Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 40
CAP. XL. Quod gratia, quae est habitus gratis datus a Deo vna cum volun¬ tate humana est causa efficiens proprie cuiuslibet boni & meritorij actus sui.
POST haec autem gratia Dei mecum ostendet, vt spero, quod ipsa est causa efficiens proprie cuiuslibet actus boni; gratia scilicet gratis data, quae est habitus animae a Deo gratis infusus, iuxta distinctionem de gratia 25. factam, de qua etiam capitula proxima loquebantur. Si nempe gratia non esset causa efficiens proprie actus boni, posset homo ex naturalibus proprijs sine ipsa implere Dei mandata, & perficere quemlibet actum bonum contra proximo praeostensa: Si enim habens gratiam efficit quemlibet actum suum, gratia nihil penitus coagente, sic posset & ipsa remota; Non enim remoueretur causa efficiens totalis, nec etiam partialis. Item si gratia seu charitas non faciat actum dilectionis humanae quo implet mandatum de dilectione, eadem ratione nec fides & spes, habitus infusi, vt patet per capitulo proximo allegata, faciunt actus credendi, & sperandi. Posset igitur homo ex se & suis naturalibus, & naturaliter acquisitis, credere, sperare, diligere, & facere quicquid debet, quod est error Pelagij manifestus, & contra proximo praeostensa. Item virtutes Theologicae & supernaturales non sunt minus esficaces similum actuum, quam virtutes naturales, morales, & intellectuales; sed hae omnes esficiunt proprie actus suos: Quis enim dubitat formas & virtutes naturales efficere suos actus? Et quis nesciat virtutes morales efficere actus morales, & virtutes intellectuales conformiter actus tales? cur aliter, non fimiliter operarentur carentes istis virtutibus, sicut eas habentes, ex quo eis non deest aliquod principium effectiuum? Quare & Philosa. Eth. 1. 2. & 3. ostendit virtutes morales ex operibus generari, ipsasque generatas similia opera generare; vbi & cap. 3. post ostensionem huius multiplicem, ita dicit; Supponitur ergo virtus esse talis circa voluptates & tristitias optimorum operatiua, malitia autem contrarium; Et infra finaliter concludendo, sic ait, Quoniam quidem igitur est virtus circa delectationes & tristitias; & quoniam ex quibus fit, ab his & augetur, & corrumpitur non similiter factis; & quoniam ex quibus sit, circa haec & operatur, dictum sit. Qui & supra ri 7o definit Felicem secundum virtutem perfectam operantem, quod & saepissime innuit alijs locis multis. Item gratia seu charitas facit intentionem recta, eleuat & erigit voluntatem, sicut capitulo proximo est ostensum, sicuti & in moralibus facit virtus moralis, teste Philos. ibi, & 34. huius plenius allegato. Item virtus, & maxime summa virtus scilicet gratia seu charitas non est minus efficax quam vitium; vitium autem efficit actus malos: quare & gratia seu charitas actus bonos. Vt autem taceam de vitijs moraliter acquisitis, quis nesciat, quis non sentiat quales actus efficiat vnum vitium radicale, lex membrorum tyrannus naturae, fomes peccati, concupiscentia seu concupiscibilitas carnis nostrae, quod & plerunque peccatum originale a Doctoribus appellatur? testis est experientia nimis crebra, nimium violenta; Testis est Apostolus, Ego inquiens, carnalis sum venundatus sub peccato; quod enim operor non intelligo: Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi, illud facio; Nunc autem iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Condelector enim g legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, & captiuantem me in lege peccati, ad Rom. 7. Testes sunt Clossae & expositiones sanctorum hanc literam exponentes. Testis est pene tota 40. distinctio secundi sententiarum Lumbardi, vbi & istam sententiam plane tenet, & per Augustinum confirmat; Ait enim, Originale peccatum dicitur fomes peccati, scilicet concupiscentia, vel concupiscibilitas, quae dicitur lex membrorum, seu languor naturae, siue tyrannus qui est in membris nostris, siue lex carnis. Vnde Augustinus in libro De baptismo paruuiorum; Est in nobis concupiscentiae, quae non est permittenda regnare; sunt & eius desideria, quae sunt actuales concupiscentiae, quae sunt arma Diaboli, quae veniunt ex languore naturae, Languor autem iste est tyrannus qui mouet mala desideria. Et infra; Nomine autem concu¬ piscentiae non actum concupiscendi, sed vitium prauum significauit, cum eam dixit carnis legem. Vnde idem in Tractatu de verbis Apostoli, ait; Semper pugna est in corpore mortis huius, quia ipsa concupiscentia cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu viuimus; quotidie minui potest, finiri autem non potest. Quae est autem concupiscentia cum qua nati sumus? vitium vtique est, quod paruulum habilem concupiscere facit; adultum etiam concupiscentem reddit. Cum ergo cupiditas sit tam pugnax, tam efficax, & tam multipliciter actuosa, quomodo eam reprimit, minuit, & superat charitas, si penitus nihil agat, si nihil penitus moueat, si sit penitus otiosa? Non sic autem, non sic sentit Apost. 