Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 5
CAP. V. Quod liberum arbitrium quantacunque gratia crea¬ ta suffultum sine alio Dei auxilio speciali non po¬ test temptationem aliquam superare.
His autem quid conuenientius quam monstrare, quod liberum arbitrium quantacunque gratia creata suffultum sine aliquo Dei auxilio speciali, non potest temptationem aliquam superare. Hoc siquidem euidenter demonstrant proxime iam praemissa. Quod etiam clare patet ex Corollario AI. primi. Praeterea, aliter viator reprobatus finaliter, praesentialiter tamen existens in gratia quantacunque posset per se, sine alio Dei auxilio superare quamcunque temptationem de peccato mortali, vel aliquam certam datam quod si fecerit morietur in gratia, & erit praedestinatus ad vitam; sicque aliquis reprobatus ad mortem posset ex operibus praedestinari ad vitam: imo & reprobatus posset facere se praedestinatum ad vitam contra 43um. primi libri. Hic semel audiui quendam respondere dicendo, quod nullus potest facere se praedestinatum, potest tamen aliquis facere, quod sit praedestinatus, id est, secundum eum potest facere aliquid quo facto ipse praedestinatus erit ad vitam. Haec autem responsio peccat in duobus; primo in hoc, quod nititur separare. quae separari non possunt, scilicet quod quis faciat se praedestinatum, & quod faciat, quod sit praedestinatus: Si enim faciat quod sit praedestinatus, hoc est per aliquod meritum, quod est causa totalis, vel saltem partialis efficiens quod sit praedestinatus, quia scilicet per illud meritum mouet & excitat Deum ad ipsum praedestinandum: ergo illud meritum est similis causa efficiens, mouens & excitans ad ipsum esse praedestinatum, ergo similiter efficit se praedestinatum, ergo similiter facit se praedestinatum. Peccat secundo, dicendo quod quis potest facere quod sit praedestinatus, id est, secundum eundem, potest facere aliquid quo facto ipse erit praedestinatus: Nam ille ablatiuus quo facto, vel significat ibi causam praedestinatio nis, vel ordinem prioris ad posterius, vel nec causam, nec ordinem, sed aliquid disparatum; si causam, ergo factum suum est causa praedestinationis diuinae contra A3un. primi libri; si or¬ dinem, ergo post illud factum est praedestinatus, & prius non fuit, ergo praedestinatio est temporalis, & quotidiana, non aeterna contra quadragesimum secundum capitulum primi librij si aliquid disparatum, ergo eadem ratione canis potest facere quod quis sit praedestinatus: Potest enim canis facere aliquid, vt latrare, quo facto aliquis homo erit praedestinatus, sicut aeternaliter ante fuit. Hic adhuc respondit, dicendo diuisionem priorem esse insufficientem & addit quartum membrum, scilicet quod ille ablatiuus // signat ibi effectum praedestinationis, & hoc modo exposuit dictum suum; Aliquis potest facere quod sit praedestinatus, quia potest facere aliquid quo aliquid, quo facto ipse erit praedestinatus, id est, quo facto, sequitur tanquam ab effectu ad causam, & a posteriori ad prius quod ipse sit praedestinatus. Quare, & consequenter dicendo habet concedere quod potest facere Deum esse, vel quod Deus sit, & mundum esse vel quod mundus sit: Potest enim facere aliquid quo facto sequitur sicut ab effectu ad causam, & a posteriori ad prius, Deum aut mundum esse, vel quod Deus sit aut mundus. Item eadem ratione haberet concedere, quod potest facere se praedestinatum, quia potest facere eius effectum. Si autem dicatur, quod ille ablatiuus est absolutus, & potest exponi tripliciter, scilicet per si, quia, vel dum, quare praemissa ratio non procedit, hoc faciliter excludetur, quoniam si exponatur per si, eadem ratione habet concedere, quod potest facere Deum esse, vel quod Deus sit. Namsi ipse quicquam facit, sequitur Deum esse, & quod Deus sit, sicque omnis effectus posterior facit suam causam priorem esse. Nam si ille effectus est, illa causa est: Si autem exponatur per quia, sequitur opus suum esse causam suae praedestinationis contra quadragesimum tertium primi libri: Si vero exponatur per dum, eadem ratione canis potest facere quod quis sit praedesti natus; Potest enim latrare, & dum ipse latrat aliquis est praedestinatus, sicque quodlibet operans facit seipsum esse & quodlibet aliud; facit enim aliquid, & dum facit illud, ipsummet est & quodlibet aliud. Item si quis potest facere vt sit praedestinatus, faciat; tunc illud facere est prius naturaliter quam vt sit praedestinatus; quia omne facere praecedit naturaliter suum factum quod fassum est: Quia quicunque nunc est, vel post erit praedestinatus, fuit prius aeternaliter praedestinatus sicut quadragesimum secundum primi docebat. Item omnis factio est mutatio de contradictorio in contradictorium scilicet de non facto in factum; nam alias faciens faceret prius factum, & factum simul esset in termino a quo & in termino ad quem, sicque vanum efset mouere:? Patet quoque Philosophum 5. Phys. 7. & post; & 6. Phys. 32. & per Auerroem in comment: Qui ergo facit quod sit praedestinatus, prius fuit non praedestinatus & nunc est praedestinatus contra capitulum aslegatum. Item si quis posset fortem temptationem proprijs viribus superare, posset similiter meritum suum augere cillud enim est difficultatis longe maiotis) contra quadragesimum quartum primi. Item cum superare temptationem sit meritorium, posset temptatus per multiplicatas superationes proprijs viribus, sine Dei auxilio similiter multiplicare meritum suum, & virtutes, & acquirere sibi praemium vltra terminum diuinitus sibi praestitutum contra quadragesimum quartum primi. Item si gratus reprobatus temptatus posset ex se superare temtationem de peccato mortali, posset ex se mori in gratia, & saluari, quare posset ex se augere numerum electorum, vel vnitates illius numeri permutare, quod est contra praehabita 46. primi. Hic forsitan responderet Lumbardus, sicut respondet 1. sent. dist. 40. in haec verba; respondemus ex ea ratione di ctum esse, & verum esse numerum electorum non posse augeri vel minui, quia non potest vtrumque simul esse, scilicet vt aliquis saluetur & non sit praedestinatus, vel vt praedestinatus sit & damnetur. Sed ista expositio siue glossa nimis extraneatur a textu. Nam Sacra Scriptura, & sacri Doctores cum dicunt numerum talium vel talium non posse augeri vel minui, intelligunt sicut Philosophi & Logici, & sicut caeterarum artium caeteri professores, & sicut communitas hominum intelligere semper solet, scilicet quod numero talium vel talium non potest apponi vlterius talis vnitas vel auferri; non quod aliqua eius vnitas simul sit talis, & non talis: sic & Dominus ipse videtur intellexisse Gen. 17. cum dicebat, Super Ismael quoque exaudiui te; ecce benedicam eum, & augebo & multi plicabo eum valde; non aliud voiens intelligi nisi quod Ismael aliquem numerum hominum generaret, quem augeret apponendo multas similes vnitates, non autem quod aliquis simul esset Ismaelita, & non Ismaelita; quare & immediate subiungit; Duodecim duces generabit, & faciam illum in gentem magnam; & Exod. 23. paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, & possideas terram; & 1. Paralip. 2I. Augeat Dominus populum suum in centuplum quam sunt, & Psalmo 104. Auxit populum suum vehementer; & Act. 5. augebatur credentium multitudo; vbi nihil aliud datur intelligi; nisi quod numero siue multitudini credentium apponebantur aliae similes vnitates scilicet credentrum; non autem quod quis simul sit fidelis, & non credens, vel credens & non fidelis. Imo secundum istam responsionem sequitur multitudo creden¬ tium non posse augeri vel minui, quia non potest vtrumque simul esse, scilicet vt aliquis sit fidelis & non credens, vel credens & non fidelis; & vlterius sequitur, quod numerus viuorum ac mortuorum, numerus virginum aut corruptarum non potest augeri vel minui: Nullus enim potest simul esse viuus & mortuus, nec vlla simul virgo &s corrupta; & ita de similibus vniuersis; quare & habet dicere consequenter, quod nullorum numerus potest augeri vel minui propter similem rationem. Item sicut ipsemet dicit ibidem, in his & huiusmodi loquutionibus, ex ratione dicti dijudicanda est sententia dictionis; ratio vero dicti Augustini de Cor reptione & gratia GIi. scilicet, Predestinatorum ita certus est numerus, vt non addatur ei quisquam, nec minuatur ab eis; & infra, eodem; Certus est numerus electorum; est ista quia alius non est accepturus coronam, nisi iste perdiderit, iuxta illud Apoc. 3. Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam, quod dictum cum sua ratione recitat ibi Lombardus: Cum ergo haec sit ratio Augustini; Nullus extra numerum electorum est accepturus coronam nisi aliquis de numero electorum suam perdiderit; ergo certus est numerus electorum, & in ratione sua non intelligit aliud, nisi quod siquis electorum suam coronam perdiderit, alius apponetur loco suo, & coronam illius accipiet, non quod simul sit reprobatus, & praedestinatus, aut saluandus & non praedestinatus, vel praedestinatus & non saluandus; ergo conclusio est intelligenda similiter; scilicet, quod certus est numerus electorum nec augendus ita quod aliqua vnitas apponatur, nisi alia subtrahatur; nec minuendus ita quod aliqua vnitas subtrahatur nisi alia apponatur; non autem quod non possunt augeri vel minui, ita quod aliquis simul esset praedestinatus & reprobatus. Eadem quoque videtur ratio dicti Iob 34. Conteret multos & innumerabiles & stare faciet alios pro eis, & dicti beati Gregorij super illud, sicut recitauit quadragesimum quartum primi, quare & eadem sententia dictionis. Item si Augustinus intelligeret modo dicto, quid doceret vtile aut ignotum? Nullus enim catholicus, imo nec haereticus sciens quid nominum dubitauit, an aliquis simul soluetur & non sit praedestinatus vel e contra. Nec ista verba, numerus electorum est certus, nec potest augeri vel minui significat communiter iam modo dicto; sed quod numero electorum non potest addi aliqua vnitas nec auferri: quare in doctrina Christiana debent accipi isto modo, vt quadragesimum tertium primi docet. Item ista responsio Lumbardi habet pro eodem, numerum electorum posse augeri vel minui & praedestinatum posse damnari, vel reprobum posse saluari, sicut patet volentibus legere passum illum, quae tamen veraciter non sunt idem: Potest enim quis imagipari faciliter quod A qui est praedestinatus possit damnari, & B qui est reprobatus possit saluari absque hoc quod numerus electorum, vel etiam reproborum possit augeri vel minui; per hoc scilicet, quod A coronam suam amitteret, & B ipsam acciperet, iuxta dictum Angeli Apoc. 3. & per hoc, quod A contereretur, & B restitueretur pro eo, iuxta dictum Iob 34. sicut etiam non est idem, numerum signorum super horizontem posse augeri vel minui, & aliquod signum super horizontem posse occidere, vel aliquod signum sub horizonte posse oriri: talis enim occasus vel ortus est possibilis, imo & necessarius; augmentum vero vel decrementum signorum super horizontem est impossibile: Semper enim necessario sunt tantum sex signa super horizontem, & necessario tantum reliqua sex sub illo, sicut in alijs libris demonstratur, semperque sicut vnum occidit, aliud oritur, & e contra. Item ista responsio non euacuat argumentum, quia signatus reprobatus potest per se superare temptationem de peccato mortali, & mori in gratia; potest hoc facere nullo praedestinato cadente nec casuro; ergo ad communem modum loquendi sacrae Scripturae, & Doctorum praedictorum; ipse potest augere numerum electorum contra allegata 440. primi: Ponatur enim quod numerus electorum praestitutus a Deo sit septem, & parum ante iudicium finale sint nex saltem, & sint A Bduo viatores in gratia; A praedestinatus, B vero reprobatus, nec sint plures, & temptentur similiter: Si ergo B posset ex gratia sua & seipso sine alio Dei auxilio superate finaliter omnem temptationem de peccato mortali, & faciat; non propter hoc cogetur A ad peccandum finaliter & ad mortem; imo potest similiter superare, quod si faciat, erit, numerus electorum octo: ergo Bpotest augere numerum electorum. Ad idem potest expressius argui, si ponatur parum ante iudicium numerum electorum esse completum, & A in gratia viatorem reprobatum temptatum, &c. sicut prius. Et si quis concesserit numerum 2a electorum posse augeri vel minui modo dicto, habet contra eum allegata superius 4oprimi. Item si possit augeri, ponatur in esse, tunc numerus electorum augetur, ergo prius fuit minor quam sit modo, quod falsum est, quia quantuscunque nunc est, tantus fuit aeternaliter praestitutus & praedestinatus a Deo futurus, vt 23um. & 42um. primi docebant. Item si electorum & praedestinatorum numerus augeatur, hoc est per appositionem alicuius vnita¬ tis, quae sit A; ergo A est nunc de isto numero & prius non fuit: ergo A nunc est electus & praedestinatus, & prius non fuit, contra capita memorata. Quare forsitan aliquis subtilius respondebit, dicendo numerum electorum non posse augeri vel minui, sed posse esse maiorem vel minorem, quam pefuit, vel sit modo, cum tamen vnum videatur inferre oppositum alterius, & e contra; Videtur quoque si talis numerus possit esse maior, quod posset fieri maior per oppositionem alicuius vnitatis, &c. sicut prius. Item tunc aliquis, puta B qui non est praedestinatus, posset esse praedestinatus remanentibus omnibus alijs praedestinatis, vt prius contra illud Apoc. 3. Tene, quod habes, ne alius accipiat coronam tuam; vbi significatur expresse secundum expositionem Augustini, & Gregorij recitatam, quod alius non est accepturus coronam electionis, aut praedestinationis diuinae, nisi iste vel alius sibi similis suam perdiderit. Et simili ratione, aliquis sicut A qui est praedestinatus, posset reprobari manentibus omnibus reprobis, sicut prius; contra illud Iob 34. Conteret multos & innumerabiles & stare faciet alios pro eis, & contra beatum Gregorium super illud. Item tunc numerus electorum posset esse maior vel minor, perfectus vel imperfectus, abundans vel diminutus contra rationem Anselmi & Augustini recitatam, 440. primi. Item tunc numerus electorum posset esse maior vel minor, quasi in omni specie numeri saltem finiti, ergo non est aliter definitus & certus, nisi sic quod est finitus: cur ergo Scriptura sacra & doctores tantum laborant inaniter ad ostendendum quod ille numerus est definitus & certus, si nihil aliud intelligant nisi quod est finitus, non autem praecise tantus aut tantus; cum hoc nulli sit dubium, nec vtile ad sciendum, quare nec docendum, vt quadragesimum tertium primi docet? Cur etiam dixit Augustinus verborum subtilissimus ponderator, praedestinatorum ita certus est numerus, vt non addatur eis quisquam nec minuatur ab eis, si nihil aliud intelligi voluit nisi quod numerus praedestinatorum est ita certus, quod non addatur eis quisquam nec minuatur ab eis de facto, sicut est de omni alio numero quorumcunque numeratorum; Nam quaelibet numerata aliquo certo numero continentur, ita quod de facto non addatur eis quicquam simile, nec minuatur ab eis, quia tunc essent in alio numero non in illo: Ad quid ergo tam sollicite docuit, & per loca Scripturae tam studiose probauit specialiter ergo sic esse de numero electorum, cum hoc sit generaliter verum de quolibet numero quorumcunque, & sine aut oritate scripturae aut alia probatione quacunque notis terminis satis notum? Item tunc numerus electorum dependeret a voluntatibus hominum, scilicet a meritis eorum futuris bonis vel malis; sed secundum ponentes hominem posse ex se sine Deo superare temptationem, & elicere bonum velle, tales hominum voluntates sunt simpliciter ad vtrumlibet contingentes, & respectu Dei penitus casuales, quia praeter suum propositum accidentes, & quod sit a contingenti seu casuali