Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 39
CAP. XXXIX. Contra quosdam putantes hominem ex se tantum posse me¬ reri primam gratiam de congruo, non de condigno.
PRaeter istos autem sunt alij non contenti gratia gratis data, sed volunt quod vendatur a Deo, & ematur ab eis aliquo precio licet vili, congruo tamen vt asserunt, non condigno. Dicunt enim homines ex solis propriis viribus gratiam Dei mereri de congruo, non autem de condignoEt quia iste error est famosior caeteris his diebus, & nimis multi per ipsum in Pelagianum praecipitium dilabuntur; necessarium videtur ipsum diligentiori examine perscrutari. Porro hic error non multum differt realiter ab alijs superius recitatis, potesecum illis similiter confutari: Nam omnes poene rationes, & autoritates contra illos adductae, contra hunc procedunt similiter recta fronte. Sequitur enim ex ista, quod gratia sit ex operibus & meritis, cum errore Pelagij radicali; sequitur etiam quod gratia sit ex meritis saltem, vt ex causa partiali & concausa cum primo errore sequente; & quod merita illa de congruo sint saltem causa & dispositio praeparatoria gratiae cum secundo, & quod quis possit mereri de congruo per se solum, sicut tertius error ponit, quod homo potest solis proprijs viribus aperire. Praeterea si quis de congruo primam gratiam mereatur, hoc est priusquam habeat gratiam saltem prioritate naturae; sed prinsquam habeat gratiam de qua loquor, scilicet gratificantem ad regnum, non habet etiam charitatem. Ipsa enim sola diuidit inter filios perditionis, & regni, vt dicit Augustinus 15. de Trinit. 18. & patet per Apostolum 1. ad Corinth. 13. quare nec diligit Deum omnino, vel saltem non amore gratuito, sed libere & principaliter propter illum. Quapropter nec aliquid meretur ab eo, & maxime nullum bonum gratuitum arram certam boni maximi sempiterni: Nam qua fronte vendicat quis remunerationem a Deo, cui nullum munus donauit? aut quo titulo exigit retributionem ab eo, cui nunquam aliquid tribuit? & quomodo meretur quis quicquam a Deo, qui nihil facit pro eo? Vnde Matth. 6. Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, vt videamini ab eis, alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est: vbi Chrysostomus: Quid autem a Deo recipies, qui Deo nihil dedisti? Nam quod propter Deum fit, Deo datur, quod autem propter homines fit, in ven tos effunditur. Ad hoc & facit efficaciter Augustinus, I. contra Pelagium & Caelestium de gratia Christi, & de peccato originali. 22. sicut 37um recitauit. Adhuc autem & si quis amet Deum, & faciat pro eo, non propter se, sed vt prospera sibi concedat, vel aduersa prohibeat, redit idem. Quomodo namque talis plus meretur a Deo, quam venditor ab emptore? & praeter hoc, magis diligit concessionem istorum, & prohibitionem illorum, quam Deum, & cum ista diligat propter seipsum, magis diligit seipsum quam Deum. Semper enim propter quod vnumquodque illud magis est: vt propter quod amamus, illud magis amicum est, I. Post. 2. Imo sicut 26. capitulo fuerat declaratum; Qui diligit aliquid propter aliquem certum finem, non diligit hoc, sed finem; ergo nedum sic diligens non meretur, sed peccat; facit enim contra rectum & debitum ordinem diligendi, teste parte 30. corollarij, primi, huius; & contra praeceptum de diligendo Deum ex toto corde, & tota anima, & tota fortitudine atque mente, Deuteron. 6. & Mat. 22. Talis quoque se fruitur, & vtitur ipso Deo; ergo constat eum peccare, vt patet diffuse per Aug. De doctrina Christ. cap. 1. & post: & recitat Lumb. 1. Sent. dist. 1. Patet etiam quod talis non meretur. Nullus enim operando meretur, nisi habeat intentionem rectam, scilicet recti finis? Nam sicut in naturalibus motus denominatur a fine, sic & in moralibus, sicut & patet ex 34. huius. Talis autem extra charitatem non haber intentionem rectam? Nulla enim est intentio recta, nisi quae finaliter immediate tendit in Deum, vel forsitan mediate, que forte immediate fertur in creaturam, & per illam finaliter in Deum, & hoc super omnia gratuito propter ipsum, sicut 30. pars corol. 1. docet. Si enim propter aliquid aliud finaliter appetatur, iam illud aliud magis est finis intentus, sicut praehabita manifestant; & cum caetera naturalia in quantum acceperunt a natura, in tantum per inclinationem naturalem hoc faciant; homo qui ad hoc accepit potentiam intellectualem, & libere volutiuam, debet hoc facere scienter & libere secundum potentias ad hoc finaliter sibi datas. Homo ergo quicunque agedo non sic dirigit actualiter nec habitialiter intentionem suam finaliter in Deum, & hoc gratuito propter ipsum, facit contra naturalem ordinem vniuersi; quare & peccat innaturaliter contra naturam, & contra Deum, principium, & finem, ac summum autorem totius naturae, & ordinis naturalis, vel saltem non meretur. Hoc etiam patet per Augustinum I. de doctrina Christiana, vbi prius; Si enim intentio illa sit recta, intendens fruitur Deo, vel per illamytitur creatura: & si fruitur Deo, patet propositum; Si autem vtitur creatura, cum secundum Augustinum ibidem, vti sit id, quod in vsum venerit, referre ad obtinendum illud quo fruendum est; alias abuti est, non vti; Nam vsus illicitus abusus, vel abusio nominari debet. Adhuc patet, Nam vsus creaturae, si non referatur in Deum, est vsus illicitus; ergo peccatum, vel saltem non est recte factum; ergo illa intentio non est recta, nec alicuius intentio sine charitate & gratia gratuito super omnia fertur in Deum; quoniam sicut nullius intellectus sine fide fideliter fertur in Deum, ita nullius affectus sine gratia grate fertur in Deum, ita quod habeat Deum gratuito super omnia sibi charum: Eadem enim est proportio hic & ibi. Item si homo sine gratia charitatis posset Deum amare gratuito super omnia alia, & posset similiter i cognoscere omnia alia mandata, & seruare ea; quia qui potest