1. ad Cor. 13. Charitas, inquiens, patiens est, benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, quasi diceret euidenter; Non haec sed contraria horum facit; quare & statim subiungit; Congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Quod & Aug. de 4. virtutibus charitatis: Quod omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, pulchre monstrat. Vnde inter caetera, in persona Abrahae, cui secundam harum virtutum attribuit, ita dicit; Virtus charitatis in me manens omnia credit, & facit, & dicit. Audio enim eam siue strepitu vocis intus ad cor loquentem, & infra; O charitas quae tantum potes in hac pugna mortalitatis adhuc sollicita, quantum poteris in illa perfecta pace secura? Qui & Enchirid, penult. Minuitur, inquit, cupiditas charitate crescente, donec veniat hic ad tantam magnitudinem qua maior esse non possit; ibi autem quis explicet quanta charitas erit, vbi cupiditas, quam coercendo superet, nulla erit? quando sanitas summa erit, quando contentio mortis nulla erit? Idem ad Auastasium sicut allegat Petrus 2. Sent. dist. 26. Sine spiritu non est voluntas hominis libera. Cum enim cupiditatibus vincatur, non est libera ad bonum, nisi liberata fuerit, non autem liberatur, nisi per Spiritum charitas diffundatur in cordibus. Non est libera voluntas nisi gratia eam liberet per legem fidei, id est, non est libera sine fide operante per dilectionem, & illa sufficienter & vere bona est: Non enim est fructus bonus, qui de charitatis radice non surgit: Si vero assit fides operans per dilectionem, sit delectatio boni. Qui & de spiritu & litera, 13. Non est, inquit, fructus bonus, qui de charitatis radice non surgit; qui & recitante Petro, 3. Sentent. dist. 3I. sic ait; Radix omnium malorum est cupiditas, & radix omnium bonorum est charitas. Sed qualis radix est charitas? viua, an mortua? non mortua; constat plane: & quomodo viua si nihil viuidi operis siue fructus germinet, aut producat? Qui etiam super Psalmum 3I. Sermon. 1. tractans illud Apostoli ad Rom. 13. Plenitudo legis est dilectio seu charitas, secundum aliam transtationem, sic ait; Nunquid charitas permittit aliquid mali te facere ei quem diligis? sed forte tantummodo mali nihil facis, nec aliquid boni. Ergo nec charitas permittit te non// praestare quicquid potes ei quem diligis. Nonne illa est charitas quae orat etiam pro inimicis? ergo non deserit amicum, qui bene optat inimico. Itaque si fides sine dilectione sit, sine opere erit. Ne auteni multa cogites de opere fidei adde illi spem & dilectionem, & noli cogitare quod opereris; nam ipsa dilectio vacare non potest. Cui etiam concordanter Greg, hom. 27. super Euang. exponens illud Iohan. 15. Hoc est praeceptum meum vt diligatis inuicem, ita dicit; Omne mandatum de sola dilectione est, & omnia vnum praeceptum sunt, quia quicquid praecipitur in sola charitate solidatur. Vt enim multi arboris rami ex vna radice prodeunt, sic multae virtutes ex vna charitate generantur, nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. Praecepta ergo dominica & multa sunt, & vnum; multa sunt per diuersitatem operis, vnum in radice dilectionis. Qui & infra hom. 30. Nunqua, inquit, Dei amor est otiosus; operatur enim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est. Dicitque Petrus 2. Sent. dist. 26. Quod ipsa gratia non est otiosa, sed meretur augeri, vt aucta mereatur & perfici. Rursum Apost. ad Gal. 5. dicit; Quod fides per charitatem o peratur; & iterum 1. ad Cor. 15. Gratia, inquit, Dei sum id quod sum, & gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui, non ego autem, sed gratia Dei mecum. Quis ergo dixerit charitatem seu gratiam nihil penitus operari? Si quis sic senserit, legat libros, & expositiones Augustini & aliorum Doctorum super autoritates istas, & plurimas alias similes, & desinet sic sentire. Hoc idem testantur autoritates quamplurimae capitulis proximis allegatae; inter quas ille Aug. Hypognost, 60. De bono perseu. 