est contingens seu casuale similiter vt patet ex 290. primi, ergo numerus electorum est contingens ad vtrumlibet & casualis, ergo non est definitus & certus, contra superius allegata. Item secundum istud numerus electorum non esset praeordinatus a Deo, sed relictus contingentibus voluntatibus hominum, casui, & fortunae, contra superius allegata, & specialiter contra illud Sap. 1I. Omnia in mensura, numero & pondere disposuisti, quia secundum data, homines magis disponunt electos & praedestinatos in numero, quam faciat Deus ipse: Nam antecedenter & causaliter quia homines disponunt voluntates suas hoc modo vel illo, ideo Deus subseruienter & subexecutiue disponit numerum electorum tantum vel tantum. Item si homo posset ex se superare tentationem quamlibet sine Deo, vanum esset orare Deum vt tentationem aliquam superaret, vanum esset pro tentationis victoria gratias agere Domino Deo nostro, vt docent quadragesimum quartum & trigesimum primum primi, quod quicunque concesserit, nedum vanus, sed & prophanus haereticus ab omnibus est habendus, cum etiam ethnicus ille Philosophus I. partis secret. secretorum 1. pro Alexandro, sic oret; Dominus custodiat te ab omni opere inhonesto; cum & tota Ecclesiae Christiana secundum doctrinam capitis sui Christi, non vane, sed sane Patrem suum qui est in coelis, sic orent, Ne nos inducas in tentationem, vt patet Matth. 6. & Luc. 11. Idemque Magi. ster praecepit discipulis suis, dicens, Vigilate, & orate ne intretis in tentationem, Marc. 14. & Luc. 22. Et si quis non erubuerit fingere allegata intelligi de magnis tentationibus, sed quod paruas potest homo vincere per seipsum, conuincitur per Philosophum vbi prius. Cur etiam non docuit Christus sic orare, Ne nos inducas in magnam tentationem, sed simpliciter, Ne nos inducas in tentationem, nisi quia de omni tentatione hoc volebat intelligi? & quis tam praesumptuosus & fatuus, vt ipsum super fatuitate orationis argueret qui Patrem coelestem oraret ne ipsum in aliquam omnino tentationem induceret, magnam, aut paruam, cum tota Ecclesiae ipsum sic oret, ab omni malo libera nos Domine; & iterum, Concede quaesumus omnipotens Deus Sanctum nos Spiritum votis promereri sedulis, quatenus eius gratia ab omnibus liberemur tentationibus; & iterum, Dictore sic te praeuio, vitemus omne noxium; & iterum, Omnipotens & misericors Deus, vniuersa nobis aduersantia propitiatus exclude, cum multis similibus multis locis? Et hoc est quod Apostolus ad Rom. 8. fideliter profitetur, Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia? an persecutio? an fames? an nudiras? an periculum? an gladius? sicut scriptum est, quoniam propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oues occisionis; sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos; non dicit, in aliquibus, sed, in his omnibus superamus, & hoc sicut dicit Glossa, non propter nos, sed propter eum qui dilexit nos. Aug. vero de gratia & libero arbitrio 17. & 37. & Prosper contra Cassianum 2I. allegant eandem autoritatem ad eandem conclusionem probandam, non cum ista praepositione cpropter) sed sper) sed in his omnibus, superuincimus, dicit Augustinus; superamus, dicit Prosper: & ambo, per eum qui dilexit nos. Quis etiam tam ingratus vt Deo non referat gratias cum vicerit tentamentum? & si quis sit talis audiat Apostolum 1. ad Cor. 15. sic dicentem, Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam, per Dominum nostrum Iesum Christum; & 2. ad Cor. 2. Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu; Audiat & Psalmistam Psalmo 65. dicentem, Benedicite gentes Deum nostrum, & auditam facite vocem laudis eius, qui posuit animam meam ad vitam, & non dedit in commotionem pedes meos, id est, affectus & amores meos; sed illud commune Augustini, Pes meus, amor meus, illo feror quocunque feror: Qui & de libertate arbitrij ad Hilarium 4. dicit, Animus velut pondere amore fertur, quocunque fertur; & II. de ciuitate Dei 28. ita corpus pondere sicut animus amore fertur, quocunque fertur. Vbi Psalmista Dominum benedicit & quia posuit animam suam de morte culpae ad vitam gratiae, & quia non dedit eam per affectus aliquos vel amores a gratia commoueri ad culpam. Audiant etiam Machabaeos, qui in hymnis & confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit in Israel, & victoriam dedit illis 2. Machab. 10. audiat inquam talis, & non minus grate referat gratias Domino pro victoria spirituali, quam ipsi retulerant pro vi¬ ctoria corporali. Amplius autem proportionaliter se habere videntur fortitudo corporalis ad victoriam corporalem; & fortitudo spiritualis, scilicet gratia, ad victoriam spiritualem; sed ex sola fortitudine corporali sine Deo iuuante non prouenit victoria corporalis, sicut probat grum, primi; quare nec ex fortitudine spirituali seu gratia sine Deo iuuante victoria spiritualis poterat prouenire: Vnde & 1. Reg. 2. sic scribitur, Pedes Sanctorum suorum seruabit, & impij in tenebris conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir; & Psalmo 32. Non saluatur Rex per multam virtutem, & Gigas non saluabitur in multitudine virtutis suae: fallax equus ad salutem, in abundant a autem virtutis suae non saluabitur: In quo ergo? in eo quod sequitur; Ecce oculi Domini super metuentes eum, & in eis qui sperant super misericordia eius. Ad quem effectum? ad eum qui sequitur, vt eruat a morte animas eorum, & alat eos in fame: Dicant ergo & vere dicant corde & ore omnes Catholici versum sequentem; Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor & protector noster est, ita quod non sit quisquam de quo veraciter possit dici; Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorium suum, sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum, in multitudine scilicet, seu magnitudine virtutum suarum, Psalmo 5I. Nec sint, qui Deo dicant cum impijs, Recede a nobis Iob2I. sed dicat quilibet cum Psalmista, Adiutor meus esto Domine, ne derelinquas me, Psalmo 26. Vnde Aug. de Correptione & gratia 3. In bono autem liber esse nullus potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit, Si vos filius liberauerit, vere liberi eritis, nec ita vt cum quisque fuerit a peccati damnatione liberatus, iam non indigeat sui liberatoris auxilio, sed ita potius vt ab illo audiens, Sine me nil potestis facere; Dicat ei & ipse. Adiutor meus esto, ne derelinquas. Idem de perfectione iustitiae hominum 33. Deo dicitur, Adiutor meus esto ne derelinquas me; Non vtique ad corporalia capessenda, & mala cauenda, sed ad gerendam perficiendamque iustitiam; propter quod dicimus, Ne nos // inferas in tentationem, sed libera nos a malo. Nec adiuuatur, nisi qui & ipse aliquid agit; adiuuatur autem si inuocat, si credit, si secundum propositum vocatus est: Currimus ergo cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit, vt ex omni parte perfecti, sine vlla simus omnino infirmitate peccati; quod non solum vult Deus, verum etiam vt impleatur facit atque adiuuat; & hoc nobiscum agit gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, non solum preceptis, sacramentis, exemplis, sed etiam Spiritu Sancto per quem latenter diffunditur charitas in cordibus nostris; & supra eodem 21. ostendit quomodo Dei praecepta sint grauia, & quomodo leuia, & dicit quod grauia sunt timenti, leuia sunt amanti. Vnde sic ait, Laborant in Dei praeceptis qui ea timendo conantur implere, sed perfecta charitas furas mittit timorem, & facit praecepti farcinam leuem, non solum non praementem onere ponderum, verumetiam sub¬ leuantem vice pennarum, quae tamen charitas vt habeatur etiam tanta, quanta in corpore mortis huius haberi potest, parum est nostrae voluntatis arbitrium, nisi adiuuet gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: Diffunditur quippe in cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non per nosipsos, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis: qui enim dicit, Fiat cor meum immaculatum, & itinera mea dirige secundum verbum tuum, & non dominetur mei omnis // iniustitia; & Fiat voluntas tua sicut in coelo & in terra, & Ne nos inferas in tentationem, &c. huiusmodi; hoc vtique orat vt praecepta Dei faciat, quae vt fierent nec iuberentur si nil ibi nostra voluntas ageret, nec oraretur, si sola sufficeret. Et capitulo 22e. debent commoneri charitati Dei non esse graue mandatum Dei, quae non nisi per spiritum diffunditur in cordibus nostris, non per arbitrium humanae voluntatis, cui plus dando quam oportet, ignorant iustitiam Dei: Quantacunque ergo charitas habeatur, non sufficit liberum arbitrium ad facienda Dei praecepta, quae omnem concupiscentiam illicitam prohibent, & consensum in omnem tentationem nefariam interdicunt: sed adhuc indiget auxilio Spiritus Sancti, per quem charitas diffundatur in eo ad talia facienda. Glossa quoque super illud Psalini 32. Non saluatur Rex per multam virtutem, &c. ita dicit; Agit de spiritualibus: sicut enim supra dixit, Quomodo fiant iusti, scilicet a Deo per gratiam, ita & hic dicit, Quod postquam facti sunt, ab eodem adiuuantur, & in bono conseruantur, quasi sic fiunt iusti, sed nec facti sua virtute saluantur, quia non saluatur Rex, &c. Hoc idem posset ostendi per 4aum, capitulum primi libri, vbi docetur, quod gratia seu charitas nihil agit, nisi quatenus a Spiritu Sancto dirigitur in agendo: Vnde Augustinus 50. contra Iulianum 3. Quando, inquit, Deo donante ex vera viuitur fide, ipse Deus adest & menti illuminandae, & concupiscentiae superandae & molestiae perferendae. Item si gratiosus posset omni tentationi resistere, vel hoc esset per auxilium gratiae, vel per liberum arbitrium suum tantum; si per auxilium gratiae, hoc esset quia gratia in illa resistentia aliquid ageret, aut moueret, vel fortificaret tentatum, aut eius fortitudinem conseruaret, & quicquid horum gratia faciat, hoc sola non facit sed Deus per eam, sicut 2um. 3um. 4um, & 42um, capitula primi docent. Si per liberum arbitrium suum tantum, ergo frustra datur sibi gratia ad hoc faciendum, nisi dicatur quod per gratiam hoc facilius faciat, quod erat superius reprobatum; imo tunc sequitur, quod homo sine gratia; vel alio Dei auxilio qualicunque per liberum arbitrium suum tantum potest omni tentationi resistere, & strenue superare, quod superius est damnatum. Item aliquis habens paruam charitatem, per illam sine alio Dei auxilio speciali tentationem superare non valet, dicente Augustino de gratia & libero arbitrio 36. qui vult facere Dei mandatum, & non potest, iam quidem habet voluntatem bonam, sed adhuc paruam & inualidam; poterit autem cum magnam habuerit & robustam: quando enim Martires illa magna mandata fecerunt, magna vtique voluntate, hoc est magna charitate fecerunt; de qua charitate ipse Dominus ait, maiorem hac charitatem nemo habet, quam vt animam suam ponat pro amicis suis. Ipsam charitatem Apostolus Petrus nondum habuit, quando timore ter Dominum negauit: Timor enim non est in charitate, sicut ait Ioannes Euangelista in Epistola sua; sed perfecta charitas foras mittit timorem; & tamen quamuis parua & imperfecta non deerat, quando dicebat Domino, Animam meam pro te ponam: Putabat enim se posse, quod se velle sentiebat. Item quamtamcunque gratiam quis habeat, adhuc semper indiget auxilio Dei ne peccet. Vnde Augustinus de natura & grati i 26. dicit, Medicus homocum saluauerit hominem, iam de caetero sustentandum elementis & alimentis corporalibus Deo dimittit: Ipse autem Deus cum spiritualiter sanat aegrum vel mortuum, id est, iustificat impium, & eum ad perfectam sanitatem, hoc est ad perfectam vitam iustitiamque perduxerit, non deserit, si non deseratur, vt pie semper iusteque viuatur; sicut enim oculus corporis etiam plenissime sanus, nisi candore lucis adiutus non potest cernere; sic & homo etiam perfectissime iustificatus nisi aeterna luce iustitiae diuinitus adiunetur, recte non potest viuere: Sanat ergo Deus non solum vt deleat quod peccauimus, sed & praestat etiam ne peccemus. Et idem ostendit 8. super Genesin ad literam 19. pulchre multum & diffuse. Item si quis etiam in charitate sine Deo iuuante, posset resistere tentationi, & faceret, ipse haberet magnum patientiae meritum, & hoc a seipso, non a Deo, quod falsum est; quia omne bonum non primum a primo bono descendit, & quia bona merita ipsis merentibus praedestinantur a Deo, sicut trigesimum primum & 45. capitula primi docent; dicitque Augustinus de gratia & libero arbitrio 16. Quoniam Pelagiani merita humana sic praedicant vt ex semetipso habere hominem dicant, prorsus rectissime respondet Apostolus; quis enim te discernit? Quid habes quod non accepisti? Si autem acceperis, quid gloriaris, quasi non acceperis? prorsus talia cogitanti verissime dicitur, Dona sua coronat Deus, non merita tua, si tibi a teipso, non ab illo sunt merita: Haec enim si talia sunt, mala sunt, quae non coronat Deus; si autem bona sunt, Dei dona sunt; quia sicut dicit Iacobus, Omne datum optimum, & omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum: Vnde dicit & loannes Domini nostri praecursor, non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum desuper, vtique de coelo: Inde etiam venit Spiritus Sanctus; quando Iesus ascendit in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus; & sequitur capitulo 17. Si ergo dona Dei sunt bona merita tua, non Deus coronat merita tanquam merita tua, sed tanquam sua dona; qui & ad Sixtum Presbyterum vt recitat Lumbardus 2. sent. dist. 27. ita seribit; Cum Deus coronat merita nostra, nilaliud coronat quam munera sua. Hanc quoque sententiam sacra Scriptura & eius sacri Doctores saepissime contestantur: Vnde praeter ea quae superius fuerant allegata, Psalmista Psalmo 17. Deo dicit; quoniam in te cripiat a tentatione, & in Deo meo tranlgrediat murum; glossa, in te & per te, non a me eripiar a tentatione diaboli: & Psalmo 90. Deus ipse cum ipso sum in tribulatione eripiam eum; & Ecclesiaestici 33. timenti Deum non occurrent mala, sed in tentatione Deus eum conseruabit, & liberabit a malis; & Iob 5. In sex tribulalationibus liberabit te, & in septima non tanget te malum; & hoc est quod dicit Psalmus trigesimus tertius; Multae tribulationes iustorum, & de omnibus his liberabit eos Dominus, & Psalmo 65. Qui posuit animam meam ad vitam, & non dedit in commotionem pedes meos; & Psalmo 24. Firmamentum est Dominus timentibus eum; & oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse euellet de laqueo pedes meos, & Psalmo 93. Quis consurget mecum aduersus malignantes, aut quis stabit mecum aduersus operantes iniquitatem; nisi quia Dominus adiunit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea: Si dicebam motus est pes meus, misericordia tua adiuuabat me; secundum numerum dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificauerunt animam meam; & Psalmo 103. Aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate; auertente autem te faciem turbabuntur; auferes spiritum eorum & deficient, & in puluerem suum reuertentur: vbi glossa; Manus est potestas Dei, quae abunde replet omnia, ergo aperiente te manum tuam, id est, potestatem tuam, omnia implebuntur bonitate; auertente autem te faciem, multi impleti bonitate Dei, sibi tribuerunt, quod habebant, & facti sunt sibi placentes; volens autem eos probare Deus, quod non a se habent sed a Deo, vt cum bonitate habeant humilitatem, aliquando eos perturbat; auertit ab eis faciem, & cadent in tentationem, & ita ostendit illis, quia quod iusti erant, & recte ambulabant, eo regente fiebat. Et Psalmo 1I7. Dominus mihi adiutor, non timebo, quid faciat mihi homo; imo & // ego despiciam inimicos meos: bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine, aut in principibus; omnes gentes circuierunt me, & in nomine