maius, potest & minus; sed mandatum de dilectione Dei est primum & maximum, Matt. 22. Imo quicunque sic Deum diligeret, nullo modo scienter eum offenderet, nec aliquod eius mandatum contemneret. cHoc enim tantae dilectioni repugnaret expresse) sed ea omnia pro viribus conseruaret. Dicit enim Philosophus 9. Eth. 4. Ponunt amicum volentem & operantem bona vel apparentia illius gratia, puta amati; & 2. Rhetor, suae 5. Sit, inquit, velle, amare alicui quae putat bona, illius gratia, sed non sui, & secundum posse actiuum esse horum: Vnde & Sapientiae sexto; Dilector, custodia, seu custoditio legum illius est: Quare & veritas ipsa dicit, Siquis diligit me, sermonem meum seruabit, Ioan. 14. Super quod Gregorius hom. 30. Probatio dilectionis exhibitio est operis. Hinc in epistola sua, isdem Ioannes dicit, Qui dicit, quia diligo Deum, & mandata eius non custodit, mendax est; vere enim diligimus, si mandata eius seruamus; vere diligimus, si a nostris voluptatibus nos coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria defluit, profecto Deum non amat, quia ei in voluntate sua contradicit. Apostolus ad Rom. 13. similiter arguens, sic concludit; Plenitudo ergo legis est dilectio; quare nec sine gratia charitatis, posset quis esse in statu salutis. Nam Luc. 10. dicit Saluator, Haec fac, id est, serua mandata, & viues. Frustra ergo ponuntur hi tres habitus, scilicet fides, spes, & charitas superna turaliter nobis infusi, cum sine his naturalia nostra nobis sufficiant ad faciendum & seruandum omnia diuina mandata, sicut Pelagius asserebat, vt recitat Augustinus de haeresibus 88. & Petrus 2. sentent. dist. 28. & Isidorus 8. Eth. 14. & Canon. 24. quaest. vlt. Quidam autem. Sed Doctores nostri Catholici dicunt nos istis tribus habitibus, vel alijs proportionalibus indigere, quia cum animae nostrae aspectus & affectus per molem corporis seu peccati, vel per naturalem impotentiam deprimantur, in tantum quod non possunt Deum videre debite, nec amare, vel etiam propter improportionem tam excellentis obiecti, necessario indigent fide vel lumine gloriae, & charitate seu gratia, quae ipsos eleuent ad Deum videndum debite & amandum. Vnde & Papa Clemens quintus damnat haeresin Begardorum dicentem, quod anima non indiget lumine gloriae ipsam eleuante ad Deum videndum, & eo beate fruendum, Extra de haereticis, Ad nostrum. Et hoc nedum nos in statu praesentis miseriae. sed etiam Angeli & primi parentes in statu primae innocentiae similiter indigebant, quando nullum obicem posuerunt mortalem, nec minimum venialem, vt dicit Lumbardus, & probat per autoritates Augustini 2. sentent dist. 52. 24a. & 20a. plane. Et si quis dicat, quod virtutes morales satis eleuent affectum ad Deum grate amandum, contradicetur ei faciliter per priora: Incidit enim in errorem Pelagij supra dictum, quod videlicet homo solius liberi arbitrij viribus sine gratia possit omnia Dei mandata efficaciter adimplere, sicut praecedentia monstrauerunt. Adhuc autem quid simile, sic eleuat Angelos ad amandum? Amplius autem virtutes morales ex operibus generantur, vt patet 2. Eth. 1. & 2. nec speciem suam aut terminos suos excedunt, sed ad similes operationes tantum inclinant, ex qualibus generabantur. Vnde dicit ibi Philosophus cap. 2. Operationes & virtutes in eisdem erunt: Sicut enim ex recedere a voluptatibus efficimur temperati, sic effecti maxime possumus recedere ab ipsis; & sicut assueti contemnere terribilia & sustinere ipsa efficimur fortes, sic effecti maxime poterimus sustinere terribilia. Cum ergo nullus ex puris naturalibus diligat Deum gratuito super omnia propter seipsum, sed propter aliquem alium finem, habitus ex talibus multiplicatis dilectionibus generatus tantummodo inclinabitad Deum similiter, & non aliter diligendum. Quapropter & idem Philosophus 8. Eth. & 9. ostendit, quod quilibet etiam virtuosus, primo & maxime diliget semetipsum, & quod ab hac dilectione omnis alia dilectio & amicitia deriuatur. Octaui namque 2. sic ait, Videtur autem & quod ipsi bonum amare vnusquisque; & infra 7. Sibi ipsi maxime vnusquisque vult bona: & noni libri 4. Amicabilia autem quae ad amicos, & quibus amicitiae determinantur, videntur ex his quae ad seipsum venisse: & infra 8. quaerit, Vtrum oportet amare seipsum maxime, & arguit pro, & contra, & determinat quod oportet; vbi & infra 9. Omnis, inquit, intellectus eligit optimum sibi ipsi; epieiltes autem obedit intellectui: verum enim quod de studioso, & amicorum gratia multa agere, & pati, & si oporteat, mori: Proijciet enim & pecunias & honores, & totaliter circumpugnabilia bona, procurans sibi ipsi bonum. Paucum enim tempus valde delectari magis vtique eliget, quam multum quiete; & viuere bene annum, quam multos annos qualitercunque; & vnam actionem bonam, & magnam, quam multas & paruas. Morientibus autem & hoc forte accidit, eligunt vtique magnum sibi ipsis, & pecunias proijciunt vtique, in quo plura recipient amici. Fiunt enim quidem amico pecuniae, ipsi autem bonum, maius autem bonum tribuit sibi ipsi. Ecce secundum doctrinam Philosophi quod virtuosus in operatione sua maxime virtuosa intendit, & amat finaliter. non Deum gratuito propter Deum, sed proprium bonum suum, proprium commodum & seipsum, & Deum fortassis propter se hominem. Vnde & Sixtus Pictagoras in sententiolis suis ait; Sine Deo non poteris vi ere Deo; & infra, Sapientem fatum non facit; gratia enim Dei fato non fubiacet. Quapropter & Anselmus de Concord. vlt. dicit, quod voluntas quae est instrumentum, & naturalis libertas arbitrij sine iustitia otiosa est & ancilla facta est suae affectionis quae ad commodum est, quia remota iustitia nihil potest velle, nisi quod illa vult, affectio scilicet commodi; haec autem iustitia proculdubio est gratia Dei ipsa, ex gratiaue dependet. Iustitia namque tribuit vnicuique quod est suum; quare & Deo