verbo dicit se & caetera, sicut Anselmus Monolog. 33. & 34. docet. Adhuc autem, neque si quis magis & charius vult & amat A. quam B. ideo consequens est, vt prius velit & amet A. quam B. ordine naturali, sicut de inordinatis ad inuicem in amore & in partibus plane constat: imo & aliquibus forsitan videretur, quod si A. sit velle Dei ad extra respectu B. voluti, & Deus velit alterum horum prius, quod prius quodammodo vult B. quam A. quatenus A. est talis volutio: in omnibus namque volutis secundum seriem ordinatis, prius videtur volutum propter posterius, potius quam e contra: Sit ergo C. volutio Dei qua vult A. & prior A. secundum hypothesin; horum ergo trium secundum seriem positorum C. A. B. A. videtur volutum propter B. non e contra. Quis etiam diceret Deum aut hominem velle obiectum propter ipsam volutionem obiecti, quin potius e contra? Veruntamen mihi videtur, quod Deus primo vult seipsum, & secundo caetera ad & propter seipsum: nec videtur mihi necessarium ponere voluntatem aliquam mediam inter istas: non enim audeo ceruicem in tantum erigere, vt ab omnipotente Deo negem posse post volutionem, qua primo vult seipsum, secundo immediate velle extrinseca, vel aliquid extrinsecum ad seipsum: Si quis tamen sit consiliarius Dei in tantum, vt securus audeat ponere voluntatem mediam inter istas, qua videlicet Deus velit se velle extrinseca, vitet processum infinitum in voluntatibus talibus essentialiter ordinatis, & superfluitatem ponendi plura, vbi sufficiunt pauciora; & secundum ipsum videtur consequenter dicendum, quod sola talis volutio media si sit vnica, aut prima omnium csi sint multae, tamen finitae) est simpliciter contingens aequaliter, & simpliciter libera secundum contradictionem; aliam tamen partem reputo veriorem. Quod autem opponitur vltimo, quod Deus quamlibet voluntatem suam vult, quare & habet infinitam multitudinem voluntatum ordinatarum essentialiter secundum prius & posterius, sub & supra; potest similiter obijci de cognitione diuina, quod quia quamlibet cognitionem suam cognoscit, ideo habet cognitiones huiusmodi infinitas: quomodo etiam sequitur, Deus habet voluntates infinitas ordinatas, ergo hoc ordine ordinatas, semper videlicet a voluntate accepta supe rius ascendendo? Cur enim sic potius quam inferius descendendo, sicut de cognitionibus cognitionum in eo, vel saltem in creaturis magis videtur? Aut cur sic potius quam coaeve, coaequaliter, seu collateraliter procedendo, sicut videtur esse de infinitis eius volutionibus propriis respectu infinitorum punctorum in linea circulari, vel respectu vnitatum infinitarum secundum nullam causalitatem, dependentiam, aut ordinem essentialem ad inuicem coniunctarum? Aliter posset dici, quod Deus eadem voluntate vult seipsum & caetera vniuersa, & suam quamlibet voluntatem, sicut & eodem verbo dicit seipsum, & creata vniuersa sicut superius dicebatur. Veruntamen multiplicando & distinguendo quodammodo voluntatem diuinam secundum multitudinem & distinctionem volutorum, secundum respectum, considerationem seu etiam rationem, sicut Plato & antiqui multiplicant & distinguunt cognitionem diuinam per idaeas, formas, species, seu etiam rationes in mente diuina, secundum multitudinem & distinctionem multiplicem cognitorum; sicut etiam Augustinus Platonem imitans in hac parte 83. quaestionum 46. dicit, Restat vt omnia ratione sint condita, nec eadem ratione homo qua equus; hoc enim absurdum est existimare: singula ergo proprijs sunt creata rationibus; has autem vbi esse arbitrandum est, nisi in ipsa mente creatoris? Sic inquam, multiplicando & distinguendo voluntatem diuinam, non improbabiliter dici potest Deum velle rem istam per vnam voluntatem propriam, & velle illam voluntatem siue volutionem per aliam, & sic infinite deinceps, quod tamen hae voluntates non sint essentialiter ordinatae superius ascendendo, secundum posterius & prius, sub & supra, sed sunt collaterales inuicem & coaeuae, sicut de voluntatibus infinitis punctorum & vnitatum superius dicebatur; alicui tamen fortassis nequaquam impossibile videretur, quod in voluntatibus & complacentijs talibus esset infinitus processus secundum prius & posterius, inferius quodammodo descendendo: talis enim processus non cogit, quin sit aliquis primus actus contingens & liber, & simpliciter contingens aequaliter atque liber, nec ad inconuenientias alias prius tactas. Et has forsitan voluntates tam mirabiliter multiplicatas intuens Propheta dicebat, magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius: nunquid tamen aliquae sint omnes huiusmodi voluntates in Deo, potest disputatiue inquiri, sicut de eius cognitionibus 7. primi fuerat inquisitum.
On this page