Domini, quia vltus sum in eos, &c. talia. Impulsus & euersus sum vt caderem, & Dominus suscepit me, fortitudo mea, & laus mea Dominus, & factus est mihi in salutem; dextera Domini fecit virtutem, dextra Domini exaltauit me, & Psalmo 137. Si ambulauero in medio tribulationis, viuificabis me, & super iram inimicorum meorum // extendes manum tuam, & saluum me fecit dextra tua? & Psalmo 22. Si ambulauero in medio vmbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es; quem versum allegat Prosper contra Cassianum 2 1. ad eandem conclusionem probandam: & illud, Salus iustorum a Domino; & protector eorum est in tempore tribulationis, & illud Apostoli ad Rom 8. superius allegatum, & illud quod Christus dixit Petro Luc. 22. Ecce Satanas postulauit vt tereret vos velut triticum; ego autem rogaui pro te Petre, ne fides deficiat tua; & immediate subiungit, Quisquis in tribulationibus non deficit ab illo, se non dubitet adiuuati; ad quem quotidie corda vniuersorum fidelium clamant, Ne nos inducas in tentationem, sed liberanos a malo; quoniam custodit Dominus animas Sanctorum suorum, de manum peccatoris liberabit eos; quod dictum Euangelicum recitat Augustinus de gratia & libero arbitrio 10. ad hoc idem. Item Iob 6. quae est fortitudo mea vt sustineam, & infra 17. Libera me & pone iuxta te, & cuiusuis manus pugnet contra me; sicut dicit Apostolus ad Rom. 8. Si Deus nobiscum, quis contra nos; & Psalmista vbi prius; si ambulauero in medio vmbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es Item Dominus ipse Iob 40. Iob dicebat, Accinge sicut vit lumbos tuos, interrogabo te, & indica mihi; Nunquid irritum facies iudicium meum, & condemnabis me vt iustificeris? Si habes brachium sicut Deus, & si voce simili tonas, circunda tibi decorem & in sublime erigere, & esto gloriosus; disperge superbos in furore tuo & respiciens omnem arrogantem humilia, & ego consiliabor quod saluare te possit dextera tua; quasi diceret, Si potes facere supra dicta, potest & tua dextera te saluare; sin autem non potest, quod patet per beatum Gregorium 32. Moral. 8. dicentem, cum qua haec Dominus intentione praemiserit, fine subditae quaestionis ostendit, dicens; Et ego consiliabor tibi quod saluare te possit dextera tua, ac si aperte diceret; Si potes terribilia haec facere, ipse quae protuli; tibi, & non mihi deputo omnia bona quae fecisti; si vero peccantes alios respiciendo non potes perdere, 4 liquet quod a reatu nequitiae tua te non vales virtute liberare. Ecce diuina voce ad B. Iob dicitur, quod sua virtute non saluetur, & tamen nonnulli hominum, qui ab huius viri viribus longe sunt, despecto Dei adiutorio, sua se fortitudine saluari posse confidunt. Item 1. ad Corinth. 10. dicit Apost. fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam prouentum, vt possitis sustinere; ex quo patet, quod si Deus cum tentatione prouentum non faceret, tentatus sustinere non posset: Vnde Augustinus de libertate Arbitrij ad Hilarium 2. sic ait; Valet itaque liberum arbitrium ad opera bona si diuinitus adiunetur; Docet hoc ipsa Dominica oratio; Frustra enim Dominum rogantes dicimus, Ne nos inferas in tentationem, ne nos inferri deserendo permittas: Fidelis eenim Deus ait Apostolus qui vos non permittit tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum vt possitis sustinere; vt quid hoc dixit ipsum Dominum facere, si hoc sine ipsius adiutorio in sola nostra potestate est: Nam & ipsa lex in hoc adiutorium data est illis, qui ea legitime vtuntur, vt per illam sciant, vel quid iustitiae iam acceperant, vnde gratias agant, vel quid adhuc eis desit, quod instanter petant; qui autem sic audiunt, quod ait lex, Non concupisces, vt hoc, quod didicerunt, sufficere sibi arbitrantur, nec adiutorio gratiae ad faciendum quod iussum est, dari sibi virtutem credunt & potentiam, ad hoc eis lex subintrauit, vt abundet delictum. Idem dicit idem Apostolus ad Rom. 8. Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, viuetis; & ne crede remus hoc fieri spiritu nostro non Dei, continuo subiungebat; quicunque enim spiritu Dei aguntur, hi sunt filij Dei. Quare Beatus Augustinus de gratia & libero arbitrio 26. sic dicit; nec debetis in homine, hoc est in vobis ipsis, non in Domino gloriari, quando non secundum carnem viuitis, sed spiritu actiones carnis mortificatis; vt autem non se extollerent quibus ista dicebat, existimantes se suo spiritu tanta haec bona opera facere posse, non Dei, propterea cum dixisset, si autem spiritu actiones carnis mortificaueritis, viuetis; continuo subiecit; Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filij Dei sunt: quando ergo spiritu facta carnis mortificaueritis, vt viuatis, illum glorificate, illum landate, illi gratias agite, cuius spiritu agimini, vt ista valeatis, vt vos filios Dei esse monstretis; & eandem autoritatem Apostoli ad eundem sensum exponit de praedestinatione Sanctorum, 13. & 6. contra Iulianum 14. Item Sapientiae 8. dicit Sapiens isto modo; Vt sciui quoniam non possum aliter esse continens nisi Deus det; & hoc ipsum erat sapientia scire, cuius esset hoc donum; adij Dominum, & deprecatus sum illum; & Matth. 19. loquens Saluator de continentia virginali dicebat, Non omnes capiunt verbum istud; sed quibus datum est, & qui potest capere, capiat. Apostolus quoque 1. ad Cor. 7. loquens de continentia virginali, viduali, & coniugali, sic ait, volo autem omnes homines esse sicut memet ipsum, scilicet virginaliter continentem; sed vnusquisque proprium donum habet ex Deo, alius siquidem sic, alius vero sic: Ergo nullus potest ex se sine do no Dei virginaliter, vidualiter aut coniugaliter continere: Et ad istum sensum istas aut orita tes tractat Prosper contra Cassianum 22. & Augustinus de gratia & libero arbitrio 8. dicens, Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est; quibus enim non est datum, aut nolunt, aut non implent, quod volunt, ita vt hoc verbum, quod non ab omnibus capitur, abaliquibus capiatur, & Dei donum est, & liberi arbitrij. De ipsa quoque pudicitia coniugali, Apostolus ait; Quid vult, faciat; non peccat si nubat, & cum hoc Dei donum est, dicente scriptura, a Domino iungitur mulier viro: Ideo Doctor gentium & pudicitiam coniugalem per quam non fiunt adulteria, & perfectiorem continentiam per quam nullus concubitus quaeritur sermone suo commendans, & hoc & illud donum Dei esse monstrauit, scribens ad Corinthios & admonens coniuges ne se inuicem fraudent, quos cum admonuisset, adiecit; Vellem autem omnes homines esse sicut meipsum, quia vtique ab omni concubitu continebat, & continuo subiunxit, sed vnusquisque proprium donum a Deo habet, alius sic, alius autem sici Et sequitur nono capitulo, Nunquid tam multa quae praecipiuntur in lege Dei, ne fornicationes & adulteria committantur; indicant aliud quam liberum arbitrium: Neque enim iube rentur nisi homo haberet propriam voluntatem, qua diuinis praeceptis obediret, & tamen donum Dei est, sine quo seruari castitas praecepta non potest: Vnde ait ille in libro Sapientiae; Cum scirem quia nemo esse potest continens nisi Deus det, & hoc ipsum erat sapientia scire cuius esset hoc donum; vt autem ista non seruentur castitatis sancta mandata, vnusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus, & illectus, vbi si dixerit, volo seruare, sed vincor a concupiscentia mea, mihi respondet Scriptura, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum, quod tamen vt fiat, adiuuat gratia, quae nisi adiuuerit, nihil lex erit, nisi virtus peccati: Augetur enim concupiscentia, & maiores vires accipit lege prohibente nisi adiuuerit spiritus gra¬ tiae, & addit capitulo 100. propter quod dicit & caelestis Magister, Vigilate & oratene intre¬ tis in tentationem: Ergo vnusquisque contra suam concupiscentiam dimicans, oret ne intret in tentationem; Nemo autem intrat in tentationem, si voluntate