48. 36. huius, & I. ad Simplic. 24. & ille Anselmi De concordia, & de veritate tactae capitulo proximo sunt expressae. Quis etiam vel atrium exterius Theologiae parum ingressus, illam diuisionem communissimam de gratia operante & cooperante ignoret? cum omnes poene Doctores atque discipuli creberrime hanc affirment. Unde & Petrus, secundo Sententiarum, Distinct. 5. 26. 27. & 29. ipsam diligenter explanat. Qui & distinct. 25. vlt. loquens de libertate naturae & gratiae. Vtramque inquit, Libertatem notat Apostolus, cum ex persona hominis non redempti, ait, velle adiacet mihi, perficere autem non inuenio, ac si diceret; Habeo libertatem naturae, sed non habeo libertatem gratiae, ideo non est apud me perfectio boni. Nam voluntas hominis quam naturaliter habet, non valet erigi ad bonum efficaciter volendum, vel opere implendum; nisi per gratiam liberetur, & adiunetur, vt perficiat, quia, vt ait Apostolus, Non est volentis velle, neque currentis currere, id est operati, sed miserentis Dei, qui operatur in nobis velle & operati bonum, cuius gratiam non aduocat hominis voluntas, vel operatio, sed ipsa gratia voluntatem praeuenit praeparando vt velit bonum, & praeparatam adiuuat ne frustra velit, id est vt perficiat; & dist. 26. immediate subiungit, Haec est gratia operans & cooperans; Operans enim gratia praeparat hominis voluntatem vt velit bonum, gratia cooperans adiuuat ne frustra velit: Vnde Augustinus in libro de gratia & libero arbitrio, Cooperando Deus in nobis perficit, quod operando incipit, quia ipse vt velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens: Vt ergo velimus operatur; cum ergo volumus, & sic volumus, vt perficiamus, nobis cooperatur; tamen sine illo vel operante vt velimus; vel cooperante cum volumus, bona pietatis opera, nihil valemus. Et subdit Petrus, Ex his verbis satis aperitur, quae sit operans gratia, & quae cooperans; Operans enim est quae praeuenit voluntatem (Ea enim liberatur & praeparatur hominis voluntas vt sit bona, bonumque efficaciter velit) Cooperans vero gratia voluntatem iam bonam sequitur adiuuando; vbi & infra allegat Augustinum de praedestinatione Sanctorum dicentem, quod gratia non datur secundum alia merita, sed efficit omnia bona merita. Distinctione quoque vigesima septima ita scribit, Quidam non inerudite tradunt, virtutem esse mentis bonam qualitatem siue formam, quae animam informat, & ipsa non est motus, vel affectus animi, sed ea liberum arbitrium iuuatur, vt ad bonum moueatur, & erigatur; & ita ex virtute & libero arbitrio nascitur bonus motus vel affectus animi; vbi & statim // dicit sic esse de gratia & voluntate humana. Et infra, In bonis merendis causae principalitas gratiae attribuitur, quia principalis causa bonorum meritorum est ipsa gratia, qua excitatur liberum arbitrium, & sanatur atque iuuatur voluntas hominis vt sit bona, quae ipsa etiam donum Dei est, & hominis meritum, imo gratiae, quia ex gratia principaliter est, & gratia est: Vnde Augustinus ad Sixtum Presbyterum, Quid est meritum hominis ante gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis facit nisi gratia? Ex gratia enim, vt dictum est, quae praeuenit & sanat arbitrium hominis, & ex ipso arbitrio procuratur in anima bonus affectus, siue bonus motus mentis, & hoc est primum hominis bonum meritum; sicut verbi gratia ex fide, virtute, & hominis arbitrio generatur in mente bonus quidam motus, & remunerabilis, scilicet ipsum credere, ita ex charitate & libero arbitrio alius quidam motus prouenit valde bonus, scilicet diligere: sic de caeteris virtutibus intelligendum est. Idem 3. sentent. dist. 36. dicit, quod charitas est mater omnium virtutum, sed qualis mater? sterilis, an foecunda? & quomodo sterilis cum sit mater? si autem sit foecunda, quomodo nihil parit? Hic autem multi Pelagianorum amici conantur multipliciter respondere, qui tamen omnes in hoc vno concordant, quod gratia virtus creata seu charitas non vere & proprie efficit actus bonos secundum substantiam actuum, sed vel omnino non efficit, vel tantum efficit aliquo modo improprio & transupto. Aliqui namque dicunt quod gratia seu charitas virtus creata nullo modo efficit actus bonos, sed gratia & charitas increata quae est Deus & Spiritus Sanctus Dei, & sic intelligunt omnes autoritates dicentes gratiam seu charitatem efficere quenquam actum. Sed isti etsi possent vtcunque subterfugere isto modo quasdam autoritates praemissas, rationes tamen non possunt. Quisquis etiam catholicus Authoritates huiusmodi quasdam in superficie literae, quasdam vero parum interius sanis oculis intuetur, statim potest. percipere alium intellectum, de gratia scilicet & charitate creata. Vnde & Petrus 2i. sent. dist. 27 inter caetera superius allegata, Cum, inquit, ex gratia dicuntur esse bona merita & incipere, aut intelligitur gratia gratis dans, id est, Deus, vel potius gratia gratis data, quae voluntatem hominis praeuenit, (Non enim esset magnum, si haec a Deo dicerentur esse, a quo sunt omnia) sed potius eius gratia gratis data intelligitur, ex qua incipiunt bona merita, quae cum ex gratia sola esse dicantur, non excluditur liberum arbitrium, quia nullum meritum est in homine adulto quod non sit per liberum arbitrium, sed in bonis merendis // causae principalitas gratiae attribuitur, quia principalis causa bonorum meritorum est ipsa gratia qua excitatur liberum arbitrium, & sanatur atque iuuatur voluntas hominis, vt sit bona. Alij vero dicunt, quod ideo dicitur gratia efficere bonum actum, quia excitat voluntatem vt ipsa efficiat bonum actum. Sed hi etiam per rationes praemissas rationabiliter conuincuntur. Item si gratia excitet voluntatem, mouet aliqualiter voluntatem, & aliquem actum agit, & si hoc faciat praeueniendo voluntatem nondum agentem, cur non potest simili ratione coagere actum meritorium cum ipsa agente? quis etiam nisi ingratus gratiae, dabit gratiae Dei actum peiorem seu minus bonum, & proprijs naturalibe ma¬ gis bonum? quis enim ignorat actum meritorium esse incomparabiliter meliorem, quam nudam excitationem ad illum, cum qua stat nihil mereri, imo peccare; hoc autem non sinunt superioribus capitulis allegata. Posset quoque homo vel Angelus velle, & facere sine huiusmodi excitante, cum nihil coagat hic nec ibi; quare & sine gratia implere omnia Dei mandata, quod est error Pelagij, sicut capitulum proximum recitauit. Posset insuper voluntas humana similiter a non gratia excitari, puta a ratione, a virtute morali, a Doctore, ab instinctu seu inclinatione naturali, ab alijsque diuersis; haec igitur alia sine gratia sufficiunt ad faciendum mandata. Secundum hoc etiam voluntas creata esset principalior causa meriti, quam gratia; haec enim principaliter imo singulariter efficit meritum, illa vero tantummodo excitat ad agendum: hoc autem est plane contra Apostolum superius allegatum, Abundantius illis omnibus laboraui, non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quomodo namque debet istud intelligi, nisi quod non ego principaliter & gratia instrumentaliter, sed e contra, quod & plane testatur dictum Lumbardi contra responsionem proximam allegatum. Alij aestimant quod gratia facit actus bonos, non effectiue, sed tantum formaliter, sicut albedo facit subiectum album, & anima animatum, & quaelibet forma suum formatum: Sed ista possunt refelli per rationes & autoritates praemissas. Item gratia quae est habitus infusus, non est forma naturalis & essentialis actus volendi ipsius grati, sicut nec aliquis habitus sui actus; est enim actus actualior habitu, nec subiectum habitus naturale, nec compositus ex habitu & // actu sicut ex forma & materia, sed est simplex; nec gratia est causa materialis actus boni, puta debitae dilectionis Dei & proximi, nec causa finalis sicut nullus ignorat; nec causa efficiens vt hi dicunt; posset ergo homo facere illum actum, & implere mandata sine gratia, exnaturalibus suis tantum sicut Pelagius delirabat; nulla enim causa deficeret requisita. Siquis autem dixerit, quod gratia est forma improprie, & // actualis quodammodo actus boni, quia videlicet informat voluntatem illum agentem, incidit in pelagus Pelagij supra dictum. Habet etiam dicere consequenter quod omnis actus a tali voluntate procedens est bonus & gratus, quia gratia similiter informatus, quod non est verum de actibus paruulorum, nec de actibus omnibus adultorum, quia non de actibus indifferentibus venialibusque peccatis. Eadem etiam ratione omnis actus sapientis esset sapiens, sapienterue factus, temperati temperatus, temperateue factus, & eodem modo de virtutibus & vitijs vniuersis, quodnullus dubitat esse