Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 40
Is igitur contra concedentes reuelationem in verbo hactenus disputatis, superest contra ipsos, qui in verbi iniuriam & nostri miseriam eam negant, eandem verbis aliquibus, prout ipsum verbum dederit, affirmare. Sunt enim quidam huius hypothesis defensores, qui rationes praemissas de reuelatione in verbo soluere non valentes, & hypothesin relinquere non volentes, ad aliam partem, sinistram scilicet biuij huius tendunt, dicendo nullum complexum de futuro contingenti posse reuelari in verbo. Quomodo namque non redundat in verbi iniuriam ipsum omnipotentia spoliare, ipsumque non posse amatoribus suis charissimis seipsum ostendere per seipsum? Quomodo etiam non redundat in nostri miseriam finali beatitudine nos priuare? Haec enim consistit in // huiusmodi vifione, sicut nedum Theologi, verum & Philosophi locis quampluribus contestantur. Sed hi forsitan respondebunt faelicitatem & beatitudinem nostram finalem consistere in visione Dei incomplexa, non autem complexa, id est, Beatus videbit incomplexe in Dei essentia, & in verbo ipsam Dei essentiam, & quamlibet personarum, & incomplexa quae in ea relucent; complexionem tamen seu compositionem aut propositionem imaginariam, siue affirmationem vel negationem de futuris contingentibus, scilicet Deum affirmare intrinsecus, sicut Pater affirmat Filio, quicquam fore vel non fore, in verbo seu essentia reuelari non posse; in proprio autem genere, bene posse: quare & dicunt & omnia talia reuelari per propositiones, habitus, actusque creatos in proprio scilicet genere, nec posse aliter reuelari. Sed si futurum contingens non possit reuelari creaturae in Dei essentia seu in verbo, vel hoc est propter impotentiam in Deo, vel propter impotentiam in futuro, vel propter impotentiam in creatura. Non propter impotentiam in Deo, cum sit omnipotens, cum etiam Pater reuelet talia Filio in essentia sua clara, sicut patet 34. huius. Potest quoque De us sic reuelare incomplexa, quare & complexa simili ratione: non enim est mensuratae potentiae aut restrictae: Nec propter impotentiam in illo futuro; illud enim potest in Dei essentia reuelari; in ipsa namque Filio reuelatur. Illud quoque verum de futuro verissime, certissime, ac clarissime scribitur in libro diuinae praescientie; cur ergo non potest ibi similiter reuelari? Cum etiam illud verum sit ibi certius & verius, quam in aliqua propositione creata, potest & ibi certius & verius reuelari. Neque propter impotentiam // creaturae, quia si sit ita, augeat Deus omnipotens, quantum oportet, potentiam creaturae: potest quoque creatura videre in verbo rem incomparabiliter altiorem, subtiliorem & difficiliorem quodammodo infinite, trinitatem videlicet personarum in essentiae vnitate. Quod enim nunc credimus, tunc videbimus clara luce, sicut Patres Catholici concorditer attestantur, potestque creatura videre in verbo quaelibet incomplexa; quare ergo non simili ratione complexa? Si autem dicatur creaturam non posse videre futura in verbo propter nimiam eius improportionem, distantiam, & elongationem a verbo, potest ei contradici vt prius. Deus namque omnipotens potest eleuare creaturam in naturalibus vel supernaturalibus quantum oportet; quare & multi Doctores non indocte ponunt quoddam lumen supernaturale creatum, quod vocant lumen gloriae eleuans intellectum creatum ad beatificam visionem beatifici luminis increati; quod & Propheta videtur patenter docere, cum dicit, Apud te est fons vitae, in lumine tuo videbimus lumen, Psalmo 35. Hac etiam improportione & distantia non obstante, potest creatura videre in verbo quaelibet incomplexa; cur ergo non ista complexa? Item creatura potest videre in verbo rem contingenter futuram esse quando est, & fuisse cum praeterierit; cur ergo non fore quando est futura, praesertim cum verum huiusmodi semper omni eodem modo intrinsece sit verum, & scriptum ac lucens in verbo, siue res sit futura, siue praesens in praeteritumue transmissa? Alias enim Deus intrinsece mutaretur, contra quintum & vicesimum tertium primi libri, quod etiam ex 30. 31. & 32. huius ostenditur euidenter. Item complexa necessaria de futuro, & quaecunque alia complexa necessaria possunt reuelari in verbo; cur ergo nullum futurum contingens, cum omnia vera // ibi similiter conscribantur? Dicetur fortassis quod omnia vera necessaria, & omnia vera de praesenti & de praeterito habent causam determinatam, & certam, & simili modo sunt vera; quare & possunt determinate & certe reuelari in verbo; futura autem contingentia non sic habent, nec sic sunt vera, quare nec sic possunt re¬ uelari in verbo. Hoc autem non est verum: voluntas enim diuina immutabilis est causa determinata & certa omnium contingentium futurorum, per quam & ita determinate & certe sciuntur a Deo, & ita determinata & certa sunt in eo quando sunt futura, sicut quando sunt praesentia in praeteritumne defluxa, sicut per 14. 8. ac 23. primi, & per 30. a832. huius apparet. Potestque Deus ostendere creaturae in verbo se velle tale futurum fore, quare & facere eum praescire in verbo illud fore, imo & scire verissime ac demonstratiue quodammodo, quia per causam verissimam & infrustrabilem, diuinam scilicet voluntatem. Item diuina essentia est similior, propinquior, & proportionalior menti nostrae quam qualitates, propositiones, habitusue creati; ambae namque sunt substantiae, & substantiae immateriales plurimumque cognatae. Quare & Philosophus 10. Eth. 13. Si, inquit, quaedam cura humanorum a dijs sit, quem, admodum videtur, erit vtique bens rationabile & gaudere ipsos optimo & cognatissimo; hoc autem est intellectus: homo quoque, Genesi attestante, ad imaginem & similitudinem Dei est factus, & hoc potissime in anima rationali, sicut quamplures Patres Catholici contestantur, quare & est finis naturalissimus & desideratissimus mentis nostrae. Si ergo haec sint ita, imipsa quoque diuina essentia clarius, verius, & certius conscribuntur & lucent omnia vera complexa, sicut & in omplexa, quam in aliqua propositione creata, quam in aliquo habitu, quam in aliqua creatura; cur ergo mens nostra nequaquam clarius, verius, & certius ibi videbit, poteritque videre quaecunque vera complexa, sicut incomplexa, quam in aliqua creatura, praesertim cum mens nostra ab omni mole corporis aggrauantis, ab omnibus phantasmatibus obnubilantibus, ab omni rubigine & caligine, ab omni scoria atque miseria plenissime fuerit expurgata, & supra solis splendorem deifice tranfformata? Quod & de Angelis omnibus, aliquoue eorum, de quo Ezechiel. 28. Tu signaculum, similitudinis &c. similiter vel fortius argui forte potest, cum videatur propinquiur ad similitudinem Dei factus, dicete Cregorio 32. Moral. 23. super illud Iob. 40. Ipse est principium viarum Dei; licet homo ad similitudinem Dei creatus sit, Angelo tamen quasimaius aliquod tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit, vt quo subtilior est natura, eo in illum similitudo Dei plenius credatur expressa. Dicitque Isidorus 1. de summo bono 10. Distat conditio Angeli a conditione hominis: Homo enim ad similitudinem Dei conditus est, Archangelus vero, qui sapsus signaculum Dei similitudinis appellatus est, testante Deo per Ezechielem, Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, In deliciis paradisi fuisti; quanto enim subtilior est eius natura, tanto plenius extitit ad similitudinem diuinae veritatis expressa. Cum etiam Deus sit finis naturalissimus mentis nostrae, nec possit perfici nisi in coniunctione eius perfecta cum eo, quomodo secundum vnam eius // potentiam, quae est apprehensiuae simplicium, perficietur coniuncta perfecte cum Deo? perfecte, quia per Dei essentiam incomplexa & simplicia contemplando: secundum alteram vero eius potentiam etiam nobiliorem, quae componit & diuidit simplicia in complexa, manebit aeternaliter imperfecta? Imo nec potest perfici in aeternum, vel saltem non in tantum perficietur, nec potest sicut alia potentia foror sua ignobilior quoque illa, cum nullum verum complexum possit videre in Deo? Imo hae duae potentiae intellectus creati proportionales videntur potentiae intellectus diuini apprehendenti simplicia, & potentiae componenti simplicia apprehensa, loquendo multum improprie de potentia componente in Deo, sicut balbutiendo vix possumus Dei magnalia vel tenuiter resonare, sicut 18. primi plenius tangebatur; quare & sicut haec, ita ista perficietur finaliter contemplando in ipsa incomplexe quodammodo incomplexa, sic & altera in illa contemplando complexe quodammodo complexa. Ita namque vna pars imaginis est perfectibilis finaliter sicut altera, & ita finem naturalem & proprium consequetur: Item aliter Deus omnipotens nullum beatum potest certificare de sua beatitudine aeternaliter duratura, nec de futuro aliquo contingente. Si enim possit, ponatur; vel