bona vincat concupiscentiam malam, nec tamen sufficit arbitrium voluntatis humanae, nisi a Domino victoria conce datur: Si enim dixisset Saluator, // Vigilate ne intretis in tentationem, admonuisse tantum modo videretur hominis voluntatem; cum vero addidit & orate, ostendit Deum adiuuare, ne intret in tentationem, & per eandem rationem probat 4. contra Iulianum 2. continentiam coniugalem esse donum Dei; & similiter cap. 30. & 50. contra Iulianum 15. Bene, inquit, discernis inter bonum minus coniugale, & bonum amplius continentiae, sed tuum dogma non deseris inimicissimum gratiae Dei: Dicis enim quod Deus continentiae gloriam libertate electionis honorauerit, dicens, Qui potest capere, capiat; tanquam haec capiatur, non Dei munere, sed arbitrij libertate; & taces, quod supra dixerat, non omnes capiunt hoc verbum, sed quibus datum est; vide quae dicas, vide quae taceas, & cap. vlt. Augustinus sic alloquitur Iulianum; quod vos dicitis, Christiana doctrina non dicit, id est vt verba tua ponam, hominem sufficere ingenitis sibi motibus scilicet, concupiscentiae dare leges; hoc non dicimus, sed dicimus quod dixit Apost, cum hinc loqueretur, vnusquisque proprium donum habet a Deo, & quod dixit Deus, sine me nihil potestis facere; & non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est, cum posset dicere non omnes capiunt verbum hoc, sed qui volue runt, si verum est quod dicitis vos. Idem quoque de sancta virginitate 17. ita dicit, de ipsa continentia loquens; Apostolus ait, Volo autem omnes homines esse sicut meipsum, sed vnusquisque proprium donum habet ex Deo, alius sic, alius quidem sic: Quis ergo donat ista? Quis distribuit propria, vnicuique sicut vult? Nempe Deus, apud quem non est iniquitas; ac per hoc qua aequitate ille faciat alijs sic, alijs autem sic, homini nosse aut impossibile aut omnino difficile est, quin tamen aequitate faciat dubitare fas non est. Quid itaque habes quod non accepisti? aut qua peruersitate minus diligis a quo amplius accepisti? Quapropter // hoc pos¬ sit indubitandae humilitatis cogitatione, a se sibi putet esse Dei virgo, quod talis est, ac non potius hoc donum optimum descendere desuper a Patre luminum. Et 18. cap. probat idem per illud Sap. 8. superius allegatum; & infra, Quisquis ab initio pudicus permanet ab illo regitur, & quisquis ex impudico fit, ab illo corrigitur, & quisquis in finem impudicus est, ab illo deseritur, & quasi per totum illum librum conclusionem istam cum suis annexis ostendit, ipsomet dicente, 2. Retract. 23. Posteaquam scripsi de bono coniugali, expetebatur vt scriberem de sancta virginitate, nec distuli; at id Dei munus, & quam magnum, & quanta humilitate custodiendum esse, vno sicut potui, volumine ostendi. Imo quod est maius miraculum, quilibet homo quodcunque peccatum committeret, nisi Deus eum specialiter praeseruaret, teste beato Augustino in De sancta virginitate; qui postquam virginitate plurimum extollebat, & sibi charitatem assignauit custodem, tollens virginibus fatuis occasionem quae posset earum minuere charitatem, quia scilicet ipsis semper caste viuentibus parum dimittitur; ostendit eas ardentius debere Deum diligere, qui eas in peccata cadere non permisit, quam Iapsas, quibus quaecunque peccata dimisit, & quod debeant deputare tanquam eis omnino dimissum, quicquid mali ab eis non est illo regente commissum, quod tamen non esset aliquomodo verum, nisi Deus sic preseruaret quemcunque a quocunque peccato non commisso, quod aliter illud committeret nisi quoque praeseruatus, amphius reparato Deum diligere teneretur. Vnde cap. 17. ita dicit; forte minus timebis, magisque inflabis, vt modicum diligas cum, qui te tantum dilexit, quia modicum tibi dimisit, viuenti videlicet a pueritia religiose, pudice pia castitate, // illibata virginitate, quasi non tu multo ardentius debes diligere eum qui flagitiosis ad se reuersis quaecunque dimisit, in ea te cadere non permisit; aut vero ille Pharisaeus qui propterea modicum diligebat, quia modicum sibi dimitti aestimabat, nunquid ob aliud hoc errore cecabatur, nisi quia ignorans Dei iustitiam, & suam volens constituere, iustitie Dei subiectus non erat? Vos autem genus electum, & in electis electius virginei chori sequentes agnum, etiam vos gratia, salui facti estis per fidem, & hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus ne forte quis extollatur: Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo lesu, in operibus bonis, vt in illis ambulemus: Ergone hunc quanto eius donis ornatiores estis, tanto minus amabitis?, auertat tam horrendam ipse dementiam. Proinde quoniam verum veritas dixit, quod ille cui modicum dimirtitur, modicum diligit; vos vt ardentissime diligatis, cui diligendo a coniugiorum nexibus libere vacatis, deputate vobis tanquam omnino dimissum, quicquid mali a vobis non est illo regente commissum: Oeuli enim nostri semper ad Dominum, quoniam ipse euellet de laqueo pedes nostros; & nisi Dominus custodiat ciuitatem in vanum vigilat, qui custodit eam, & continuo de continentia specialiter probat idem vt superius allegaui; & addit, Ita non putabit modicum sibi dimissum, vt modicum diligat, & ignorans Dei iustitiam, ac suam volens constituere, iustitiae Dei non subijciatur. In quo vitio Simon illelaborauit, quem superauit mulier, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum; sed cautius atque verius cogitabit omnia peccata sic habenda tanquam dimittantur, a quibus Deus custodit ne comittantur: & capitulo 23. Quicquid mali ipso custodiente non committitis, tanquam ab illo remissum deputate, ne modicum vobis existimantes dimissum, modicum diligatis. Qui & in sermone de Magdalena 6. O inquit, Pharisaee, ideo parum diligis, quia parum dimitti suspicaris; non quia parum dimittitur, sed quia parum reputas esse quod dimittitur: Quid ergo, inquit ille? Ego qui homicidium non feci, homicida deputandus sum? qui adulterium non commisi, pro adulterio puniendus sum? aut ista mihi dimittenda sunt, quae non commisi? Ecce iterum constitue duos, & loquamur ad eos; Venit vnus supplex peccator coopertus spinis tanquam hericius, & nimis timidus tanquam lepus; sed petra est refugium herinaciis & leporibus; venit ad petram, inuenit ad petram refugium, auxilium accipit; Alius non multa commisit, quid ei faciemus vt multum diligat? quid persuadebimus? contra Domini verba veniemus, cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ita plane, cui modicum dimittitur: sed o tu qui dicis te non multa commisisse, quero, quo regente? Nonne Deo? Deo gratias quod motu & voce vera intellexisse vos significastis. Iam vt video soluta quaestio est: Hic multa commisit, & multorum debitor factus est; ille gubernante Deo pauca commisit; cui deputat iste quod dimisit, hinc & ille deputer quod non commisit; adulter non fuisti in illa tua vita praeterita plena ignorantiae, nondum illuminatus, nondum bonum malumque discernens, nondum credens in illum, qui te nescientem regit; hoc tibi dicit Deus tuus, regebam te mihi, seruabam te mihi, vt adulterium non committeres; suasor defuit, & vt suasor deesset, ego feci; locus & tempus defuit; & vt haec deessent ego feci; affuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus; vt non consentires, ego terrui; Agnosce ergo gratiam eius, cui debes, & quod non commisisti. Mihi debet C iste, quod factum est, & dimissum vidisti; mihi debes & tu, quod non fecisti; Nullum est enim peccatu quod fecit homo, quod non possit facere alter homo, si desit rector a quo factus est homo. Item 22a. propositio sententiarum Prosperi, cui & praemittitur titulus de adiutorio Dei, sic dicit, Diuini est muneris cum & recte cogitamus, & pedes nostros a falsitate atque iniustitia continemus. Sed hic forsitan aliquis respondebit, & dicet, quod liber Augustini praedictus intitulatur non de virginitate simpliciter, sed de sancta