amorem gratuitum super omnia propter ipsum, secundum partem 3oam Corollarij, primi huius; quod fieri sine gratia nusquam potest, sicut praecedentia suaserunt. Hoc idem Anselmus, & alij Doctores Catholici saepius contestantur: Dicit enim Apostolus, Iustificati gratis per gratiam ipsius, ad Rom. 3. & iterum, Iustificati gratia ipsius, haeredes fimus, ad Titum 3. & iterum, Gratia regnet per iustitiam, ad Rom. 5. & infra 10. de quibusdam opinionis contrariae scribit ita; Ignorantes Dei iustitiam, & suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; quod tractans Augustinus de verbis Apostoli, serm. 15. Iustitia, inquit, sit, sed ex gratia sit; a Deo tibi sit, tua non sit: qui & exponens illud Psalmi II8. Feci iudicium & iustitiam, scribit ita; Iustitiae nomine hoc loco non ipsa virtus, sed opus eius significatum est. Quis enim facit in homine iustitiam, nisi qui iustificat impium? hoc est per gratiam suam ex impio facit iustum. Vnde Apostolus, Iustificati gratis per gratiam ipsius; Facit ergo iustitiam, id est, opus iustitiae, qui habet in se iustitiam, quibus & multi Autores similia multa dicunt. Quapropter & euidenter apparet nullam virtutem Philosophicam seu moralem esse veram virtutem, simpliciter rectam, aut iustam, sine charitare & gratia ipsam perficiente, erigente in Deum & ad ipsum finaliter propter ipsum gratuito dirigente. Non enim parum deest virtuti, cui deest vera causa finalis, recta intentio, iustus finis, & praecipue talis finis, qualis cognoscitur esse Deus. Vnde nec minus clare perpenditur, nullum opus virtutis huiusmodi per charitatem & gratiam non formatae; & vniuersaliter nullum opus cuiuspiam, veram virtutem charitatis & gratiae non habentis, esse simpliciter virtuosum, rectum, aut iustum; quinimo & quodlibet tale ogus, est aliquo modo peccatum. Nam quomodo posset opus esse virtuosum, rectum, & iustum simpliciter, quod non a tali virtute procedit, quae rectam causam finalem simpliciter, rectam intentionem, & iustum finem non habet? imo quomodo posset opus non esse quouismodo obliquitas aut peccatum, quod a recto, debito, & iusto fine simpliciter ad alium distorquetur, & ibi requiescit finaliter vltimate? Quare & Placo atque Platonici Philosophi excellentes veras virtutes non esse dicebant, nisi quae menti quodammodo imprimuntur a forma illius aeternae immutabilisque substantiae, qui est Deus: An & haec est virtus de qua Aristoteles 7. Ethic. 1. dicit, Quandam esse super nos virtutem heroicam & diuinam? Quapropter & Augustinus 4. contra Iulianum 4. recitat opinionem contrariam tanquam errorem Pelagianorum, sic alloquens Iulianum; Soletis, negantes Dei dona esse virtutes, quibus recte viuitur, & eas naturae voluntatique humanae non gratiae Dei tribuentes, hoc vti argumento, quod eas nonnunquam habeant infideles. Et infra 5. Acerbissimi, inquit, gratiae inimici, exempla nobis opponitis impiorum, quos dicitis alienos a fide abundare virtutibus, in quibus sine adiutorio gratiae solum est naturae bonum, licet superstitionibus imancipatum, qui solius libertatis ingenitae viribus, & misericordes crebro, & modesti, & easti inueniuntur, & sobrij. Sed horum errorem, erroneum argumentum redarguit consequenter, ostendens diffuse quod nulla est in infidelibus vera virtus, nec aliquod opus rectum; imo & quod omne opus infidelium est peccatum; quod etiam virtutes infidelium sunt veraciter dona Dei; quare & sexto sic ait, Absit vt sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit iustus vere, nisi viuat ex fide; Iustus enim ex fideviuit. Quis porro eorum qui se Christianos haberi volunt, nisi soli Pelagiani, aut in ipsis etiam forte tu solus, iustum dixerit infidelem, iustum dixerit impium, iustum dixerit Diabolo mancipatum? Porro si veram iustitiam non habent impii; profecto nec alias virtutes comites & socias, si quas habent, veras habent; ac per hoc nec continentia, siue pudicitia, vera virtus est impiorum, quia cum non ad suum referuntur autorem dona Dei, hoc ipso malo, his vtentes efficiuntur iniusti. Et infra 8. Noueris, inquit, non officijs sed finibus a vitijs discernendas esse virtutes; officium est autem quod faciendum est; cum itaque facit aliquid homo vbi peccare non videtur, si non propter hoc facit, propter quod facere debet, peccare conuincitur; quae tamen non attedens fines ab officijs separasti, & virtutes veras officia sine finibus appellada esse // dixifri; ex quo te tanta absurditas sequitur, vt veram appellare cogaris iustitiam, etiam cuius Dominam repereris auaritiam. Siquidem manus abstinere ab alieno, si officium cogites, potest videri esse iustitiae; si tamen quaeritur, quare fiat, & respondetur, ne plus pecuniae litibusI pereat, quomodo iam hoc factum vere poterit esse iustitiae, cum seruiat auaritiae, quales virtutes Epicurus induxit voluptatis ancillas, quae omnino quicquid facerent, propter illam vel adipiscendam facerent, vel tenendam? Absit autem, vt virtutes verae cuiquam seruiant nisi illi, vel propter illum, cui dicimus, Deus virtutum conuerte nos. Proinde virtutes quae carnalibus delectationibus, vel quibuscunque commodis & emolumentis temporalibus seruiunt, verae prorsus esse non possunt; quae autem nulli rei seruire volunt, nec ipsae verae sunt. Verae quippe virtutes Deo seruiunt in hominibus, a quo donantur hominibus; Deo seruiunt in Augelis, a quo donantur etiam Angelis, quicquid autem bonum sit ab homine, & non propter hoc fit, propter quod fieri debere vera sapientia precipit, etsi officio videatur bonum, ipso non recto fine peccatum est. Et infra 12. recitat replicationem Iuliani haeretici, & respondet sic dicens; Ecce eadem commemoro quae ipse posuisti. Si gentilis, qui non viuit ex fide, nudum, operuerit, periclitatem liberauerit, egri vulnera fouerit, diuitias honestae amicitiae impenderit, ad testimonium falsum nec tormentis