ergo illud certe reuelatum necessario eueniet, vel nequaquam. Non necessario eueniet, sicut positio ista ponit; potest ergo nulla¬ tenus euenire, quare & iste beatus potest decipi & ertare, & nunc non esse beatus, nec vnquam prius fuisse, sed nunc esse miser & semper prius fuisse, cum absurditatibus alijs multis & magnis, sicut potest patere ex 34. huius. Cuius etiam animus non desiderat certitudinem infallibilem de sua beatitudine aeternaliter duratura? Dicere ergo nullum certitudinem talem posse habere, est omnem creaturam rationalem beatitudine sua priuare, sicut ex eodem 34. patet. Secundum hoc quoque beati nunc in coelo non sunt certi de finali iudicio, resurrectione mortuorum, & beatitudine sua futura, nisi certitudine fidei seu spei, contra prius ostensa 34. huius. Isti quoque nituntur decipere veritatem, Dominum scilicet Iesum Christum, saltem secundum naturam suam humanam. Si enim tantum in proprio genere vi¬ deat res contingenter futuras, cum illae possint non fore, potest & Christus decipi & errare;M quod quis Christianus, nisi forte deceptus & errans, praesumpserit affirmare? Nec potest quis vitare deceptionem dicendo huiusmodi visionem in Christo alijsque beatis vnius oppositorum posse fuisse alterius, non illius, sicut patet tricesimo sexto huius. Isti similiter priuant beatos nedum certitudine scientiae, verum & multitudine: ad beatitudinem namque perfectam scientia perfecta requiritur, non solum quantum ad claritatem scientiae, sed etiam quantum ad multitudinem scitorum; beatus ergo perfecte scit omnia. Quomodo namque aliter decipi non valeret, & quomodo aliter non haberet malum & tenebras ignorantiae, & quomodo aliter no posset semper studere, proficere, & vlterius laborare? Hoc autem non est de ratione finis, sed viae. Quare & Augustinus 15. de Trinit. 16. Cum, inquit, tanta sit nunc in isto aenigmate dissimilitudo Dei, in qua tamen nonnulla similitudo comperta est, illud quoque fatendum est, quod etiam cum similes ei erimus, quando eum videbimus sicuti est, quod vtique qui dixit, hanc proculdubio quae nunc est dissimilitudinem attendit, nec tunc natura illi erimus aequales tsemper enim natura minor est faciente quae facta est) & tunc quidem verbum nostrum non erit falsum, quia neque mentiemur, neque fallemur; fortassis etiam non erunt volubiles nostrae cogitationes ab alijs in alia euntes atque redeutes, sed omne scientiam nostram vno simul conspectu videbimus. Et quomodo aliter satiaretur appetitus beati, quo quamcunque propositam vellet cognoscere, saltem mallet cognoscere quam non cognoscere veritatem? Et quomodo aliter erit beatitudo bonum omniquaque perfectum, sicut haec omnia magis patent ex tricesimo quarto huius? Quomodo namque beatus omnia scire potest actualiter aut habitualiter in proprio genere? Hoc enim non posset nisi per propositiones & actus & habitus infinitos; sed sic non potest; non ergo potest omnia clare scire, nisi per diuinam essentiam omnia clarissime demonstrantem, nisi per librum diuinae scientiae omnia clarissime continentem, nisi per diuinae maiestatis speculum, in quo omnia clare lucent, nisi per diuinae virtutis oculum, cui omnia clare patent. Quare & Philosophus I. de Anima 65. Si, inquit, accipiat senior oculum iuuenem, videbit vtique sicut & iuuenis: Vbi & textus, quem Auerroes exponit, Senex, inquit, si reciperet oculum iuuenis, videret sicut iuuenis; quare & si homo vel Angelus accipiat oculum Dei, videbit quodammodo sicut Deus. Annon sic potest intelligi illud propheticum, Oculo ad oculum videbunt? Es. 52. & illud, Oculus non vidit, Deus; absque te, quae praeparasti expectantibus te, infra 64? Dominus illuminatio mea, Psal. 26. & multa similia multis locis? Quamobre & Philosophi asseuerant hominem debere tande scire omnia per substantiam intellectus agentis, per substantiam ipsam Dei, & hanc esse foelicitatem eius ultimam & perfectam. Auerroes enim super 3. de Anima comment. 36. loquens de copulatione & continuatione intellectus agentis nobiscum, dicit quod quandoque dicimur moueri ad continuationem huius, & addit; & manifestum est, quod cum ipse motus complebitur, quod statim ille intellectus copulabitur nobiscum omnibus modis; & tunc manifestum est, quod proportio eius ad nos in illa dispositione est sicut dispositio intellectus quae est in habitu ad nos; & cum ita sit, necesse est vt homo intelligat per intellectum sibi proprium omnia entia, & vt agat actionem sibi propriam omnibus entibus, sicut intelligit per intellectum qui est in habitu, quando fuerit continuatus cum formis imaginabilibus, omnia entia intellectione propria: Homo ergo secundum hunc modum, vt dicit Themistius, assimulatur Deo, scilicet in eo quod est omnia entia quoque modo, & sciens ea quoquo modo. Entia enim nihil aliud sunt quam scientia eius, nec causa entium aliud est nisi scientia eius; & quam mirabilis est iste ordo, & quam extraneus est iste modus essendi? Quibus & concorditer Augustinus De gaudijs iustorum, & paenis malorum, siue de triplici habitaculo, dicit, quod in vita futura, in vrbe regia fulgebunt iusti sicut Sol, sicut ait Dominus, vbi summa pax erit, summa quies, nullus labor, nullus dolor, nulla paupertas, nec senectus, nec vlla nox, nec vlla mors, nec vllum cibi desiderium, nullum sitis incendium, sed cibus & potus omnium erit visio Christi & sanctae Trinitatis, & contemplatio puri cordis oculo ipsius diuinitatis, & assidua lectio, vt ita dicam, libri vitae. id est, aeternae veritatis, & summae sapientiae, & verbi Dei, quod est Iesu Christi visio; vbi quicquid nos latet nunc, manifestum erit tunc, vbi ratio manifesta erit; cur hic electus est, & ille reprobatus, cur hic in regnum assumptus est, cur ille in seruitutem redactus, cur alius in vtero moritur, alius in infantia, alius in iuuentute, alius in senectute, cur alius pauper est, alius diues, cur filius adulterae baptieatur, & aliquando filius legitimae coniugis ante baptismum moritur, cur qui bene incipit viuere aliquando male finitur, & qui male incipit saepe bene finitur; haec omnia & huiusmodi multa in libro virae plana & aperta erunt. Et infra, in visione Dei trina scientia noscitur, id est, homo qui cernit, Deus qui cernitur, & caeteri omnes, omnia videbuntur & intelligentur. Sicut enim per speculum vitreum trina nobis visio administratur, quia nos ipsos, & ipsum speculum, & quicquid praesens adest videmus: sic per speculum diuinae claritatis & ipsum Deum, vt est, videbimus quantumcunque possibile est creaturae, & nos ipsos & caeteros vera & certa scientia cognoscemus. Qui & vlt. de ciuit. Dei 28. Si, inquit, Propheta Elizeus puerum suum Giesi absens corpore vidit accipientem munera, quanto magis in illo corpore spirituali videbunt sancti omnia? An hoc est quod Mosi desideranti videre faciem & gloriam Domini, Dominus promittebat, Ego ostendam omne bonum ribi, Exod. 33. Glossa, Requiem aeternam, in qua est omne bonum in visione Dei, sicut Psalmista ait, Satiabor cum apparuerit gloria tua. Beatus quoque Gregorius 4. Dial. 22. loquens de Sanctis in coelo, quid est, inquit, quod ibi nesciant, vbi scientem omnia sciunt? Respondebitur forsitan, sicut videtur, Petrum respondere 2. sent. dist. 11. vlt. quod Gregor. loquitur ibi de Angelis, & cum innuit, quod sciunt omnia, intelligit solum de his omnibus quorum cognitio facit cognitorem beatum, de his videlicet, quorum cognitio est de substantia beatitudinis, cuiusmodi est mysterium trinitatis. Sed respicientibus processum Gregorij plane constat ipsum ibi loqui de hominibus & de cognitione hominum, mutuo etiam hominum extraneorum & ignotorum semper ad inuicem in hac vita. Quaerit namque Petrus, si vel boni bonos in regno, vel mali malos in supplicio agnoscunt, & loquitur de hominibus manifeste. Vbi & Gregorius respondendo ostendit quod sic tam de bonis quam de malis, & hoc tantum de hominibus, & subiungit; sit autem in electis quoddam mirabilius, quia non solum eos agnoscunt quos in hoc mundo nouerunt; sed velut vicinos suos ac cognitos recognoscunt bonos, quos nunquam viderant. Nam cum antiquos Patres in illa haereditate aeterna viderint, eis incogniti per visionem non erunt, quos in opere semper nouerunt. Quia enim illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, vbi scientem omnia sciunt? Anselmus insuper de similitudinibus 57. dicit quod octaua pars beatitudinis est sapientia, & addit; Bonus enim perfecta, quae Deus est, sapientia replebitur, eamque facie ad faciem intuebitur, quam cum ita prospexerit, creaturae totius naturam videbit, quae in Deo melius quam in seipsa consistit. Tunc etenim iusti cuncta scient quae Deus fecit scienda, tam ea quae praeterita, quam quae postmodum sunt futura; ibi a singulis omnes, ibi ab omnibus singuli cognoscentur, nec quenquam omnino latebit qua patria, stirpe, quis editus fuerit, vel quid in vita sua fecerit. Item