virginitate; Ideoque omnia illa de virginitate seu continentia superius allegata, debent intelligi de sancta virginitate. aut continentia sancta, & alia similia, cuiusmodi tantum in fidelibus reperitur, propter sanctimoniam castitatis quae omnes virtutes perficit, & consummat, quia omnis sancta continentia quantum ad suam sanctitatem est a Deo, sed quantum ad continentiam ipsam simpliciter est a libero arbitrio voluntatis, ideoque & in infidelibus reperitur. Hoc autem refellitur per capitulum proximum manifeste, & per autoritatem Augustini in sermone de Magdalena praemissam. Nec ista falsigraphia effugerat sanctos Patres: Haec enim fuit proteruia Iuliani haeretici Pelagij sectatoris, quam opposuit Augustino dicenti quod continentia fuerat donum Dei; Continentia enim vt dixit Iulianus in infidelibus reperitur ex libero voluntatis arbitrio sine alio dono Dei. Vnde Augustinus 4. contra Iulianum 50. sic dicit; Acerbissimi genere inimici exempla nobis opponitis impiorum, quos dicitis alienos a fide abundare virtutibus, in quibus sine adiutorio gratiae, solum est naturae bonum, licet superstitionibus mancipatum; qui solius libertatis ingenitae viribus, & misericordes crebro & modesti & casti inueniuntur & sobrij: Ad haec autem Augustinus respondet dupliciter; Primo quod haec etiam in infidelibus sunt dona Dei, nec tantum a libero procedunt arbitrio; Secundo quia haec & huiusmodi in infidelibus non sunt verae virtutes. Vnde & in eodem 50. capitulo, sic redarguit Iulianum; Quanto satius, si te impios ita laudare delectat, vt non audias dicentem Scripturam, qui dicit impium iustum esse, maledictus erit in populo, & detestabilis in gentibus, sed virtutibus veris eos praedices abundare? Quanto, inquam, satius haec ipsa in eis dona Dei esse fatereris, sub cuius occulto iudicio, nec iniusto, alij fatui, alij tardissimi ingenii, alij obliuiosi, alij acuti memoresue nascuntur; & ita de omnibus differentijs alijs vitiorum atque virtutum prosequitur iuductiue, & addit in fine capituli; quanto ergo tolerabilius illas quas dicis impiis esse virtutes diuino muneri, potius quam eorum tribueres tantummodo voluntati, licet ipsi hoc nesciant, donec si ex illo sint praedestinatorum numero accipiant spititum qui ex Deo est, vt sciant quae a Deo donata sunt eis. Et infra 6o. capitulo probat idem per autoritatem scholae Pythagoricae & Platonice, ita dicens; Verum tu in hac causa, etsi ad schotam Pythagorae prouoces aut Platonis; vbi eruditissimi atque doctissimi viri multo excessio¬ n res caeteris Philosophica nobilitate, veras virtutes non esse dicebant, nisi quae menti quo¬ dammodo imprimuntur, a forma illius aeternae immutabilisque substantiae qui est Deus; etiam illic aduersum te, quantum donat, qui nos vocauit, pietatis libertate, clamabo, nec in istis est vera iustitia: & infra eodem probat specialiter quod continentia infidelium non sit vera virtus; & dicit, nec continentia siue pudicitia vera virtus est impiorum, quia cum non ad suum referuntur Autorem Dei dona, hoc ipso male his vtentes efficiuntur iniusti: Ergo continentia & pudicitia etiam impiorum sunt dona Dei, & capitulo 10. dicit quod omnia bona infidelium, siue in animi siue in corporis bonis sint, Dei dona sunt, & inferius 12. post longum processum finaliter sic concludit, Ex quo colligitur etiam ipsa bona opera quae faciunt infideles, non ipsorum esse, sed illius qui bene vtitur malis. Quem venerabilis Beda sequens contra eundem Iulianum haereticum fecit specialiter vnum librum; in cuius capitulo 12. inter multos eius errores recitat istum vnum; Quam multos Philosophorum, inquit Iulianus, audiuimus, & legimus, & ipsi vidimus castos, patientes, modestos, liberales, abstinentes, benignos, honores simul ac delicias mundi respuentes, & amatores iustitiae non minus quam sapientiae, vnde quaeso hominibus alienis a Deo, quae Deo placent? Vnde haec illis bona nisi de naturae bono? & cum vt dixi, vel vnum omnia vel singulos singula habere videamus; cum que hominum vna natura sit, exemplo suo inuicem sibi ostendunt omnia in omnibus esse posse quae vel singula inueniuntur in singulis, quod & iam sine Deo homines ostendunt quales a Deo facti sint. Vide quid Christiani facere possint, quorum in melius per Christum restaurata natura est, & qui diuinae gratiae iuuantur auxilio; cui Beda capitulo 13. sic respondet, quod dicit multos Philosophorum patientiam, castitatem, modestiam aliasque de naturae bono habere virtutes, constat quod quicunque Philosophorum Christum Dei virtutem & Dei sapientiam nescierunt, hi nullam veram virtutem nec veram sapientiam habere vllam potuerunt: In quantum vero vel gustum aliquem sapientiae cuiuslibet, vel virtutis imaginationem habebant, desuper hoc totum acceperunt, non solum munere primae conditionis, verumetiam quotidiana eius gratia, qui creaturam suam nec se deserentem deserens, dona sua prout ipse iudicauerit hominibus: & magna magnis, & parua largitur paruis. Augustinus quoque in sermone de patientia qui est quadragesimus nonus inter eius sermones capitulo i2 Si quis, inquit, non habens charitatem quae pertinet ad vnitatem spiritus, & vinculum pacis quo Catholica Ecclesia congregata connectitur, in aliquo schismate constitutus ne Christum neget patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, pericula, persecutionem, carceres, vincula, tormenta, gladium, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem timore gehennatum & ignis aeterni; nullo modo ista culpanda sunt, imo vero & hic laudanda patientia est: Non enim dicere poterimus melius ei fuisse, vt Christum negando nihil horum pateretur quae passus est confitendo, sed aestimandum est fortasse tollerabilius eifuturum iudicium, quam si Christum negando cuncta illa vitaret; sed merito quaeri potest vtrum & ista patientia donum Dei sit, an viribus tribuenda sit voluntatis humanae, qua quisquis ab Ecclesiae separatus, non pro errore qui eum separauit, sed pro veritate sacramenti seu verbi quae apud eum remansit, timore poenarum aeternarum poenas patitur temporales. Cauendum est enim ne forte si Dei donum istam patientiam dixerimus, hi quibus inest, etiam ad regnum Dei credantur pertinere; si autem illam donum Dei negauerimus, cogamur fateri sine adiutorio & munere Dei in voluntate hominis esse posse aliquid boni: Neque enim hoc non est bonum vt credat homo, aeterno supplicio se esse puniendum si negauerit Christum, & pro ista fide qualecunque supplicium perferat, & contemnat humanum: proinde sicut negandum non est hoc esse donum Dei; ita intelligendum est, alia esse dona filiorum illius Ierusalem quae sursum est libera mater nostra. Haec sunt enim quoddammodo haereditaria in quibus sumus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi: Alia vero quae possunt accipere etiam concubinarum filij, quibus Iudaei carnales, & schismatici, vel haeretici comparantur; quamuis enim scriptum sit, Eijce ancillam & filium eius, neque enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, & Abrahae dixerit Deus, In Isaac vocabitur tibi semen; quod sic est Apostolus interpretatus, vt diceret, id est, non qui filij carnis, hi filij Dei, sed filij promissionis deputantur in semine, vt intelligeremus semen Abrahae secundum Isaac propter Christum ad filios Dei pertinere, qui sunt corpus Christi & membra, id est, Ecclesia Dei vna, vera, germana, catholica, tenens piam fidem; non eam quae per elationem vel timorem, sed eam quae per dilectionem operatur; Tamen etiam filios concubinarum, quando a filio suo Isaac dimisit Abraham, nonnulla eis largitus est munera, ne relinquerentur omnino inanes, non vt tenerentur haeredes. Sic enim legimus, Dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo, & si lijs concubinarum suarum dedit Abraham munera, & dimisit eos ab Isaac filio suo: Si ergo silij sumus libere serusalem, alia dona