poterit impelli, quaero abs te, vtrum haec opera bona bene faciat an male, si enim quamuis bona, male tamen facit, negare non potes eum peccare, qui male quodlibet facit; sed quia eum non vis peccare cum ista facit, profecto dicturus es, & bona facit, & bene. Fructus ergo bonos facit arbor mala, quod fieri non posse veritas dicit. An dicis hominem infidelem arborem bonam? placet ergo Deo, & vbi erit quod scrip tum est, Sine fide impossibile est placere Deo? Vide itaque vtrum infidele voluntatem audeas dicere bonam voluntatem: Sed forte dicturus es, misericors voluntas bona est; recte istud diceretur, si quemadmodum fides Christi, id est, fides quae per dilectionem operatur semper est bona, ita misericordia semper est bona: si autem & reperitur mesericordia mala, qua persona pauperis accipitur in iudicio; propter quam postremo rex Saul meruit a Domino & vtique misericordiae damnari, quia contra eius praeceptum captiuo regi per humanum peperit affectum; attente cogita, ne forte misericordia bona non sit, nisi quae bonae huius fidei fuerit; imo responde, vt hoc sine dubitatione prospicias, vtrum bonam misericordiam existimes infidelem? Porro si vitium est male misereri, proculdubio vitium est misereri infideliter; quod si & ipsa per seipsam naturali compassione opus est bonum, etiam isto bono male vtitur, qui infideliter vtitur; & hoc bonum male facit, qui infideliter facit; qui autem male facit aliquid profecto peccat, ex quo colligitur etiam ipsa bona opera, quae faciunt infideles, non ipsorum esse, sed illius qui bene vtitur malis; ipsorum autem esse peccata, quibus & bona male faciunt, quia non fideli sed infideli, id est, stulta & noxia hoc faciunt voluntate. Et infra 13. Intellige quod ait Dominus, Si oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit; Si autem oculus tuus est simplex, totum corpus tuum lucidum erit; & hunc oculum agnosce intentionem qua quisque facit quod facit, & per hoc disce eum qui non facit opera bona, intentione fidei bonae, hoc est quae per dilectionem operatur, totum quasi corpus, quod illis, velut membris, operibus constat, tenebrosum esse, hoc est plenum nigredine peccatorum. Amor enim mundi quo quisque ami.¬ E cus est huius mundi, non est ex Deo; amor fruendi quibuscunque creaturis sine amore creatoris non est a Deo; Amor autem Dei, quo perueniatur ad Deum, non est nisi a Deo patre per Iesum Christum in Spiritu Sancto. Per hunc amorem Creatoris bene quisque vtitur creaturis; sino hoc amore Creatoris nullus quisquam bene vtitur creaturis. Quem imitatus & Beda contra Iulianum 13. Quod, inquit, dicit sscilicet Iulianus) multos Philosophorum patientiam, castitatem, modestiam, aliasque de Naturae bono habuisse virtutes, constat quod quicunque Philosophorum Christum Dei virtutem, & Dei sapientiam nescierunt, hi nullam vere virtutem, sicut nec veram sapientiam habere nulla ratione potuerunt. Vnde & in sententijs Prosperi propositione 106. Omnis infidelium vita peccatu est; Bonum enim nihil est sine summo bono. Vbi enim deest agnitio aeternae & incommutabilis veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus. Quapropter & Apostolus, primo ad Corinthios, decimo tertio, Omnes virtutes in charitate radicari demonstrat. Ex his igitur plane constat, quod nulla virtus Philosophica aut moralis, sine gratia charitatis, est simpliciter vera virtus, recta, aut iusta, nec valet erigere voluntatem creatam ad Deum super omnia propter Deum gratuito diligendum, quin potius ipsam deflectit, deflexamue detinet, ad cuiuslibet commodum proprium, & seipsum. De necessitate ergo requiritur aliqua virtus superior supernaturalis, heroica, & diuina, puta gratia gratis data a Deo, ad erigendum voluntatem creatam insufficientem ex seipsa, ad diligendum Deum super omnia gratuito propter Deum, & finaliter propter eum. Hoc autem videtur & congrue figurari Ezechielis primo, vbi Propheta sic ait; Vidi & cecidi in faciem meam, & audiui vocem loquentis, & dixit ad me; Fili hominis, sta super pedes tuos, sicut & omni homini ex peccato, seu conditione naturae cadenti, seu iacenti longe inferius, imperatur; sed quia per seipsum non sufficit surgere, neque stare, recte subiungitur, & ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, & statuit me supra pedes meos, &c. Quis enim est hic spiritus, nisi spiritus gratiae, spiritus Dei sanctus? Quare & Gregorius primo super Ezechielem, homilia nona, sic ait; Ecce diuina vox iacenti Prophetae ius sit, vt surgeret; sed surgere omnino non posset, nisi in hunc Omnipotentis Dei spiritus intrasset. Huic & concordanter Daniel ita dicit; Iacebam consternatus super faciem meam, vultusque meus haerebat terrae, & ecce manus tetigit me, & erexit me super genua mea, & su per articulos manuum mearum, &c. Danielis decimo: Quae enim est haec manus, nisi manus diuinae gratiae adiutricis? Quapropter & Augustinus De spiritu & litera, vndecim. dicit ita; Demonstrare nitimur non in eo nos diuinitus adiuuari ad operandam iustitiam, quod legem Deus dedit plenam bonis sanctisque praeceptis; sed quia ipsa voluntas nostra sine qua operati bonum non possumus, adiunetur, & erigatur, impertito spiritu gratiae, sine quo adiutorio doctrina illa litera est occidens. Petrus quoque secundo Sent. suarum distinct. 24. Est, inquit, in anima rationali voluntas, vel qua naturaliter vult bonum, licet tenuiter & exiliter nisi gratia iuuet, quae adueniens iuuat eam & erigit, vt efficaciter velit bonum. Et infra Distinct. 