quis Theologus negare praesumserit Christum secundum naturam assumptam omnia vere scire, cum hoc tam ratio, quam multiplex Patrum autoritas contestetur? Ipsi namque datus est spiritus non ad mensuram, Ioh. 3. & hoc secundum omnia dona sua; in ipso quoque, teste Apostolo, complacuit omnem plenitudinem diuinitatis inhabitare corporaliter, ad Col. 1. In quo etiam secundum eundem sunt omnes thesauri sapientiae & scientiae absconditi, infra 2. Hoc idem & Hugo de sancto Victore in quodam libello responsiuo Magistro Gualtero de Mauritania multipliciter nititur approbare, & pertinaciter affirmare. Quaesiuit siquidem Gualterus, vtrum anima Christi tantam habeat penitus scientiam & sapientiam, quantam habet diuinitas? Qui opinabatur & arguebat quod non, quia beatitudo consistit in notitia, dicente Domino, Haec est vita aeterna, vt cognoseant, &c. Si ergo anima Christi haberet aequalem notitiam cum diuinitate, haberet & aequalem beatitudinem, aequalem charitatem, & caetera bona in quibus beatitudo consistir. Item alias falsum esset Deum in omni bono maiorem habere sufficientiam, quam eius creaturam. Quibus nequaquam obstantibus, tener plane quod sic; quia anima Christi sic nouit omnia non per habitus, actus, aut actum aliquem, sed per ipsum Deum, per essentiam ipsam Dei; quod & de beatitudine nostra sentit; vnde sic ait, Haec est, inquit, vita, vt cognoscant te solum verum Deum, & quem misisti Iesum Christum: cognitio itaque Dei vita aeterna est. Et quid est cognitio Dei? Nunquid accidens est? Ergo amor Dei accidens est, & beatitiido accidens est, & in accidentibus est beatitudo nostra; quare non magis Deus sit beatitudo nostra, ipse sapientia qua cognoscimus, ipse amor quo diligimus, ipse gaudium quo exultamus, ergo vna sapientia est qua omnes sapiunt: nec tamen vno modo sapiunt, quia participando sapiunt; quod si omnes hac sapientia sapiunt quicunque sapiunt, multo magis hac sapientia sapuit illa anima quae ipsi sapientiae vnita fuit. Et infra Apostolus testatur plenitudinem ibi esse, & nos dicimus, quia tota sapientia non est in domo sua, ergo dimidia intus habitat, & dimidia foris. Et vbi quaeritur, si domi non inuenitur, in quo habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter? Vbi plenitudo est, nihil deest; vbi nihil deest, totum adest; si forte plenitudo diuinitatis ibi est, & plenitudo sapientiae ibi non est? Dicit iterum, In quo sunt omnes thesauri sapientiae & scientiae absconditi. Sed dicitis bene, Omnes sapientiae thesauri & scientiae ibi sunt, sed absconditi sunt, portat, & no videt. Absit autem ab intellectu nostro, vt sic sentiamus; sed absconditi sunt, no vt ab eo abscodatur, sed ne ab impiis in eo videantur, absconditi sunt & reconditi sunt; reconditi sunt vt tempore opportuno proferan tur. Et infra, vidit Christus in diuinitate, vidit & in humanitate, tamen ex diuinitate: erat enim plenitudo diuinitatis in anima Christi, & ex plenitudine sapientiae plene sapiens erat anima Christi; ergo inquiunt, tantam sapientiam habet anima Christi quantam Deus habet. Quid facit comparatio? Vnus solus est, vna est sapientia Dei, qua sapiens est anima Christi, nec participando sapiens, vt hoc vel illud in illa & per illam sapiat, sed plenitudinem habendo, vt totum possideat. Non ergo tanta dicamus aut quanta, sed dicamus tota sapientia Dei in anima Christi, & ex tota sapientia Dei anima Christi sapiens est, nec tamen aequalis Deo anima Christi est, quia sapientia Dei non est; illic gratia, hic natura; & idem illic gratia quod hic natura. Et infra respondendo ad primum argumentum Gualteri dicit, Et si anima Christi habeat aequalem scientiam cum diuininitate, non propterea oportere ipsam habere aequalem beatitudinem, quia beatus est habere bonum per naturam, & ex se, & esse illud, quam habere illud per gratiam & ab alio, & non esse illud. Et infra respondendo ad secundum, sic ait, Postea adiecistis, si anima Christi aequalem cum Deo habeat // scientiam, falsum erit Deum in omni bono maiorem habere sufficientiam quam eius creaturam, & dcinceps, sicut non potest creatura aequari Creatori, ita nec bonum vnius bono alterius; sed hoc bene & veraciter ibi dicitur, vbi creaturae bonum aliud atque diuersum a bono Creatoris inuenitur; vbi vero vnum & ide ipsum est, maius aut minus esse qui potest? Quod est enim verum bonum creaturae praecipue rationalis aliud praeter Deum? aut qd. est bonum Dei aliud praeter ipsum? Si ergo verum & vnicum bonum creaturae Deus est, & bonum Dei aliud praeter ipsum esse non potest, nunquid idcirco Deus minor aut maior seipso est, quia creaturae suae pariter & suum bonum ipse est? Cesset ergo tandem tam crebra repetitio comparatioms, vbi singularitas est vnitatis. Et infra in fine, quid necesse est singula prosequi? Breuiter vobis quid mihi in hac re sentiendum esse videtur, ostendam; Plenam ac perfectam, & totam Dei sapientiam in anima Christi fuisse credimus, & ex ipsa sapientia animam eandem plene ac perfecte sapientem, non ex ipsa participando, sed totam & possidendo, quia secundum plenitudinem accepit: Iohannes autem, qui erat lucerna ardens & lucens, ex parte comprehenderat; anima ergo Iohannis de plenitudine accepit; anima Christi plenitudinem comprehendit. Quicunque autem in eo persistunt, vt hoc asserere contendant, quod alia fuerit sapientia illa, qua anima Christi sapiens extitit, alia quae animae Christi vnita fuit, ego praeiudicium nemini facere volo; videant ipsi quo sensu hoc asserant, ne forte carnalis sit magis sua quam vera pronuntiatio. Hoc vnum ego indubitanter affirmo, quod aut alia sapientia praeter diuinam in anima Christi non fuit, aut si alia fuit, aequalis illi non fuit; hoc credenti qui non credit, non bene credit; ad caetera ego non cogo, sed suadeo. Hoc idem & Petrus 3. sentent. dist. 13. & 14. per rationes & autoritates Doctorum ostendit. vbi & dist. 14. quibusdam obijcientibus sic respondet, Respondentes dicimus animam Christi per sapientiam gratis datam in verbo Dei cui vnita est, quod etiam perfecte intelligit, omnia scire quae Deus scit: Angeli quoque beati omnes vel aliqui omnia sciunt in verbo, vel saltem scient finali beatitudine consummata: aliter enim possent Angeli hominesque beati semper proficere addiscendo tam per studium proprium, quam perreuelationem diuinam, quare super I. Poster. 14. quod intelligentiae recipientes irradiationem a lumine primo vident in eo omnes res scibiles vniuersales & particulares. Dicitque Gregorius super illud Luc. 15. Quae mulier habens drachmas decem? &c. homilia 34. Cherubin plenitudo scientiae dicitur, & sublimiora illa agmina // merito Cherubin vocata sunt, quia tanto perfectiore scientia plena sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur, vt secundum creaturae modum eo plenius omnia sciant, quo visioni conditoris sui per meritum dignitatis appropinquant. Et infra ostendendo, quod munera ordinum sunt ita specialia singulis, quod tamen communia omnibus, Cherubin, inquit, plenitudinem scientiae diximus, & tamen quis ibi aliquid nesciat, vbi ipsum omnes simul fontem scientiae Deum vident? Isidorus etiam I. De summo bono 10. Angeli, inquit, Dei cognoscunt omnia antequam in se fiant, & quae apud ho mines adhuc futura sunt, Angeli iam, reuelante Deo, nouerunt. Beatus similiter Augustinus 8. super Genesin ad literam 48. dicit quod Deus ipse loquitur cum Angelis, incommutabili veritate illustrans mentes eorum, vbi est intellectus nosse simul quaecunque etiam per tempora non fiunt simul. Isti ergo priuant beatos Angelos & homi stum certitudine ac multitudine scientiae ad beatitudinem requisitae. sicut praecedentia manifestant; & nedum hoc, verum etiam & omni scientia seu praescientia priuant eos, omnium, inquam, scientia seu praescientia contingentium futurorum, & quorumcunque scibilium aliorum, nisi fortassis per se notorum, aut quorum habent demonstrationem aut sensum; quare multo magis Christum & omnes Prophetas in via. Nam vbi non est perspicua certitudo, nec scientia proptie, sed fides, opinio, aut aestimatio potius esse potest, sicut ex 18. primi apparet. Quare & Apostolus, Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium, ad Heb. 1I. Vnde & Augustinus primae partis super Iohan. homilia 40. Cre dimus, inquit, vt cognoscamus. Quid est enim fides nisi credere quod non vides? Fides ergo est quod non vides credere; veritas quod credidisti videre: Qui & ad Paulinum de videndo Deo 3. & post diffuse ostendit, quod videre & credere in hoc distant, quod videre est aliquid certe & euidenter cognoscere siue scire, aliquo scilicet sensu corporis vel animi, quicquam certe sentire, recolereue sensisse; credere vero alijs non sic cognitis assentiri. Vbi 4. sic ait, Hanc distinctionem tene, vt si quid te admonuero disserendo quod ita videas oculis carnis vel vllo alio sensu eius sentias, seu te sensisse recolas, vt