fallum. Isti quoque contra Apostolum ponunt gratiam vacuam, id est otiosam, sicut glossa exponit; quare videntur gratia vacui & inanes. Alij adhuc putant, quod ideo gratia dicitur agere bonos actus, quia ligat & reprimit concupiscentia repugnantem, qua ligata grata voluntas efficit gratos actus. Sed istos rationes & autoritates praemissae conuincunt. Quomodo etiam gratia ligat & reprimit concupiscentiam repugnantem, si penitus nihil agat, sicut superius tangebatur? aut si gratia ad repressionem concupiscentiae quicquam agat, cur non ad productionem actus boni simili ratione, sicut contra 2am responsionem superius est argutum? Item homines in gratia constituti habent quandoque concupiscentiam ita fortem, & aliquoties fortiorem quam homines gratia destituri, sicut vita multorum sanctorum, & specialiter S. Paulus I. ad Cor. 12. de seipso euidenter ostendunt. Possunt ergo tales homines gratia destituti facere actus bonos, & implere Dei mandata, sicut & tales in gratia constituti. Quare & isti sicut priores pelagi Pelagiani voragine absorbentur. Hoc idem potest & aliter sic ostendi; quia quantum concupiscentia ligatur, & sedatur per gratiam, tantum posset sedari per virtutes morales, per medicinam, per alterationem naturalem, & in quibusdam per complexionem propriam naturalem. Possent ergo tales virtute naturae, sine huiusmodi gratia seruare omnia Dei mandata; quare & isti in pelagus Pelagij relabuntur. Ad idem, si gratus, concupiscentia per gratiam parum repressa, potest producere magnum actum, magnumque meritum, potest & non gratus per concupiscentiam in modico ampliorem modicum amplius impeditus, similem actum producere, licet proportionaliter forte minorem, & forte tanto meliorem quanto difficiliorem, sicut capitulum proximum arguebat: causae namque similes inaequales producunt effectus similes inaequales. Vnde Philosophus; de Coelo 72. reprobans ponentes ignem ardere propter angulos, propter acutiem scilicet angulorum; Si, inquit, calefacit & ardet ignis propter angulos, omnia erunt elementa calefactiua; magis autem forte alterum altero; Omnia enim habent angulos, puta & quod octo basium, & quod duodecim basium, & pyramis, Democrito autem & sphaera, angulus quidem ens ardet; quare differunt eo quod magis & minus. Item tunc Angelus & homo in statu innocentiae ante lapsum, nequaquam indiguit gratia ad merendum; non enim habebat concupiscentiam reluctantem, cuius oppositum cap. proximum ostendebat. Vnde & August. Enchir. 87. Illam, inquit, immortalitatem in qua posset non mori natura humana perdidit per liberum ar¬ bitrium; hanc in qua non possit mori, est acceptura per gratiam, quam fuerat, si non peccasset, A acceptura per meritum, quamuis sine gratia nec fuerat tunc, nec vllum meritum esse potuisset. Quia etsi peccatum in solo erat libero arbitrio constitutum, non tamen iustitiae retinendae susficiebat liberum arbitrium, nisi participatione immutabilis boni diuinum adiutorium praeberetur. Hoc idem & Petrus 2. Sentent. dist. 5. 24. & 29. probat, & tenet. Alij opinantur quod ideo gratia dicitur facere actus bonos, quia characterizando animam Domino, & veste Domini induendo, reddit eam terribilem aduersariae potestati, vt eam non audeat aggredi, sicut aliam, quae his caret; sicque potest anima talis grata, grata opera libere operari. Sed ni vt proximi in puteum interitus, in Pelagij pelagus propellentur. Alij arbitrantur, quod ideo gratia dicitur efficere actus bonos, quia liberat & iustificat hominem a peccato, quod impediuit cum ne faceret actus bonos. Sed isti per rationes & autoritates principales; & etiam contra tum responsionem praemissas, cum Patre eorum Pelagio refellentur. Pelagiani etiam propter istam sententiam specialiter reprobantur: Ponunt enim, vt recitat Augustinus de gratia & lib. arbitrio 16. quod illa gratia sola non secundum merita nostra datur, qua nobis dimittuntur peccata; illam vero quam expectamus in fine, scilicet vitam aeternam secundum merita nostra dari, intelligentes merita nostra existere nobis a nobis, non a gratia Dei neque a Deo. Vnde Augustinus recitato isto Pelagianorum errore, subiungit, respondendum est eis, Si merita nostra sic intelligerent, vt etiam ipsa dona Dei esse cognoscerent, non esset reprobanda ista sententia quoniam vero merita humana sic praedicant, vt ea ex semetipso habere hominem dicant, prorsus rectissime respondet Apostolus, Quis enim te discernet? quid autem habes quod non accepisti? si autem acceperis, quid gloriaris quasi non acceperis? Prorsus talia cogitanti verissime dicitur, dona sua coronat Deus, non merita tua. Si tibi a te ipso non ab islo sunt merita tua, mala sunt quae coronat Deus; si autem bona sunt, Dei dona sunt, per eius scilicet gratiam gratis datam. In Mileuitano quoque concilio contra Pelagianos celebrato, cui interfuit Augustinus vt patet Epistola 134. inter eius Epistolas, & habetur in Canone de Consecrat. distinct. 