25. vltim. Voluntas, inquit, hominis quam naturaliter habet, non valet erigi ad bonum efficaciter volendum, vel opere implendum, nisi per gratiam liberetur, & adiunetur; liberetur quidem vt velit, & adiunetur vt perficiat, quia vt ait Apostolus; Non est volentis velle, neque currentis currere, id est, operati, sed miserentis Dei, qui operatur in nobis velle & operati bonum, cuius gratiam non aduocat hominis voluntas vel operatio; sed ipsa gratia voluntatem praeuenit praeparando, vt velit bonum, & praeparatam adiuuat, ne frustra velit, id est, vt perficiat. Amplius autem secundum omnes Philosophos, naturales & morales, omnis forma, & omnis habitus moralis vel intellectualis per operationem suam cognoscitur, & per operationes distinctas & varias, formae distinctae & variae demonstrantur. Cur ergo per operationem charitatis & gratiae, quae est Deum super omnia chare & gratis diligere, forma seu habitus charitatis & gratiae non probatur? Item omnes Doctores de baptismo, & eius effectu scribentes tenent concorditer, quod cuilibet rite baptizato in suo baptismo, tres virtutes Theologicae, scilicet fides, spes, & charitas infunduntur, vna cum gratia informante. Et vt de caetero, nullus super hoc audeat dubitare, sancta Ecclesiae istud certissime definiuit. Nam Iohannes Papa Extra, In constitutionibus Clementis, de summa Trinitate, & fide Catholica, recitata vna opinione dicente per virtutem Baptismi paruulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri; & alia asserente, quod culpa ipsis in baptismo remittitur, ac virtutes, & informans gratia infunduntun quoad habitum; etsi non pro illo tempore quoad vsum, subiungit; Nos attendentes generalem efficaciam mortis Christi, quae per baptisma applicatur pariter omnibus baptizatis, opinionem secundam, quae dicit tam paruulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam, & virtutes, tanquam probabiliorem, & dictis Sanctorum, ac Doctorum modernorum Theologiae magis consonam & concordem, sa cro approbante consilio duximus eligendam. Item nullus potest exercere operationem propriam alicuius formae nisi praehabita illa forma, sicut nullus potest percutere fortiter, nisi praehabita fortitudine, nec videre acute nisi praehabito visu acuto; & in intellectuali bus, & moralibus similiteri; Nullus enim potest facere sapienter aut prudenter nisi praehabita sapientia vel prudentia; nec in moralibus potest quis generaliter benefacere, nisi praehabita aliquali virtute in genere, a qua tanquam a forma bona seu bonitate actio bona procedat. Vnde secundo Ethicorum sexto ostendit Philosophus quod virtus habentem perficit, & eius opus bonum reddit; cui & simile ex sexto Ethicorum, 10. recitat tricesimum quartum huius, & idem videtur de qualibet virtute in particulari, & operatione illius. Nullus ergo potest iuste velle, nisi praehabita iustitia, nec diligere Deum chare nisi praehabita charitate. Quicunque ergo caret iustitia, charitate, & gratia, non potest ex se iuste vel chare aut grate velle nec facere, nec hanc potest ex se habere sicut praecedentia docuerunt; & potest probari; quia si posset, hoc esset grate merendo, seu volendo, vel non sic faciendo; sed non grate merendo, seu volendo, quia hoc non potest nisi praehabita gratia per proximam rationem; nec non grate aliquid faciendo; Non enim congruit rationi, quod gratia detur in praemium & mercedem ei, qui nihil gratum fuerit operatus. (Nam secundum Apostolum I. ad Cor. 3. Vnusquisque propriam mercedem accipit secundum suum laborem) nec carens ea potest eam recipere a sola alia creatura. Nullus enim potest gignere aut facere filios Dei, & constituere haeredes regni coelestis, nisi Deus Pater, & Dominus huius regni. Restat igitur vt gratia secundum nomen suum, sine vllis meritis praeuijs gratis detur ingratis, a Deo datore liberalissimo gratiarum. Et propter hanc rationem Anselmus de Concordia, eandem sententiam profitetur; vbi postquam ostendit capitulo octauo; quod recte velle est finis rationalis creaturae, & quod iustitia est rectitudo voluntatis propter se seruata, quoniam qui solum propter aliud illam seruat, non illam diligit, sed illud propter quod eam seruat, & ideo non est dicendus iustus, nec talis rectitudo nominanda est iustitia, nono capitulo sic adiungit; Dubium non est, quia voluntas non vult recte nisi quia recta est: Sicut namque visus non est acutus, quia videt acute, sed idcirco videt acute quia est acutus; Ita voluntas non est recta, quia recte vult, sed recte vult quoniam recta est; Cum autem vult hanc rectitudinem, proculdubio recte vult. Non ergo vult rectitudinem nisi quia recta est; Idem autem est voluntati rectam esse & rectitudinem habere; palam igitur est, quia non vult rectitudinem, nisi quia rectitudinem habet. Idem de veritate 12. Rectitudinis acceptio prius est natura quam habere aut velle illam, quoniam illam habere aut velle, non est causa acceptionis, sed acceptio facit illam velle, & habere. Et sicut patet per eundem De causa Diaboli 17. Desertor Angelus amissa iustitiam, non potest ex se habere voluntatem iustitiae; Imo & sicut apparet supra eiusdem 12. Angelus dispositus ad volendum, non potuit ex se habere suam primam voluntatem, neque beatitudinis aut iustitiae, sed voluntatem commodi naturalem. Huic & consonat dictum eius De concordia vlt. superius recitatum; qui & supra 9. post superius recitata, ostendit quod nullus potest rectitudinem illam recipere nisi a Deo; Consideremus nunc, inquit, vtrum aliquis hanc rectitudinem non habens, aliquo modo eam a se habere possit; vtique illam a se habere nequit nisi aut volendo, aut non volendo; volendo quidem nullus valet eam per se adipisci, quia nequit eam velle, scilicet recte, nisi eam habeat; quod autem nolendo valeat eam assequi mens nullius accipit: Nullo ergo modo potest eam habere ex se; sed neque ab alia creatura: Sicut namque creatura nequit creaturam saluare, ita non potest illi dare per quod saluetur. Sequitur ergo quod nulla creatura rectitudinem habeat, nisi per Dei gratiam. Deo ergo largiente inuenimus gratiam eius ad saluandum hominem cum libero arbitrio concordare; ita vt gratia sola possit hominem saluare, nihil eius libero arbitrio agente; sicut sit in infantibus & in intelligentibus, vt ipsa semper adiuuet liberum arbitrium naturale, quod sine illa nihil valet ad salutem, dando voluntati rectitudinem, quam seruet per liberum arbitrium. Et quamuis non omnibus det, quoniam cui vult miseretur, & quem vult indurat; Nulli tamen dat pro praecedenti aliquo merito, quoniam, quis prior dedit Deo & retribuetur ei? Si autem voluntas per liberum arbitrium, seruando quod accepit, meretur aut augmentum acceptae iustitiae, aut potestatem pro bona voluntate, aut praemium aliquod, haec omnia fructus sunt primae gratiae; & gratia pro gratia, & ideo totum imputandum est gratiae. quia neque volentis est quod vult, neque currentis est quod currit, sed miserentis est Dei. Nonne & hoc est quod dicit Propheta, Scio, inquiens, Domine quod non est homins via eius, nec viri est vt ambulet & dirigat gressus suos. Ierem. 