sentiuntur sonores, colores, fragores, odores, sapores, feruores, & si quid aliud per corpus cernendo, audiendo, olfaciendo, gustando, tangendo, sentimus, aut ita non videas, mentis intuitu vero vides, vitam, voluntatem, cogitationem, memoriam, intelligentiam, scientiam, fidem tuam; & quicquid aliud mente conspicis, atque ita esse non tantum credendo, sed plane videndo non dubitas, hoc me iudices ostendisse; quod autem non sic ostendero, vt aut corporis aut animi sensus visu, perceptuque teneatur, & cum dixero aliquid quod nullo illorum duorum genere videatur, restat vt tantum credatur. Et infra 5. Nonnulli putant ipsum quod dicimus credere, cum res vera creditur, hoc solum esse mente contueri: quod si ita est, fallitur ista nostra prolocutio, in qua distinximus aliud esse aliquid sentire corporis sensu, sicut in coelo Solem, & in terra montem, arborem, corpusue quodlibet, & aliud mentis intuitu rem nihilominus euidentem, sicut nostra voluntas a nobismet ipsis intus aspicitur cum aliquid volumus, vel cogitatio cum aliquid cogitamus, vel memoria cum recordamur, vel tale aliquid in animo siue corpore, vel aliud ante credere quod in corporis mentisue conspectu nec adest nec affuisse recolitur, sicut sine parentibus creatum Adam & natum ex Virgine passumque resurrexisse Christum. Et infra 6. Num satis est vt inter videre & credere hoc distare credamus, quia praesentia videntur, creduntur absentia? Plane forsitan satis est, si praesentia illa hoc loco intelligamus dicta quae praesto sunt sensibus siue animi siue corporis, vnde & iam praesentia scilicet a praesto ducto vocabulo nominantur. Sicut enim hanc lucem corporis sensu, sic & meam voluntatem plane video, quia praesto est animi mei sensibus, atque intus mihi praesens est; si quis vero mihi indicet voluntatem suam, cuius os & vox mihi praesens est, tamen quia ipsa voluntas, quam mihi indicat, latet sensus corporis & animi mei, credo, non video, & si forte vt dicit ita sit; creduntur ergo illa quae absunt a sensibus nostris, si videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur; videntur autem quae praesto sunt, inde & praesentia nominantur, vel animi vel corporis sensibus. Nam cum sint quinque corporis sensus, cernendi, audiendi, olfaciendi, gustandi, tangendi; visus quidem praecipue oculis attributus est; veruntamen hoc verbo vtimur & in caeteris. Neque enim tantum dicimus, Vide quid luceat, sed etiam, Vide quid sonet, vide quid oleat, vide quid sapiat, vide quid caleat; nec quia dixi ea credi quae a sensibus nostris absunt, sic accipiatur, vt inter illa deputentur quae aliquando vidimus, & nos vidisse retinemus, certique sumus, quamuis ea tunc non praesto sint cum recoluntur a nobis; neque enim inter credita, sed inter visa deputantur, & ideo nota sunt, non quia fidem habuimus alijs testibus, sed quia nos vidisse sine dubio recordamur & scimus. Respondebit quisnam fortassis dicendo ista non sequi, quia Deus potest sic illustrare mentem alicuius, & propositiones seu habitus in mente ipsius, & ita ei vera huiusmodi reuelabit, quod sciet & intuebitur illa certe. Sed si illustratio illa fiat per aliquod lumen creatum quantumcunque clarissi. mum, aut per aliquam creaturam, talis reuelatio de futuro potest esse erronea, delusoria, atque falsa: potest enim oppositum euenire: Eodem quoque modo & reuelatio quaelibet de praesenti aut de praeterito non per se noto aut demonstrato, nec sensato, non obstante illustratione huiusmodi, potest esse delusoria atque falsa. Cur enim non de praesentibus & praeteritis talibus sicut de futuris? imo si cuipiam existenti Londini talis reuelatio fieret, quod cras hora prima A. futurum contingens fiet Romae, & ipse credat continue, nonne, sicut ex ista reuelatione potest decipi & errate ante horam primam dici crastinae credendo A. tunc fore, quia non obstante reuelatione huiusmodi, possibile est A. nonfore, sic & ex eadem reuelatione se cundum substantiam potest decipi de praesenti, credendo cras hora prima A. esse, & Iapsa hora prima similiter decipi de praeterito, credendo conformiter A. fuisse? Cuius causa est, quia qualicunque & quantocunque lumine creato illustretur quaecunque propositio, cuius veritas non est per se nota, nec per lumen habitus euidenter demonstrata per aliqua per se nota, & in consequentia per se nota, nec indubitanter sensata, illa non est certa, quia illustratione huiusmodi non obstante res posset aliter se habere. Sicut enim illustratur propositio talis vera, sic posset & falsa. Ita clare namque lucet Sol & Luna ac alia luminaria supra scripturam falsam, sicut super veram, super mentientem sicut super vera dicentem; vbi ergo possunt haec discet ni? Certe in nullo lumine creato fallibili siue lumine infallibili increato; nulla ergo huiusmodi veritas potest certe infallibiliterque videri, nisi in intrinseco lumine infallibilis veritatis, in candore lucis aeternae, & speculo sine macula maiestatis diuinae, in libro vitae. in verbo Dei, qui & quod mentiri non potest, in essentia clara Dei vbi omnia sicuti sunt aeternaliter. immutabiliter, & infallibiliter conscribuntur, vbi nullus est error, nec etiam esse potest, sicut nec in Deo, quod & ibi videbit, leget, & sciet certissime, quicunque perfecte interius viderit, legerit & sciuerit librum illum, sicut apparet ex tricesimo quarto huius. Nonne hoc voluit dicere tota illa turba Philosophorum, quaedam obscure proferens, quaedam clare de intellectu agente? Et quomodo Deus est lumen ad omnia cognoscenda, sicut sextum primi, & vicesimum secundi plenius recitauit? An non sic sensit clarissimus Esaias, quando congregationi fidelium promittebat, Non erit tibi amplius Sol ad Iucendum per diem, nec splendor Lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam? Es. 60. Annon hoc sensit princeps Apostolorum Petrus, quando fidelibus ita scripsit, Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis artendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donee dies illucescat, & lucifer oriatur in cordibus vestris? 2. Pet. 1. Annon ita sensit vas electionis Paulus ad Corinthios ita scribens, Ex parte cognoscimus, & ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, euacuabitur quod exparte est; videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut & cognitus sum? Annon hoc sensit inter Discipulos magis dilectus, qui & de pectore Domini totum hausit quod sitientibus seruis effudit, cum dixit, Deus lux est, & tenebrae in eo non sunt vllae? 1. I0h. 1. Et infra 3. Charissimi, nunc filij Dei sumus, & nondum ? apparuit quid erimus; scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est? Et quomodo? Audi, Deum nemo vidit vnquam, vnigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarrauit, Ioh. 1. quod teste Beda in glossa, potest referri ad praeteritum & similiter ad futurum. Annon hoc veritas ipsa sensit, cum ait, Ego sum radix & genus Dauid, stella splendida & maturina? Apoc. vlt. Et iterum, Qui diligit me, diligetur a Patre meo, & ego diligam eum, & manifestabo ei meipsum? Ioh. 14. Annon sic intelligenda sunt haec & alia quamplura loca similia tam veteris testamenti quam noui? Si aliquis dubitet, respiciat expositiones & glossas catholicas, & proculdubio certus fiet. Scio tamen quod est quaedam scientia & etiam certitudo alio modo dicta, probabilis scilicet & firma, credulitas vehemens, & indubitata adhaesio, & spes firma. Sic enim scimus qui fuerunt & sunt nostri parentes, fratres & forores; sic scimus quae testimonio fide dignorum didicimus hominum I vel librorum, librorum inquam, historicorum sacrorum & etiam aliorum, puta Troiam fuisse nobilem ciuitatem, & a Graecis destructam, Alex andrum, // Carolum Adagnum, Ed ivardum, & alios Principes multa magnalia perpetrasse. Platonem, Aristotelem, Ptolomaeum, & Philosophos alios plurima docuisse. Quare & Ieber in prologo 1. dicit, quod scientia melior post scientiam fidei est, cuius principia sunt certa & firma: & Philosophus in De memoria & reminiscentia, Neque, inquit, contingit futura memorari, sed est opinabile & sperabile; erit vtique & scientia quaedam speratiua, quemadmodum quidam diuinatiuam dicunt: Et 7. Eth. 3. Quidam, inquit, opinantium non dubitant, sed existimant certe scire; si ergo propter quietem credere opinantes magis scientibus praeter opinionem agent, nihil differt scientia ab opinione: quidam enim credunt nihil minus quibus opinantur, quam alteri quibus sciunt; manifestat autem Heraclitus; qui & 4. Topicorum, dicit quod fides est opinio vehemens; vbi & recitat a quibusdam quod fides est vehementia opinionis. Quare & Augustinus adPaulinam de videndo Deo 4. Si, inquit, ea quae non vidimus, id est, in praesentia non sensimus vel mente vel corpore, neque de Scripturis sanctis vel legendo, vel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus, vnde sciremus esse ciuitates