exhaereditatorum, alia intelligamus haeredum: hi enim haeredes sunt, de quibus dicitur; Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater. Item haec responsio supradicta non stat cum illo dicto Sapientis; Vt sciui, quod non possum esse continens nisi Deus det: Loquitur enim ibi de continentia absolutem, non tantum de sancta continentia in sanctitate, scilicet castitatis: Nec stat cum illo dicto Saluatoris, Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est, ipso indicente, quia quicunque dimiserit vxorem suam, nisi ob fornicationem, & aliam duxerit, maechatur, & qui dimissam duxerit, maechatur; discipuli eius dixerunt; si ita est causa hominis cum vxore, non expedit nubere, sed supple, expedit continere; quibus ita dicentibus sic respondit, Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est: Sicut ergo ipsi loquebantur absolute de nubere, & intellexerunt de continere; similiter videtur quod Saluator responderit ad similem intellectum; nec etiam potest. stare cum illo dicto Apostoli, Vnusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem I sic, alius vero sic: Ipse enim loquebatur fidelibus iam conuersis habentibus charitatem; ergo illa proprietas, siue alietas non potest intelligi de alietate continentiae quantum ad habitum seu // carentiam sanctitatis, quia // sanctitatis carentia non dicitur ibi ab Apostolo donum Dei, intelligitur ergo de proprietate, seu alietate ipsius continentie essentialiter, scilicet virginalis, vidualis; & etiam coniugalis; Fidelium habentium sanctitudinem castitatis; & sic illum locum exponunt omnes catholici tractatores. Item Augustinus vt erat superius allegatum, tractans illud dictum Apostoli, dicit quod impossibile, aut omnino difficile est homini nosse, qua aequitate Deus faciat alijs sic, alijs autem sic; ergo Deus facit alium fidelem virginaliter, alium coniugaliter continere; quod etiam clare patet, quia si continentia virginalis, vel coniugalis fidelium dependeret tantummodo ex libero arbitrio voluntatis humang, facile esset homini nosse: cur alius continet sic, alius vero sic; quia scilicet, alius libere vult sic, alius vero libere vult sic. Item continentia a quocunque peccato est donum Dei, vt erat ab Augustino superius allegatum, ergo continentia coniugatorum fidelium ab actu coniugan culpabili venialiter; imo & omnis continentia fidelium vel infidelium a quocunque Iapsu fornicationis, adulterij vel incestus est specialiter donum Dei; omnis ergo continentia nedum secundum suam circumstantiam quae est sanctitas castitatis, sed secundum suam substantiam, siue sit castitati coniuncta, siue seiuncta, est veraciter donum Dei. Nec debet videri mirabile, quod Deus donat infidelibus castitatem, quia sicut 3tum. primi demonstrat, omnes res etiam infidelium diuina prouidentia gubernantur; ipse enim gratis, dat eis corpus & animam, & quicquid boni qualitercunque habent: Vnde Gen. 20. legitur, quod Abimelech Rex Ie rare tulit Saram vxorem Abrahae, sed eam non tetigit, cuius causa redditur ibi talis; Dixit ad eum Deus, Ego scio quod simplici corde feceris, & ideo custodiui te ne peccares in me, & non dimisi vt tangeres eam; & supra eodem 12. scribitur simile, scilicet quod Sarai vxor Abraham sublata est in domum Pharaonis Regis Aegypti, & quod Deus flagellauit Pharaonem & domum eius plagis maximis propter eam; in tantum quod eam omnino non tetigit, vt supplent omnes Catholici tractatores. Patet ergo quod quicunque superat tentationem carnis nefariam, non tantum liberi arbitrij viribus, sed auxilio Dei hoc facit: Quare & in omnibus tentationibus alijs patet idem. Vnde Psalmista Psalmo 120. Dominus custodit te, Dominus protectio tua super manum dexteram tuam; Per diem Sol non vret te, nec Luna per noctem; Dominus custodit te ab omni malo; & Psalmo 123. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quia Dominus erat in nobis, cum exurgerent homines in nos, forte viuos deglutissent nos: cum irasceretur furor eorum in nos; forsitan aqua abiorbuisset nos; Iste autem est quintus Psalmus gradualis, & quintus gradus vt dicit ibi glossa, est, vt aiberati a periculis non sibi, sed Domino tribuant; & ne hoc aduerbium dubitandi forte seu forsitan quenquam ad dubitandum inducat, nunquid Psalmista haec dixerit asserendo, an potius dubitando, sciendum secundum glossam, quod pro hoc Graeco Cata) verbo dubitationis; Latini posuerunt forsitan, quod intelligibilius diceretur, An putas; vt sit sensus cum exurgerent homines in nos, an putas quod viuos deglutissent nos; quasi diceret, imo certe, ideoque secundum glossam in prima parte Psalmi sancti memores quanta euaserunt, soli misericordiae Dei ascribunt; in secunda vero gratias agunt, quia liberati sunt, dicentes; Benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum; Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, laqueus contritus est, & nos liberati sumus. Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum & terram; & Psalmo 124. Non relinquet Dominus virgam peccatorum super fortem iustorum, vt non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. Item Apostolus 2. ad Cor. 4. dicit; Habemus thesaurum istum in valis fictilibus, vt subli¬ Amitas sit virtutis Dei, & non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur sed non angusti¬ amur; aporiamur, sed non destituimur, persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deijcimur, sed non perimus; & hoc sicut ipsemet dicit supra eadem 1. Vt non simus fidentes in nobis, sed in Deo. Ad hoc idem facit planissime & plenissime vtriusque series testamenti in lege, Prophetis, Psalmis, Hagiographis, Euangelijs, ac etiam Epistolis vniuersis. Satis ergo reputo cuilibet humili catholico persuasum, nullum tentatum solius liberi arbitrij viribus sine gratia vel cum gratia quantacunque, sine alio Dei auxilio // speciali posse tentationem aliquam superare; & si quis aliter sapiat quantumlibet gratiosus, caueat neforte non sobrie sapiat; sed potius plus sapiens quam oportet; desipiat, praesumat talis de sua virtute, sed caueat, quia Deus de sua virtute praesumentes humiliat; Dicat in abundantia sua, non mouebor in aeternum; sed aduertat quid sequitur, Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem, & caueat ne forte auertat faciem suam ab eo, & factus sit conturbatus, nec vlla sit vtilitas in sanguine suo, dum in corruptionem descendat; Dicat cum Angelo Laodicaeae Ecclesiae. Diues sum, & locupletatus, & nullius egeo, sed caueat quod Amen testis fidelis & verus Angelo illi dicit; Scio opera tua, quod neque calidus neque frigidus es: Vtinam calidus esses aut frigidus, sed quia tepidus es & non frigidus nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo, quia dicis quod diues sum, & locupletatus & nullius egeo; & nescis quia // miseres, & miserabilis, & pauper, & caecus, & nudus. Non dicat Patri coelesti ne nos inducas in tentationem, & dicam sibi audacter quod in tentationem pessimam est inductus; nec dicat, Deus in adiutorium meum intende nec caetera talia, quae verax & humilis Dei Ecclesiae cum omni deuotione dicere nusquam cessat, sed in arcu suo speret, & eius gladius saluet eum, & sine dubio ipse auertat adiutorium gladij eius, & non auxiliabitur ei in bello. Destruet eum ab emundatione, & sedem eius in terra collidet; Minorabit dies temporis eius, & eum confusione perfundet; videbunt quoque iusti, & timebunt, & super eum ridebunt, & dicent; Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum: Non sic autem sobrij ecclesiae filij, non sic sapiunt, non sic desipiunt, non sic insaniunt, sed humiliter & veraciter sane dicunt; Deus noster, refugium, & virtus, adiutor in tribulationibus, quae inuenerunt nos nimis; propterea non timebimus, dum turbabitur terra, propria firmitate praesumens, & montes elati, vires proprias extollentes, in cor maris profundissimi transferentur.
On this page