1. Cuius est ergo, nisi illius de quo alius Propheta sic ait, Apud Dominum gressus hominis dirigetur, & viam eius volet, Psalmo trigesimo sexto; Imo sicut alia litera clarior, A Domino gressus hominis dirigentur primo, & post directionem iam factam, viam eius scilicet Domini volet homo secundo. Hoc enim Aug. exponens sic ait, Ipse homo vt velit viam Domini, ab ipso Domino eius gressus dirigentur: Nam si Dominus non dirigeret gressus hominis, tam praui erant vt semper per praua irent, & semitas curuas sequendo redire non possent. Ipse est ergo qui direxit gressus nostros, vt viam eius vellemus. Qui & I. ad Simplicianum 24. ait; Ad frangendam atque deijciendam superbiam hominum ingratorum gratiae Dei, & audientium gloriari de meritis suis, ista commemorantur: Cum enim nondum nati fuissent, neque aliquod egissent bonum aut malum, non ex operibus sed ex vocante dictum est, Quia maior seruiet minori. Vocantis est ergo gratia; percipientis vero gratiam consequenter sunt opera bona, non quae gratiam pariant, sed quae gratia pariantur. Non enim vt ferueat, calefacit ignis, sed quia feruet; nec ideo bene currit rota, vt rotunda sit, sed quia rotunda est: sic nemo propterea bene operatur vt accipiat gratiam, sed quia accepit. Non enim potest iuste viuere, qui non fuerit iustificatus, nec omnino viuere, qui non fuerit viuificatus; Iustificat autem gratia, vt justificatus possit iuste viuere. Prima est igitur gratia, secunda opera bona. Idem de fide ad Petrum, 18. dicit, quod Deus intellectuali naturae, Angelis scilicet & hominibus cognoscendi ac diligendi se facultatem voluntatemque donauit, vt eam vnusquisque & habere posset & perdere; si quis tamen eam sponte perderet, suo eam deinceps arbitrio resumere non valeret, vt illius esset, illius sanctae cogitationis initia gratuitae dono bonitatis denuo renouandis quibus vellet infundere, cuius fuit in ipso creationis exordio, nullis praecedentibus meritis, spiritus & corpora, locis atque affectionibus, prout ipse sapiens voluit congruis, mirabiliter ordinare. Et infra 2I. Bonae inquit voluntatis & cogitationis initium non homini ex seipso nasci, sed diuinitus & praeparari & tribui, in eo Deus euidenter ostendit, quod neque diabolus, neque aliquis Angelorum eius, ex quo ruinae illius merito in hanc sunt inferiorem detrusi caliginem, bonam potuit aut poterit resumere voluntatem. Quod si possibile esset, vt humana natura, postquam a Deo auersa bonitatem perdidit voluntatis, ex seipsa rursus eam habere potuisset; multo possibilius hoc natura haberet Angelica, quae quanto minus grauatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset praedita facultate: Sed ostendit Deus vnde bona voluntas hominibus detur, quam sic amiserunt Angeli cum haberent vt amissam deinceps habere non possent. Idem 12. de Ciuit. Dei, 9. probat, quod si boni Angeli fuerunt prius sine bona voluntate, non potuerunt eam habere ex se; quia si eam ipsi, Deo non operante, fecerunt, meliores a seipsis, quam ab illo facti sunt; quod absit: & si non potuerunt seipsos facere meliores, quam cos ille fecerat, quo nemo melius quicquam facit; profecto & bonam voluntatem qua meliores essent, nisi operante adiutorio creatoris habere non possent. Sed obijcietur fortassis per illud, 2. Eth. 1. & 2. quod virtus moralis generatur ex operibus similibus praecedentibus, vt iustitia, temperantia, & fortitudo, ex iuste, temperate, & fortiter operati; ergo aliquis potest virtuose operati non habendo virtutem. Item alias fatuum videretur & vanum appetere & desiderate virtutes: Nullus enim hoc potest nisi eas habendo; sed superfluum videtur & fatuum aliquem desiderare, & appetere hoc quod habet. Item hoc videtur in artibus manifestum: Nullus enim habet artem citharixandi, aut aedificandi, nisi prius citharigando, aut aedificando, vt patet per Philosophum, 2. Eth. 1. & 9. Metaphys. 14. Ad haec potest responderi sicut respondet Philosophus 2. Eth. 4. ad similem quaestionem. Quia enim dictum erat prius, quod virtus exoperibus generatur; quaerert aliquis; inquit, qualiter dicimus, quoniam oportet iusta operantes iustos fieri, & temperata temperantes? Si enim operantur iusta & temperata, iam sunt iusti, & temperati. Et respondet quod tales non operantur iuste & temperate, sed iusta & temperata: & dicit quod opera iusta & temperata dicuntur, quando sunt talia, qualia iustus & temperatus operabitur. Aliter tamen nec improbabiliter potest dici, quod quicunque talia operatur, & non omnino casualiter, sicut bos inuenit leporem aut perdicem, hoc facit ex aliqua forma virtutis, & virtute, quam habet, large loquendo. Nam secundum eundem Philosophum, 6. Eth. vlt. duplex est virtus, vna principalis, alia naturalis; vel vna acquisita, alia vero innata; & hoc probat per communem experientiam, ita dicens; Omnibus enim videtur singulos morum existere natura; aliqualiter enim iusti, & temperati, & fortes, & alia habemus confestim a natiuitateEtenim pueris & bestijs naturales existunt habitus, sed