4. concorditer est sancitum, vt quicunque dixerit gratiam Dei qua iustificamur per Iesum Christum Dominum nostrum ad solam remissionem peccatorum valere, quae iam commissa sunt, non adiutorium vt non committantur, anathema sit. Sunt autem & multe alic responsiunculae tortuosae, quae per premissa hic & prioribus capitulis iuuante Dei gratia, imo principaliter operante, faciliter dirigentur. Post haec autem obijcitur contra ista; Nam si gratia proprie efficiat actum gratum, gratus facilius & fortius operabitur quam non gratus. Iste namque habet magnum adiutorium gratiae, ille nullum; cuius oppositum, vt videtur, per experimentum ostendunt ingratissimi peccatores. Item sit Atotus vnus actus meritorius factus a gratia & voluntate humana; Et B. pars A facta a gratia; C vero pars eius facta a voluntate humana tantum; ergo Cest meritorium, seu A pro Ctantum, quia Ctantum sit ab hominis libera voluntate; In ipsa namque meritum omne consistit. Item praestituat sibi homo certum gradum dilectionis, quem haberet sine gratia coagente; tunc si diligat gratia coagente, diliget vltra illum gradum; diliget ergo saltem tam intense, violente & inuite; quare non meritorie, Gratia ergo si ponatur actiua, tollit meritum & arbitrij libertatem. Item gratia & voluntas humana vel sunt aeque potentes, vel non aeque; si aeque, vtraque potest impedire reliquam nequid agat, sicque gratia posset violenter prohibere hominem ne peccaret, & ne vellet hoc vel illud; sicque omnis habens huiusmodi gratiam, esset finaliter confirmatus: si non aeque, aut ergo gratia est potentior vel voluntas; si gratia, redit absurditas proxima; potest quoque gratia facere voluntatem velle inuite, inuitamque detinere in actu volendi: Si voluntas sit potentior gratia, potest debilitari voluntas, vel fortificari gratia, donec sit aeque potens vel potentior, quod si ponatur reponitur difficultas. Item cum gratia sit agens // irrationale, & non ex electione, si sit agens, necessario semper agit secundum vltimum suae potentiae quantum potest; quamcunque ergo actionem cuiuscunque speciei vel gradus agit semel gratia siue gratus, & semper. Nec etiam videtur consonum rationi, quod agens irrationale agat actum liberum, & libere, sed neces¬E sitate nature. Item tunc non esset in potestate hominis seruare mandata, neque saluari; cum non sit in potestate sua habere huiusmodi gratiam necessario requisitam. Multa quoque similia possent opponi, sed istis solutis patebit solutio aliorum similium Dei gratia reuelante. Ad has autem ingratas instantias iuuante gratia respondendum. Pro prima igitur quis Theologus dubitat charitatem & gratiam facere iugum Domini suaue, & onus eius seue, cum tot Doctores doceant hoc, tot locis? Quod & videns ille Dei secretarius Esaias, Qui, inquit, dat lasso virtutem, & his, qui non sunt, fortitudinem & robur multiplicat. Deficient pueri, & laborabunt, & iuuenes in infirmitate cadent. Qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut Aquilae, curret & non laborabunt; ambulabunt & non deficient, Esa. 40. Quocir¬ ca de malis in persona malorum Sapiens ita dicit, Lassati sumus in via iniquitatis & perditionis & ambulauimus vias difficiles; vias autem Domini ignorauimus; quibus & multa similia profert Scriptura. Verum pro sufficientiori & subtiliori solutione huius instantiae aduertendum, quod secundum capitulo proximo praeostensa, operatio propria charitatis & gratiae est diligere Deum chare & gratuite super omnia finaliter propter ipsum, & sic facere reliqua propter Deum; huiusmodi autem dilectionem & operationem nullus carens charitate & gratia potest habere, sed quamdiu his caret, necessario diligit maxime proprium commodum & seipsum, & propter commodum proprium & seipsum finaliter reliqua operatur. Dilectio ergo &st operatio charitatis seu gratiae, siue chari & grati, procedens a charitate & gratia differt specifice a dilectione & operatione non chari & non grati. Sicut enim obiecta dilectionum & dilecta finaliter differunt specie, sic & propriae dilectiones eorum: sic enim est in cognitione & visione propria & distincta; alias etiam omnes volutiones & dilectiones essent eiusdem speciei specialissimae, & omnes cognitiones & visiones similiter; & ita de potentijs alijs, & operationibus proprijs quibuscunqe. Vnde & Philosophus, 8. Eth. 3. Ex hoc quod sunt tres species amabilium, scilicet vtile, & delectabile, honestum seu virtus, oportet tres esse species amationum & amicitiarum: Dicit enim, differunt autem haec adinuicem specie; & amationes ergo &st amicitiae aequales numero amabilibus. Et infra 7. Altera autem est amicitiae species, quae secundum superabundantiam, puta patri ad filium, & totaliter seniori ad iuniorem, viroque ad vxorem, & omni imperanti ad imperatum: Differunt autem hae adinuicem; non enim eadem parentibus ad filios, & imperantibus ad imperatos, sed neque patri ad filium, & filio ad patrem; neque viro ad vxorem, & vxori ad virum; Altera enim vnicuique eorum virtus & opus, altera autem & propter quae amant, alterae igitur & amationes & amicitiae. Anselmus quoque De libero arbitrio, 7. facta distinctione de voluntate, in instrumentum naturale, quo volumus, & in vsum seu opus illius, subiungit; Illa quae opus est tam multiplex est quam multa, & quam saepe volumus, sicut & visus qui est opus, & visio nominatur tam numerosus est quam numerosa, & quam numerose videmus. Hoc idem potest & breuiter Theologice sic ostendi; Si non gratus posset diligere & facere quodlibet dilectione & factione eiusdem speciei cum grato, posset sine gratia similiter implere omnia mandata, sicut gratus, quod est error Pelagij, sicut capitulum proximum manifestat. Dilectio ergo grati ex gratia & non grati sunt specie differentes. Potest tamen gratus quandoque diligere & operari, non ex gratia sed ex amicitia naturali, ex affectione commodi, ex appetitu delectabilis & vtilis sibi ipsi faciendo actum indifferentem, vel etiam veniale peccatum. Vel ergo instantia comparat actum grati ex gratia procedentem ad actum quemcunque non grati, & tunc illi differunt specie, nec aliquod experimentum ostendit, quod non gratus potest ita fortiter agere actum eiusdem speciei cum actu grati ex gratia procedente; quare non instat; vel comparat actum grati non ex gratia procedentem ad actum non grati similem specie, & sic bene possunt aeque fortiter agere, quia gratia non coagit, nec adiuuat ibi gratum; quare nec instantia ista instat. Pro secunda, sciendum quod illa nullo modo procedit, quia similiter posset ostendi, quod Deus non agit actum meritorium voluntatis, cuius oppositum patet ex tertio huius, & quarto, & multis capitulis alijs praelibatis. Imaginatur etiam vnum falsum: Si enim A habeat, & sicut habet, partes diuersas, tam gratia quam voluntas efficit ipsum totum, & quamlibet eius partem non diuisim sed coniunctim, non successiue sed simul, sicut Deus & voluntas; sicut etiam duo homines trahunt nauem. Vnde Bernardus De gratia, & libero arbitrio, vicesimo tertio; Ad hoc, inquit, gratia praeuenit liberum arbitrium, vt iam sibi deinceps cooperetur, ita tamen quod a sola gratia caeptum est pariter ab vtroque perficitur, vt mixtim non singillatim, simul non vicissim per singulos effectus operetur, non partim gratia, partim liberum arbitrium, sed totum singula opere indiuiduo peragunt, totum quidem hoc, & totum illa, sed vt totum in illa, sic totum ex illa. Tertia tollitur, sicut secunda: Similiter namque posset ostendi, quod Deus non agit actum liberum & meritorium voluntatis. Quae & ex abundanti nihilominus soluitur, sicut prima: Non enim potest homo sine gratia diligere sub aliquo gradu dilectione illius speciei, cum dilectione a gratia procedente. Vt tamen radicem eius effodiam, dico quod licet non gratus posset diligere similiter specie, sicut gratus ex gratia, instantia non instaret: Non enim ipsum faceret violente & inuite velle aut tam intense velle; sed de volente & reluctante faceret gratis volentem, & voluntarie diligentem; Hoc enim est proprium gratie, sicut premissahic de gratia manifestant. Quod & specialiter manifestat conuersio S. Pauli, & ille quem ad preces Sancti Stephani fundatoris Grandimontensis ordinis, diuina gratia conuertebat. Refert siquidem Villiamus de