vbi nunquam fuimus, vel a Romulo etditam Romam, vel, vt de propioribus loquar, Constantinopolim a Constantino? Vnde postremo sciremus quinam parentes nos procreauissent, quibus patribus, auis, maioribus geniti essemus? Talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea vel vllo sensu praesentia, sicut Solem, sicut nostri animi voluntatem, sicut canonicorum eloquiorum autoritatem, sicut Adam fuisse primum hominem, aut Christum incarnatum, passum, ac resurrexisse didicimus, sed alijs referentibus, de quorum testimonio in hoc duntaxat rerum genere minime dubitauimus. Et infra 6. praetactam distinctionem de scientia innuens; Constat, inquit, nostra scientia ex visis, rebus, & creditis; sed in his quae vidimus vel videmus nos ipsi testes sumus; in his autem quae credimus, alijs testibus mouemur: ad fidem tamen earum rerum, quas nec vidisse nos recolimus nec videmus, dantur signa vel in vocibus, vel in literis, vel in quibuscunque documentis, quibus visis non visa credantur. Non autem immerito scire nos dicimus non solum ea quae vidimus aut videmus, verum & illa quae idoneis ad quamque rem commoti testimonijs vel testibus credimus. Porro si scire non incongruenter dicimus etiam illud quod certissimum credimus, hinc factum est vt & iam recte credita, etsi non adsint nostris sensibus, videre mente dicamur: scientia quippe menti tribuitur siue per corporis sensus, siue per ipsum animum aliquid perceptum cognitumque retineat, & fides ipsa mente vtique videtur, quamuis hoc fide credatur, quod non videtur. Vnde Apostolus Petrus dicit, in quem modo non videntes creditis; & ipse Dominus, Beati qui non viderunt, & crediderunt. Sed absit quod perfecte beati sint tantummodo habituri talem scientiam, cognitionem aut certitudinem impropriam, fallibilem, imperfectam, sicut patet ex hic praemissis, & 34. huius; non sic ergo, non sic, sed habebunt visionem certissimam in clarissimo Dei verbo, sicut & Christus habuit hic in via; & Petrus euidenter testatur 3. sentent. dist. 26. sicut 34. huius plenius recitatur. Quare & Propheta, Credo, inquit, videre bona Domini in terra viuentium, Psalmo 26. Non dixit opinari, aestimare, aut credere, sed videre. Ostendebatur autem superius quantum distat inter credere & videre; qui ergo tollunt a beatis huiusmodi visionem, & mercedem fidei a fidelibus simul tollunt: constat enim hanc esse fidei nostrae mercedem. Quare & dicebat Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos; Si vos manseritis in me, vere discipuli mei eritis, & cognoscetis veritatem, Ioh. 8. quasi diceret manifeste, Vos qui nunc aenigmatice creditis, si credendo manseritis, tandem cognoscetis certissime veritatem, Quod Augustinus exponens homilia 40. primae partis, // sic ait: Quid enim quod dixisti non est veritas? Veritas est, sed adhuc creditur, nondum videtur; si maneatur in eo quod creditur, // peruenitur ad id quod videatur. Inde Iohannes ipse sanctus Euangelista in epistola sua, Dilectissimi, inquit, filij Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Iam sumus, & adhuc erimus: quid plus erimus quam sumus? Audi, nondum apparuit quid erimus; scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus. Vnde? Quoniam videbimus eum sicuti est. Magna promissio, sed merces est fidei. Qui & vlt. de Ciuit. Dei 28. Considerandum est, inquit, quantus vir dicebat; Ex parte scimus, & ex parte prophetamus, donec veniat quod perfectum est, & videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; sic iam vident sancti Angeli, & sicut ibi vident, ita & nos visuri sumus praemium, atque fidei nobis visio ista seruatur. Beati quoque qui hic humiliter crediderunt Deum esse vnum & trinum; si hoc in coelo non clare & certe videbunt, quomodo digne & plene remunerabitur ista fides? Aut si hoc clare & certe videbunt, sicut sitibunde desiderant, in quo? Certe non sufficienter in aliqua creatura; nulla enim creatura potest istud clare & certe ostendere, sicuti est propter eius dissimilitudinem infinitam: si autem hoc clare & certe videbunt, & legent, & scient in verbo Dei, in libro vitae., in essentia clara Dei; cur non & alia vera complexa similiter, cum istud verum complexum videatur summum excellentissimum & difficillimum omnium ibi scriptorum? Quomodo etiam non potest beatus in illo libro Dei clarissimo & certissimo videre & legere clarissime & certissime quodcunque verum complexum clarissime & certissime ibi scriptum? Cur, inquam, hoc non potest, praesertim cum oculi cordis eius fuerunt plene mundati & omniquaque perfecti, cum etiam nunc cum oculis suis debilibus & infirmis possit videre & legere talia in alijs libris obscuris minus visibilibus & legibilibus minus valde? Si dixeris, propter nimiam excellentiam illius libri super oculum mentis Angelicae & humanae, hoc est superius reprobatum: quomodo etiam potest beatus ibi videre & legere optime, Deum esse vnum & trinum, quod videtur excellentissimum ibi scriptum, & alia inferiora non potest? Quomodo etiam, sicut & tu ipse concedis, ista excellentia maxima non obstante potest beatus ibi videre & legere quaelibet incomplexa, & tamen complexa non potest? In hoc siquidem videris beatum similem facere puero scienti simplices literas, ex eis tamen syllabas aut syllabam facere nescienti, scientiue syllabas, sed eas in dictiones aut dictionem coniungere nescienti; scientique legere dictiones, sed orationes, aut orationem intelligere nescienti; imo & quod durius multum videtur, nec vnquam valenti addiscere quicquam horum. Quomodo tamen quisquam summo ingenio praeditus, videns, legens, & intelligens in aliquo libro singulas dictiones, singula incomplexa, non potest videre, legere, & intelligere in eodem quam libet propositionem & orationem quamcunque, imo nec aliquam etiam facillimam intelle ctu? Quomodo ergo beatus non ita videbit, leget, atque intelliget in libro diuinae scientiae quaecunque complexa, sicuti incomplexa? Non sic ergo, non sic: non enim sic sentit beatus Augustinus superius allegatus, dicens quod Beatis erit assidua lectio libri vitae. Qui & de verbis Apostoli sermone 20. loquens de tempore viae & patriae. Nunc, inquit, per fidem ambulamus, tunc per speciem. Quid est per speciem? Speciosus forma prae filijs hominum, quia in principio erat verbum, & verbum erat apud Deum, & Deus erat verbum. Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit, & qui diligit me diligetur a Patre meo; & ego diligam eum: & quid illi dabis? Et ostendam meipsum illi; haec erit species quando faciet, quod dixit, & ostendam meipsum illi; ibi aequitatem Dei videbis, ibi sine codice in verbo leges; ergo cum viderimus eum sicuti est, iam transiet peregrinatio nostra. Sine codice, inquit, leges, sine codice, inquam, creato, in codice increato, in libro aeterno scientiae Dei aeternae. Et sequitur, Via est credere, hanc viam teneamus, & ad speciem perueniemus; cum venerimus ad speciem, aequitatem Dei videbimus, &iam non erit ibi dicere, quare huic subuenit, & huic non? Quare iste adductus est a gubernatione Dei vt baptizetur, ille autem cum bene catechumenus vixerit, subita ruina mortuus est, & ad baptismum non peruenit, ille autem cum scelerate vixerit, cum luxuriosus, cum moechus, cum scaenicus, cum venator aegrotauit, baptizatus est, discessit, peccatum in eo coniunctum est, peccatum in eo deletum est? Quare merita non inuenies, nisi poenam? Quare gratiam? Oaltitudo diuitiarum? Petrus negat, Iatro credit. Oaltitudo diuitiarum sapientiae & scientiae Dei? Simili quoque modo, sicut argutum est de libro, argui potest de verbo: quomodo namque non potest beatus audire & cognoscere vera complexa in verbo, & per verbum Dei, in quo & per quod omnia vera verissime, distinctissime, & certissime exprimuntur, verorumque omnium verissimae & certissimae rationes? Et quis praesumpserit dicere tam facundissimum verbum mutum? Quis hoc praesumpserit, nisi surdus? Et quis audeat dicere verbum Domini nequaquam exprimere nec posse exprimere aliqua vera complexa, sed tantummodo incomplexa? Vel si exprimat vera complexa, creaturam tamen non posse audire nec intelligere in illo verbo vera complexa, sed tantummodo incomplexa, nec verbum illud omnipotens posse per seipsum exprimere creaturae vera complexa sicuti incomplexa, orationes sicuti dictiones? Quis, inquam, hoc affirmare praesumpserit, nisi spiritualiter forte surdus, qui aures habet, & non audiet verbum Dei? Non sic Propheta, non sic; sed ait, Audiam quid loquatur in me Deus, Psalmo 84. super quod Augustinus, Loquebatur, inquit, in illo Deus intus & mundus faciebat illi strepitum foris; cohibens ergo aliquanto a strepitu mundi, & auertens se ad se, & a se in illum cuius vocem audiebat interius, quam obturans aurem contra tumultuantem vitae huius inquietudinem, & contra animam corpore quod corrumpitur aggrauatam, & sensu terrena habitatione deprimente multa cogitantem ait, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; & audiuit. Quid? Quoniam loquetur pacem in plebem suam; ostensoque quod pax illa non erit perfecta in praesenti, sed in futuro, concludendo sic ait, Erit ergo pax purgata in filijs Dei, omnibus amantibus se, videntibus se plenos Deo, cum erit Deus omnia in omnibus: commune spectaculum habebimus Deum, communem possessionem, communem pacem habebimus Deum. Quicquid enim est quod nobis modo dat ipse, nobis erit pro omnibus qui dat, ipsa erit perfecta & plena pax: hanc loquitur in plebem suam, hanc volebat audire ille, qui ait, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam. Qui & vlt. de Ciuit. Dei 29. Quanta, inquit, erit ista foelicitas, vbi nullum erit malum, nullum Iatebit? bonum? Vacabitur Dei laudibus qui erit omnia in omnibus. Admoneor etiam sancto Cantico, vbi lego vel audio, Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te omnes illi, qui nunc latent harmoniae corporalis nerui, non latebunt intrinsecus & extrinsecus per corporis cuncta dispositi, & cum caeteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles videbuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis delectatione succendent; vera ibi gloria, verus honor, vera pax, vbi nihil aduersi nec a seipso nec ab aliquo quisquam patietur, praemium virtutis ipse erit, qui virtutem dedit, eique seipsum, quo melius & maius nihil possit esse, promisit; quid est enim aliud quod per Prophetam T dixit, Ego illorum Deus, & ipsi mihi erunt plebs, nisi ego ero vnde satientur, ego ero quaecunque ab omnibus honeste desiderantur, & vita, & salus, & victus, & copia, & gloria, & honor, & pax, & omnia bona? Sic enim & illud recte intelligitur quod ait Apostolus, vt sit Deus omnia in omnibus, ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur; hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa vita aeterna communis. Nec putandum quod audire, mente videre, & legere in beatitudine consummata realiter sint diuersa, sicut videtur ex autoritate praemissa, imo fortassis nec beatitudo perfecta habet partes realiter differentes. Aut enim aliqua illarum partium esset perfecta, & ad beatificandum sufficiens, & tunc illa sola sufficeret; aut quaelibet imperfecta, & quomodo tunc ex talibus partibus imperfectis resultaret beatitudo perfecta, praesertim cum omnes illae partes sint finitae numero & virtute? Quae etiam posset esse beatitudo perfecta Angeli vel hominis citra Deum, cum tam ille quam illa sit finis amborum? Quare & Boetius 3. de consolatione Philosophiae, prosa 10. per modum dialogi inter Philosophiam & ipsum probat diffuse, & tenet expresse quod beatitudo humana est summum bonum, quare & Deus, imo & ipsa diuinitas. Cui & Anselmus concordanter Monolog. 70. "Si, inquit, creatura rationalis, quae sibi inutilis est, sine perseuerante Dei amore sic eminet in omnibus creaturis, vtique nihil potest esse praemium huiusamoris, nisi quod supereminet in omnibus naturis; etenim idem ipsum bonum quod sic amari exigit, non minus ab amante se desiderati cogit; nam quis sic amet iustitiam, veritatem, beatitudinem, incorruptibilitatem, vt his frui non appetat? Quid ergo summa bonitas retribuet amanti & desideranti se nisi seipsam? Nam quicquid aliud retribuat, non retribuit, quia nec compensatur amori, nec conp solatur amantem, nec satiat desiderantem; aut si se vult amari & desiderari vt aliud retribuat, non se vult amari & desiderari propter se, sed propter aliud, & sic se non vultamari, sed aliud; quod cogitare nefas est; nihil ergo verius quam quod omnis anima rationalis, si quemadmodum debeat, studeat amando desiderare summam beatitudinem, aliquando illam ad fruendum percipiat, vt quod nunc videt quasi per speculum & in aenigmate, tunc videat facie ad faciem: vtrum ea sine fine fruatur, dubitare stultissimum est, quoniam illa fruens nec timore torqueri poterit, nec fallaci securitate decipi". Huic & concorditer Augustinus in sententijs Prosperi 20. Hoc, inquit, affectu colendus est Deus, vt sui cultus ipse sit merces. Nam qui Deum colit ideo, vt alium magis quam ipsum promereatur, non Deum colit, sed id quod assequi concupiscit. Boetius etiam vbi prius, Quoniam, inquit, beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo vero est ipsa diuinitas, diuinitatis adeptione beatos fieri manifestum est: sed vti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt; ita diuinitatem adeptos Deos fieri simil // ratione necesse eset; omnis igitur beatus Deus, sed natura quidem vnus, participa tione vero nihil prohibet quamplurimos esse. Et infra ostendit, quod illa diuersa videntur in beatitudine contineri, puta sufficientia, potentia, reuerentia, claritas, voluptas, & caetera talia sunt vnum & idem; & haec bona omnia sita esse in substantia summi boni, in substantia ipsa Dei. Cui & concorditer Augustinus super illud Psalmi 84. Salutare tuum da nobis, per salutare Christum intelligens: Iam, inquit, dedit nobis Christum suum; adhuc illi tamen dicamus. Da nobis Christum tuum, quia dicimus illi, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et quis est panis noster, nisi ipse qui dixit, Ego sum panis viuus qui de Coelo descendi? Dicamus illi, Da nobis Christum tuum. Dedit enim nobis Christum, sed hominem, quem nouimus; quem nobis dedit hominem, eum ipsum nobis daturus est Deum. Hominibus enim hominem dedit, quia talem dedit illum hominibus, qualis capi posset ab hominibus;, Deum enim Christum nullus hominum capere poterat. Factus est hominibus homo, seruauit se Deum Dijs. An forte arroganter dixi? Reuera arroganter, nisi ipse dixisset, Ego dixi, Dij estis, & filij excelsi omnes. Qui & super illud Psalmi 35. Inebriabuntur ab vbertate domus tuae; Cum, inquit, accepta fuerit illa ineffabilis laetitia, perit quodammodo humana mens, & sit diuina, & inebriatur ab vbertate domus Dei. Et infra super illud, quoniam apud te est fons vitae, &c. Hic, inquit, aliud est fons, aliud lumen; ibi non ita: quod enim est fons, hoc est & lumen, & quicquid vis illud vocas, quia non est quod vocas, quia non potes congruum nomen inuenire. Non remanet in vno nomine, si diceres, quia lumen est solum, diceretur tibi sine causa ergo mihi dictum est vt esuriam & sitiam: quis enim est qui manducet lumen illud? Plane recte mihi dictum est, Beati // mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Si lumen est, oculos meos parem; para & fauces, quia illud quod lumen est, & fons est; fons qui satiat sitientes, lumen quod illuminat coecos. Qui & super Iohan. parte 2. homil. 45. seu 99. totius, tractans illud Iohan. 16. quod Dominus de Spiritu Sancto dixit; Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur; in illa, inquit, incorporea immutabilique natura audire & videre id ipsum est. Cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia, & videre, & audire, & olfacere, & gustare, & tangere. Nec mireris quod ineffabilis Dei scientia, qua nouit omnia, per vatios humanae locutionis modos omnium istorum corporalium sensuum nominibus nuncupatur, cum & ipsa mens nostra, hoc est, homo interior, cui vniformiter scienti per hos quinque veluti nuntios corporis diuersa nuntiantur, quando immutabilem veritatem intelligit, eligit, diligit, & lumen videt, de quo dicitur, Erat lumen verum, & verbum audit, de quo dicitur, In principio erat Verbum, & odorem capit, de quo dicitur, Post odorem vnguentorum tuorum currimus, & fontem bibit, de quo dicitur, Apud te fons vitae, & tactu fruitur, de quo dicitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est, nec aliud atque aliud, sed vna intelligentia tot sensuum nominibus nuncupatur. Quod & testantur verba Hugonis superius A recitata. Qui igitur contrarium huius astruere satagunt, nituntur priuare beatos nedum perfectione visus, & auditus, verum & omnium sensuum, omniumque potentiarum spiritualium mentis eorum, maxima quoque suauitate, summisque delicijs illius magnae coenae, illius coelestis conuiuij beatis omnibus praeparati: Conantur insuper, sicut dispensatores tenaces, contrahere manum Domini liberalem, & eius infinitam potentiam decurtare, ac magnificentiae eius abundantiam infinitam sub modio ponere, & sub mensura paruula coarctate. Quis etiam, ne limen Theologicae disciplinae vel parum ingressus, illam communem distinctionem de cognitione maturina & vespertina, siue diurna & nocturna ignoret? Et quod cognitio maturina est cognitio rerum in verbo, cognitio vespertina cognitio rerum in proprio genere? Haec enim distinctio apud Doctores atque discipulos tam communis habetur, quod fundatione vix eget; veruntamen ex abundanti ecce beatus Augustinus, qui4. super uen. ad literam 27. & post, diffuse atque perspicue ipsam tradit, dicitque Angelos cognouisse res faciendas in verbo, & factas in proprio genere, & primam cognitionem vocat mane & diem; secundam vesperam