Aluernia partis tertiae sui tripartiti 22 hoc modo, pro quodam, tali, qui etiam prohibebat, ne pro eo eraretur, & qui dicebat se nolle vllo modo obtinere gra¬ tiam poenitentiae vel conuersionis, eo inuito & renitente orationem fecit pro eo sanctus Stephanus institutor Grandimon. ordinis cum conuentu suo, & exauditus fuit. Cum enim pro illo orassent, venit ad eos homo ille annuntians eis, qualiter visitatus esset, & faciens confessionem de peccatis cum multa deuotione & lacrymis poenitentiam egit: Peccat etiam grauiter eo quod ignorat elenchum. Quomodo namque repugnant, quod aliquis nunc vult vnum, & prius noluit illud, aut voluit eius oppositum? quae repugnantia? aut quare vult talis inuite? Exempli siquidem causa, ponatur quod iste praestituit sibi heri, quod hodie pasceret vnicum pauperem; & quod hodie vberiori gratia visitatus velit pascere duos, & pascat, quae violentia? quae repugnantia inter ista? Videtur quoque multum probabile quod homo potest cum gratia & ex ipsa velle quantumcunque remisse: Potest ergo homo ex gratia diligere sub tanto gradu, quantum sibi praestituit, & quantum fuisset sine gratia habiturus, & etiam sub minori. Quarta peccat vt tertia, & secunda: sic enim posset probari quod Deus non agit liberos actus nostros, & etiam quod gratia confirmationis violentaret voluntatem B confirmati ad non peccandum, & ad beatificum actum suum, quae tamen vt tertia potest sol¬ ui. Quinta si quid probaret, probaret similiter quod nec finis, nec species eius in anima, nec eius cognitio mouerent volentem, nec aliquo modo efficerent actum liberum voluntatis contra praemissa 19. & 210. huius. Quis etiam Philosophiam parum ingressus, non legit illud capitulum 3i. de Anima, De mouente; vbi satis ostenditur quod phantasia est vna causa mouens animalia, & intellectus homines processiue; quod quomodo debet intelligi, nisi quod phantasia est vna causa efficiens appetitus in illis; intellectus vero, scilicet species obiecti in intellectu, sen actus intelligendi, ipsa scilicet intellectio, voluntatis in istis, quo & qua mouentur animalia & homines processiue, sicut euidenter colligitur ex processu? Quis non videt illum processum 12. Metaphys. vbi ostendit Philosophus quod primum mouens quod est Deus, mouet, vt dicit noua transtatio, sicut appetibile & intelligibile mouent non mota, & sicut amatum; & sicut dicit transtatio quam Auerroes exponit, mouet sicut desideratum & intellectum, & sicut amatum. Super quod Auerroes comment. 36. Hoc, inquit, mouens est mouens quia agit motum, & quia est finis motus; haec autem differunt in nobis, scilicet id quod mouet nos in loco, secundum quod est agens, & quod mouet nos secundum quod est finis; & habet duplex esse; in anima, & extra animam: Quod enim est in anima, est agens motum, secundum vero quod est extra animam est mouens secundum finem; verbi gratia, quoniam balneum duplicem habet formam, in anima, & extra animam; & extra illlam formam quae est in anima desideramus aliam formam, quae est extra animam, & propter illam formam quae est in anima desideramus aliam formam quae est extra animam; Forma igitur balnei in quantum est in anima, est agens desiderium & motum; secundum autem quod est extra animam, est finis motus non agens. Hoc idem & ratio manifestat; Agnitio namque est necessario praesupposita volutioni; est ergo aliqua causa eius sicut in superioribus est ostensum; & non causa materialis, formalis, neque finalis; est ergo D efficiens causa eius: & haec videtur ratio Philosophi tertio de Anima, vbi fuerat allegatus. Est etiam cognitio naturaliter & essentialiter prior volutione, quare & aliqua causa eius, sicut decimo tertio huius patet, &c. sicut prius. Ex his autem cognoscitur quod non est dissonum rationi sicut sexta supponit, quod agens irrationabile liberum actum agat, imo necessaria ratio hoc requirit; quod tamen solum agens irrationabile hunc faceret, esset, sed quod cum rationabili hunc faciat, nullo modo dissonat rationi. Vltima vero instantia est pure Pelagiana. Probaret enim gratiam non esse necessario requisitam ad obseruantiam mandatorum, nec ad salutem perpetuam consequendam, nec magis obuiat dicenti gratiam esse actiuam, quam non actiuam, dum tamen dicat ipsam requiri necessario ad salutem, sicut necesse est quemlibet dicere, qui Pelagianam haeresiu noluerit profiteri, sicut priora capitula manifestant.
On this page