atque noctem propter excellentiam claritatis huius super illam: vbi & 29. sic ait, Multum quippe interest inter cognitionem rei alicuius in verbo Dei, & cognitionem eius in natura eius, vt illud merito ad diem pertineat, hoc ad vesperam. In comparatione enim lucis illius, quae in verbo Dei conspicitur, omnis cognitio, qua creaturam quamlibet in semetipsa nouimus, non immerito nox potest dici, quod rursus tantum differt ab errore vel ignorantia eorum, qui nec ipsam creaturam sciunt, vt in eius comparatione non incongrue dicatur dies; qui tamen dies, nisi rursus in comparatione illius dici potest, quo coaequales Angelis facti Deum videbimus sicuti est, ipse quoque nox esset, non hic prophetiae lucernae indigeremus. Vnde Apostolus Petrus dicit, Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes sicut lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat & lucifer oriatur in cordibus vestris. Quapropter cum sancti Angeli, quibus post resurrectionem? coaequabimur, si viam quae nobis Christus factus est vsque in finem tenuerimus, semper videant faciem Dei, verboque eius vnigenito filio, sicut Patri aequalis est, perfruantur, in quibus prima omnium creata est sapientia, proculdubio vniuersam creaturam, in qua ipsi sunt principaliter conditi, in ipso verbo Dei prius nouerunt, in quo sunt omnium etiam quae temporaliter factae sunt aeternae rationes tanquam in eo per quod facta sunt omnia; ac deinde in ipsa creatura, quam sic nouerunt, tanquam infra despicientes, eamque referentes ad illius laudem, in cuius incommutabili veritate rationes secundum quas facta est principaliter, vident. Et infra 32. sic scribit, Nec quisquam arbitretur illud, quod dixi de luce spirituali, & de condito die in spirituali & Angelica creatura, & de contemplatione quam habet in verbo Dei, & de cognitione, qua in seipsa creatura cognoscitur eiusque relatione ad laudem incommutabilis veritatis, vbi prius ratio videbatur rei faciendae quae cognita est facta, non iam proprie, sed quasi figurate atque allegorice conuenire ad intelligendum diem & vesperam & mane, sed aliter quidem quam in hac consuetudine quotidianae lucis huius corporalis, non tamen tanquam hic proprie, ibi figurate: vbi enim melior & certior, ibi verior etiam dies: cur ergo non etiam verior vespera, & verius mane? Et infra 35. Mens Angelica, pura charitate inhaerens verbo Dei, posteaquam illo ordine creata est, vt praecederet caetera, prius ea vidit in Dei verbo facienda quam facta sunt, ac sic prius in eius fiebant cognitione, cum Deus dicebat vt fierent, quam in sua propria natura; quae itidem facta in eis ipsis etiam cognouit minore vtique notitia, quae vespera dicta est. Praedictam quoque sententiam autoritates quamplurimae contestantur. Nonne hoc videtur sentire ille Auerroes super 12. Metaphys. comment. 18. cum sic dicit, Nos iam perscrutati sumus de istis duabus opinionibus in libro de Anima, & diximus quod intelligentia agens est quasi forma in intellectu materiali, & quod ipsa agit intellecta, & recipit ea secundum intellectum materialem, & quod intellectus materialis non est generabilis & corruptibilis, & declarauimus illic quod haec est sententia Aristotelis, & quod intellectus in habitu habet partem generabilem & partem corruptibilem; illud autem quod corrumpitur est actio eius, in se autem non corrumpitur, & quod ab intrinseco intrat nos; & si actio illius intellectus secundum quod copulatur cum intellectu materiali esset non generabilis, tunc actio eius esset substantia eius, & non haberet necessitatem in hac actione vt copularetur cum intellectu materiali, sed cum fuerit copulatus cum intellectu materiali per actionem, erit actio eius secundum quod copulatur cum eo actio alia a substantia eius, & fuit illud quod agit, substantia, & est alij non sibi; & ideo possibile est vt aliquid aeternum intelligat aliquod generabile & corruptibile? Si igitur intellectus denudetur apud // perfectionem humanam a potentia, necesse est vt destruatur ab eo haec actio quae est alia ab eo, & tunc aut non intelligemus omnino per hunc intellectum, aut intelligemus secundum qd actio eius est sub¬ stantia eius, & impossibile est vt in aliqua hora non intelligamus per ipsum; relinquetur ergo, cum iste intellectus fuerit denudatus a potentia, vt intelligamus per ipsum secundum quod actio est substantia eius, & est vltima prosperitas. Philosophus quoque 12. Met. 38. descripto aliquantulum primo rerum principio, sic concludit; ex tali ergo principio dependet coelum & natura, Deductio enim qualis optima paruo tempore nobis; sic enim semper illud est, super quod Auer. Ex hoc, inquit, apparet bene qd. Arist. opinatur qd. fortuna hominum eo qd.¬ sunt homines non est nisi per continuationem eorum cum intellectu, que declaratum est in lib. de Anima esse principium agens & mouens nos: Intelligentiae enim abstractae debent esse principia eorum quorum sunt principia duobs modis, secundum qd. sunt mouentes, d& secundum quod finis. Intelligentia enim agens in quantum est abstracta & principium nobis, necesse est vt moueat nos secundum quod amatum amans, & si omnis motus necesse est vt continuetur cum eo a quo fit secundum finem, necesse est vt in postremo continuemur cum hoc intellectu abstracto, ita quod erimus dependentes a tali principio a quo Coelum dependet, quamuis hoc sit in nobis modico tempore, sicut dixit Aristoteles: Aristoteles enim & Auerroes ponunt faelicitatem esse possibilem homini in vita praesenti, & hoc paruo tempore prope finem. Nonne hoc Dominus ipse docet, cum dicit, Si quis fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo illi, vel per somnum loquar ad illum? At non talis seruus meus Moses, qui in omni domo mea fidelis est: Ore enim ad os loquar ei, & palam, non per aenigmata & figuras Deum videt, Numer. 12. & alibi Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, Matth. 18. None Euangelista eius Marcus hoc docet cum dicit, Quo statim cognito, Iesus in Spiritu Sancto quia sic cogitarent intra se, dicit illis & reliqua Marc. 2. Si ergo Iesus in Spiritu Sancto ilIud cognouit, cur non & alia? Nonne Apostolus eius Paulus hoc docet cum dicit, Veniam ad visiones & reuelationes Domini? Scio hominem in Christo ante annos 14. siue in corpore, siue extra corpus, nescio, Deus scit, raptum huiusmodi vsque ad Coelum tertium: & infra, quoniam raptus est in paradisum, & audiuit arcana verba 2. Cor. 12. Nonne ista & multa similia insinuant sententiam praelibatam? Audi beatum Augustinum 12. super Gen. ad literam disputantem de raptu Pauli, & de tertio Coelo, intelligentemque per tres Coelos tria genera visionum, visionem scilicet corporalem, spiritualem, & intellectualem, // ponendoque differentiam inter istas, quod in visione corpotali & spirituali potest esse fallacia, in intellectuali nequaquam; vbi & postquam 49. ostendit modum fallaciae tam in visione corporali quam spirituali 50. consequenter subiungit, At vero in illis intellectualibus visis non fallitur anima: Aut enim intelligit, & verum est; aut si verum non est, non intelligit. Et infra 5 2. innuens duplicem modum raptus, vnum a sensibus corporis ad similitudines corporum & visionem spiritualem, alterum a similitudinibus talibus & a visione spirituali ad visionem intellectualem, sic ait: Porro si quemadmodum aliquis raptus est a sensibus corporis, vt esset in istis similitudinibus corporum, quae Lsine) spiritu videntur; ita & ab illis rapiatur, vt in illam quasi regionem intellectualium vel intelligibilium subuehatur, vbi sine vlla corporis similitudine perspicua veritas cernitur, nullis opinionum falsarum nebulis obfuscatur, vbi virtutes animae non sunt operosae ac laboriosae, vna ibi & tota virtus est amare quod videas, & summa faelicitas habere quod amas: Ibi enim beata vita in fonte suo bibitur; Propter hoc quippe adipiscendum vbi secura quies erit, & ineffabilis visio veritatis; labor suscipitur a temptationibus saeculi continendi, ibi videtur claritas Domini, non per visionem significantem siue corporalem, sicut visa est in monte Sinai, siue spiritualem, sicut vidit Esaias vel Iohannes in Apocalypsi, sed per speciem non per aenigmata, quantum eam capere mens humana potest, secundum assumentis Dei gratiam, vt os ad os loquatur Deus ei quem dignum tali colloquio fecerit, non os corporis, sed mentis. Vbi & 53. sic adiungit, Sic intelligendum arbitror quod de Mose scriptum est, Concupiuerat enim, sicut in Exodo legimus, videre Deum, non vtique sicut viderat in monte, neque sicut videbat in tabernaculo, sed in ea substantia qua Deus est, nulla assumpta corporali creatura, quae mortalis carnis sensibus praesentetur, nec in spiritu figuratis similitudinibus corporum, sed per speciem suam, quantum eam capere creatura rationalis & intellectualis potest reuocata ab omni corporis sensu, ab omni significatiuo aenigmatespiritus: Sic enim scriptum est, Si ergo inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste vt videam te, cum paulo superius legatur, Et locutus est Dominus ad Mosem facie ad faciem, sicut loquitur amicus ad amicum suum. Sentiebat ergo quid videbat, & quod non videbat desiderabat. Nam & paulo post cum dixisset ei Deus, Inuenisti enim gratiam in conspectu meo, & scio te prae omnibus; respondit ei, Ostende mihi claritatem tuam; & tunc quidem responsum accepit a Domino figuratum, de A quo longum est disputare, quando ei dixit, Non poteris videre faciem meam & viuere: non enim videbit homo faciem meam, & viuet. Nisi tamen concupitam & desideratam Dei claritatem Moses videre meruisset, non in libro Numerorum diceret Deus ad Aaron & Miriam fratres eius. Audite verba mea, si fuerit Propheta inter vos, in visione illi Dominus cognoscar, & in somno loquar illi; non ita quoquomodo famulus meus Moses in tota domo mea fidelis est; os ad os loquarad illum, in specie, & non per aenigmata, & claritatem Domini videt. Neque enim hoc secundum substantiam corporis, quae carnis sensibus praesentatur, intelligendum est. Et sequitur 54. Illo ergo modo in illa specie qua Deus est, longe ineffabiliter secretius & praesentius loquitur locutione ineffabili, vbi eum nemo videns viuet vita ista, quia mortaliter viuitis in istis sensibus corporis, sed nisi ab hac vita quisque quodammodo moriatur, siue omnino exiens de corpore, siue ita auersus & abalienatus a carnalibus sensibus, vt merito nesciat, sicut Apostolus ait, vtrum in corpore an extra corpus sit, cum in illam rapitur & subuehitur visionem. Et sequitur 55. Quapropter si hoc tertium visionis genus, quod superius est in omni visione corporali & spirituali, tertium coelum appellauit Apostolus, In hoc videtur claritas Dei, cui videndae corda mundantur: vnde dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, non per aliquam corporaliter vel spiritualiter figuratam significationem, tanquam per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem, quod de Mose dictum est, os ad os, per speciem scilicet qua Deus est quicquid est, quantumcunque eum mens, quae non est quod ipse, eriam ab omni terrena labe mundata, ab omni corpore & similitudine corporis alienata & arrepta capere potest: a quo, id est, Deo, peregrinamur mortali & corruptibili onere grauati, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem. Cur autem non credamus, quod tanto Apostolo Doctori gentium rapto vsque ad istam excelsissimam visionem voluerit Deus demonstrare vitam, in qua post hanc vitam videndum est in aeternum? Et cur non dicatur iste Paradisus, excepto illo, in quo corporaliter vixit Adam? Qui & 8. super Genad literam 34. Certissime, inquit, tenere debemus Deum aut per suam substantiam loqui, aut per sibi subditam creaturam: sed per substantiam suam non loqui, nisi ad creandas omnes naturas; ad spirituales vero & intellectuales non solum creandas, sed etiam illuminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis est in verbo eius, quod, In principio erat apud Deum, & Deus erat Verbum per quod facta sunt omnia; Illis autem, qui eam capere non possunt, cum loquitur Deus, non nisi per creaturam loquitur, aut tantummodo spiritualem, siue in somnis, siue in extasi, in similitudine rerum corporalium, aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis vel aliqua species apparet, vel insonant voces. Et 10. de Ciuit. Dei 14. sic inquit, Diuinae prouidentiae placuit ordinare temporum cursum, vt lex in edictis Angelorum daretur de vnius veri Dei cultu; in quibus & persona ipsius Dei non quidem per suam substantiam, quae semper corruptibilibus oculis inuisibilis permanet, sed certis indicijs per subiectam Creatori creaturam visibiliter appareret, & syllabatim pertransitorias temporum morulas humanae linguae vocibus loqueretur, quae in sua natura non corporaliter, sed spiritualiter, non sensibiliter, sed intelligibiliter, non temporaliter, sed vt ita dicam, aeternaliter nec incipit loqui nec desinit, quod apud illum sincerius audiunt non corporis aures, sed mentis ministri eius & nuntij, qui eius veritate incommutabili fruuntur immortaliter beati. Gregorius etiam 28. Moral. 2. Sciendum, inquit, quod duobus modis locutio diuina distinguitur: Aut enim per seipsum Dominus loquitur; aut per creaturam Angelicam eius ad nos verba formantur. Et infra 3. Quia, inquit, auditus ea, quae ad se fiunt, non simul omnia, quae ad se dicta, comprehendit; quippe qui & causas per verba, & particulatim verba per svllabas percipit; visus autem noster in eo quod se dirigit totum subito, & simul apprehendit: Dei locutio ad nos intrinsecus facta videtur potius quam auditur, quia dum semetipsam sine mora sermonis insinuat, repentina luce nostrae ignorantiae tenebras illustrat: Vnde & Baruc Neriae filius cum requisitus exponeret, quemadmodum F verba Ieremiae prophetantis audisset, ait; Ex ore suo loquebatur quasi segens, & ego scribebam. Qui enim legens loquitur, alio intendit, sed alio verbum facit, quia quod videt dicit; Prophetae ergo Dei, quia eius // verba vident potius in corde, quam audiunt; quasi legentes loquuntur: cum vero per Angelum voluntatem suam Dominus indicat, aliquando eam verbis, aliquando rebus demonstrat, aliquando simul verbis & rebus, aliquando imaginibus cordis oculis ostensis, aliquando imaginibus & ante corporeos oculos ad tempus ex aere sumptis, aliquando coelestibus substantijs, aliquando terrenis, aliquando simul terrenis & coelestibus, nonnunqua vero etiam per Angelum humanis cordibus ita loquitur Deus, vt ipse quoque Angelus mentis obtutibus praesentetur. Qui & 18. Moral. 33. super illud Iob. 28. Vnde ergo sapientia venit, & quis est locus intelligentiae? Abscondita est ab oculis omnium viuentium. Quamdiu, inquit, hic mortaliter viuitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest, vt anima gratia spiritus afflata per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam vim eius essentiae non pertingat. Hinc est enim quod Iacob, qui Deum se vidisse testatur, non nisi Angelum vidit; Hinc est quod Moses, qui cum Deo facie ad faciem loquitur, sicut loqui solet homo cum amico suo, ei in ipsis verbis suae locutionis dicit; Si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temeripsum manifeste vt videam te. Certe enim si Deus non erat cum quo loquebatur, ostende mihi Deum diceret, & non ostende temetipsum; Si autem Deus erat cum quo facie ad faciem loquebatur, cur se petebat videre quem videbat? Sed ex hac eius petitione colligitur quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae suae claritatem cernere, quem iam caeperat per quasdam imagines videre, vt sic superna essentia mentis eius oculis adesset, quatenus ei ad aeternitatis visionem nulla imago creata temporaliter interesset. Et infra 34. Sciendum, inquit, est quod fuere nonnulli qui Deum dicerent etiam in illa regione beatitudinis in claritate quidem sua conspici, sed in natura minime videri; quos nimirum minor inquisitionis subtilitas fefellit: neque enim illi simplici & incommutabili essentiae aliud est claritas, aliud natura, sed ipsa ei natura sua claritas, ipsa claritas natura est: quia enim suis dilectoribus haec Dei sapientia se quandoque ostenderet, ipse pollicetur dicens, Qui diliget me, diligetur a Patre meo, & ego diligam eum, & manifestabo meipsum illi, ac si patenter dicat; qui in vestra me cernitis, restat vt in mea me natura videatis. Hinc rursus ait, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: // vnde Paulus dicit, nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie d faciem; nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam, sicut & cognitus sum. Et supra eodem, Viderunt, inquit, Patres testamenti veteris Dominum, & tamen, iuxta Iohannis vocem, Deum nemo vidit vnquam, & iuxta beati Iob sententiam, Sapientia quae Deus est, abscondita est ab oculis omnium viuentium, quia in hac mortali carne consistentibus; & videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, & videri non potuit per incircumscriptum lumen aeternitatis. Sin vero a quibusdam potest in hac adhuc corruptibili carne viuentibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas videri, hoc quoque a beati Iob sententia non // abhorret, qui ait, Abscondita est ab oculis omnium viuentium; quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne iam eius amore teneatur; nullus quippe eam videt qui adhuc carnaliter viuit, quia nemo potest amplecti Deum simul & saeculum. Qui enim videt Deum, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis vel effectu operis ab huius vitae delectationibus tota mente separatur: Vnde ad eundem quoque Mosem dicitur; Non enim videbit me homo, & viuet. Eandem quoque sententiam videntur & omnes Doctores Catholici concorditer attestari, & fides Ecclesiae generalis.
On this page