sine intellectu nociui videntur, quemadmodum corpoti forti sine visione moto accidit falli fortiter, propter non habere visum, sic & hic. Si autem accipiat intellectum habitus similis existens, tunc erit proprie virtus Et ratio hoc conuincit: Si enim propter hoc, quod homo post multa tristia opera sentit se fortiter inclinari ad talia faciliter & delectabiliter operandum, concludit se habere virtutem moralem taliter inclinantem. Quare si quis naturaliter, similiter, vel vehementius, facilius, & delectabilius inclinetur, non // concludit se habere virtute huiusmodi naturalem? & hanc forsan virtutem contra virtutem acquisitam quam hic vocat principalem, in praedicamentis distinruens, sub nomine dispositionis posuit in prima specie qualitatis. Has etiam virtutes nedum naturales aut morales, sed etiam intellectuales & artificiales, Mathematici videre se reputant in natiuitatibus puerorum; Ideoque antiqui prudentes, inuestigata diligenter & cognita naturali habilitate pueri cuiuscunque secundum illam quemlibet ad quodlibet congrue applicabant. Quare & inter eos tunc temporis omnes artes excellentissime viguerunt. Vnde & 3. Eth. 13. scribitur isto modo, Innasci oportet quemadmodum visum habentem, quo iudicat bene, & quo secundum veritatem bonum desiderabit, & est bene natus, cui hoc innatum est bene: Quod enim maximum & optimum, & quod ab alio non possibile accipere,I neque discere; sed quale innatum est, tale habebit, & quod bene & optime hoc innatum esse perfecta & vera erit vtique bona natiuitas. Quare & Aristoteles 5. Polit. 9. recitat Socratem affirmantem naturam producere prauos & meliores disciplina; & addit, Hoc ipsum dicens forte, non male: Contingit enim esse aliquos, quos disciplinari, & fieri studiosos impossibue est. Quapropter & in secret. secret. 3. part. 10. scribit ita; Est consideranda genesis in quibusdam, quia generatus saepe disponitur iuxta vim Planetarum, qui sunt in regione suae geneseos, & si forte contingat, quod genitores genitum doceant aliquam artium, natura superior attrahet eum multoties ad artem sideris conuenientem. Nam simile huic accidit quibusdam hominibus, qui conuenerunt in quadam villa, & hospitati fuerunt apud quendam textorem, cuinatus est in illa nocte filius, cuius genesin hospites acceperunt, & ordinauerunt eius Planetas. Fuit ergo eius genesis in Venere, & in Marte, gradu suo existente Geminis cum Libra, sidera vero contraria & pessima nondum fuerunt orta: Ostendit ergo eis genesis, quod Puer erat futurus sapiens, curialis, velocis manus, boni consilij, diligendus a Regibus: Oecultauerunt ergo hoc, coelantes a Patre. Creuit ergo natus in prosperitate, & crediderunt, ac nisi sunt genitores instruere eum aliquam artem de operibus suis, sed nihil potuit ex his addiscere: Verberantes autem ipsum, & flagellantes grauissime, exposuerunt ipsum voluntati suae. Inclinauit ergo se iuuenis ad homines possidentes disciplinas, & acquisiuit scientias, & iciuit cursus & tempora supercoelestia, & mores, ac regimina Regum, & ecce factus est bajulus Regis. Vbi & immediate subiungit; Contrarium huic accidit ex mirabilibus operibus & dispositionibus Planetarum, & naturis eorum, illud quod conuenit, vt duobus natis Regis Indiae. facta comparatione ad genesin, sed occultum fuit Regi. Quando ergo creuit vnus puerorum, credidit Rex eum instruere scientijs; Misit ergo eum per Indiam, & per alias Prouincias honorifice, sicut decet filium tanti Regis; sed nihil profuit diligentia Patris, quia non potuit inclinare animum & naturam, nisi ad fabrile artificium. Propter quod turbatus est Rex valde, conuocauitque sapientes omnes sui Regni, qui requisiti, omnes conueniunt in hoc quod relinqueretur his ad quae natura pueri reducebat ipsum; factum est ergo ita, & multoties accidit huic simile. Quamobrem & Ouidius I. de vetula refert ita¬ "Tempus erat cum Philosophos Respublica quondam Quaerebat magnis in sumtibus, vtilitati Communi vigilans, & eos tractabat honeste Vt sibi consulerent summis in rebus agendis. Tunc visum senioribus est, in qualibet vrbe Vt pueros dociles ex pluribus ingeniosis Eligerent mittendos ad gomnasia, causa Discendi, quibus ad victum stipendia grata praestarent vrbs quaeque suis. Et ibi faciebant Discerni per iudicium Pysiognomicorum, Quae quibus ars discenda foret, sic ars sua cuiqui Assignabatur, sic nissae quilibet arti Semper adhaerebat, & in vna quemlibet esse Perfectum sat erat, nec eum mutare licebat. Tunc viguere artes, perfecte cognita quaeque Tunc erat, & poterat perfecte posteritati Tradi, scribendisque libris per magna vacabat: Tunc matheses solae doctrinae nomine dignae Sectores habuere suos, tunc vtilitatis, Quaeque quid afferret clarebat apud studiosos." Potest igitur homo ex virtutibus talibus sibi innatis talia operari, sed non chare, nec grate modo praedicto: Charitas enim & gratia non sunt nobis innatae: Eramus enim natura filij irae ad Ephes. 2. Et per haec patet ad obiecta, & maxime ad primum & vltimum obiectorum; Secundum vero non procedit: Licet enim aliquis habeat virtutem, potest desiderare virtutem dupliciter, scilicet vt sibi plenius augeatur, sicut Apostoli a Domino petierunt, Adauge nobis fidem Luc. 17. vel vt stabiliter conseruetur iuxta illud Psalmi 15. Conserua me, Domine, & 67. Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis; & sic respondet Ansel De concordia vbi prius. Si autem adhuc aliquis instantius grgeat, supponendo, quod non quilibet habet virtutem quamlibet naturalem, vel si habeat, tollat Omnipotens sibi vnam, puta at¬ tem citharizandi, & adhuc potest addiscere, citharizare, & non nisi artificialiter operando, quia si inartificialiter, & multiplicet talia opera, ipsa generabunt similem habitum in eo, vt patet2. Eth. vbi prius; non ergo acquiret artem, sed magis inertiam & errorem. Potest ergo non habens artem, artificialiter operari; quare & carens virtutibus, virtuose. Dicendum quod ad hoc quod talis citharizet exiliter quantumcunque, habet in anima sua ex propria inuentione, aut imaginatione vel exauditione & aliquali doctrina, aliquod idolum, & aliqualem similitudinem citharizationis, quae ipsum aliqualiter dirigit citharizando; aliter enim non magis a proposito tangeret vnam chordam quam aliam, nec magis a proposito citharixaret quam saltaret sed forsan pure casualiter, sicut bos cornibus citharam ventilando, & ex tali tactione chordarum quantumcunque multiplicata, nunquam fieret citharoedus. Dico ergo quod talis ex propria imaginatione vel auditione alterius habet aliquam speciem & formam citharizationis a qua sua citharizatio procedit, & per vsum crescit continue ad perfectum; & haec videtur responsio Philos. 9. Met. 14. dicentis; Videtur impossibile esse citharoedum esse, qui non citharixauit: nam addiscens citharizarte citharizxando addiscit. Vnde sophisticus elenchus factus est, quia non habens quis scientiam, faciet cuius est scientia; addiscens enim non habet scientiam; & respondet; Sed quia, inquit, eius quod fit, factum est aliquid, & totaliter eius quod mouetur, motum est aliquid; palam autem in his quae de motu, hoc & discentem necesse habere aliquid scientiae forsan; vbi textus Auerrois dicit expressius & sine forte, & addit; Non ergo mouetur aliquod ad aliud, nisi de illo ad quod mouetur in se; vbi dicit Auerroes; Omne quod generatur & sit aliquid, impossibile est hoc fieri nisi habeat aliquid, ex eo quod habebit in postremo: verbi gratia, quoniam impossibile est vt citharixet, nisi qui habet aliquid de arte citharizandi; & ideo asinus non addiscit citharixare, neque homo qui non est innatus citharizare. De charitate autem & gratia non possumus habere minimam scintillam a nobis, nec ab aliqua creatura, sicut superius est ostensum; quare nec aliquid grate facere propter Deum; quapropter nec aliquid mereri ab eo, nisi prius eam dederit nobis gratis. Adhuc autem forsitan quisnam dicet, quod gratia multum facilitat hominem ad implendum Dei mandata, & dicitur necessaria homini hac de causa; sed tunc posset homo sine gratia, licet difficilius haec implere contra priora. Cur etiam non possent Angeli, mole corporis deprimentis nullatenus aggrauati sine gratia facillime haec implere, contra praemissa? Amplius autem & liste est Pelagij filius in hac parte. Ipse enim dixit gratiam ad hoc dari hominibus, vt quae facere per liberum iubentur arbitrium, facilius possent implere per gratiam, sicut de ipso recitat August. de haeres. vbi prius, primi contra Pelagium & Caelestium de gratia Christi, & de peccato originali. 7. & 23. de verbis Apostoli sermone 13. & alijs locis multis. Item haec haeresis fuit damnata solenniter in Concilo Mileuitano, cur interfuit Augustinus, contra Pelagianos, sicut recitatur in Canon. de Consecrat. dist. 4. ca. vlt. in haec verba; Placuit, vt quicunque dixerit ideo nobis gratiam iustificationis dari, vt quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tanquam & si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere mandata diuina, anathema sit. Et hoc idem recitat sanctus Prosper in libro suo de praedicatoribus gratiae Dei contra Cassianum 2I vna cum ratione Pontificum, propter quam illud dictum Pelagij tanquam haereticum damnauerunt, atque inquit; In illius damnatae sententiae soueam cadat, qua dicitur a Deo nobis gratiam iustificationis dari, vt quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratia; tanquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possemus etiam sine illa implere diuina mandata; quod & Catholici Pontifices dignum anathemate censuerunt. Vtendum est nobis eo, quo vsi sunt testimonio dicentes; De fiuctibus enim mandatorum Dominus loquebatur, vbi non ait; Sine me difficilius potestis facere, sed ait; Sine me nihil potestis facere. // Adhuc vicarius Pelagij forsitan respondebit, & dicet, ideo gratiam esse necessaria ad implendum diuina mandata, quia per ipsam diuina madata reuelantur hominibus, & boni ac mali discretio demonstratur; qua reuelatione & discretione per gratia habita, potest homo eaimplere viribus propriae voluntatis: Sed istud reuincitur per praemissa. Rursum de secundum istam sententiam; Ante legem datam hominibus vel Angelis, gratia non fuisset eis necessaria ad Deum super omnia gratuito diligendum; vel si nunc legis potetia rolleretur, & homo lege naturali naturalis rationis iudicio traderetur, gratia Dei nullatenus indigeret, quorum opposita superius patuerunt. Adhuc autem & hoc dato, Pelagiperror redit, Augustinus namque primo contra Pelagium & Caelestium de gratia Christi, & de peccato originali, secundo, loquens de Pelagio, scribit ita; Cratiam Dei & adiutorium, quo adiuuamur a Domino ad non peceandum, aut in natura & libero ponit arbitrio, aut in lege aut doctrina; ve videlicet cum adiuuat Deus hominem vt declinet a malo, & faciat bonum, reuelanco, & ostendendo quid fieri debeat, radiuuare credatur, non etiam cooperando, & dilectionem inspirando, vt illud quod faciendum esse agnouerit, faciat. Et infra 7. recitat verba Pelagij sub hac forma; Adiuuat nos per doctrinam & reuelationem suam, dum cordis nostri oculos aperit, dum nobis, ne praesentibus occupemur, futura demonstrat, dum diaboli pandit insidias, dum nos multiformi & ineffabili dono gratiae coelestis illuminat; qui hoc dicit, gratiam tibi negare videtur, an & liberum hominis arbitrium & Dei gratiam confitetur? Et infra 8. Hoc, inquit, est gratiam Dei ponere in lege aut doctrina. Hic itaque apparet hanc eum gratiam confiteri, qua demonstrat & reuelat Deus, quid agere debeamus, non qua donat atque adiuuat vt agamus, cum ad hoc potius valeat legis agnitio, si gratiae desit opitulatio, vt fiat mandati praeuaricatio. Vbi enim non est lex, ait Apostolus, nec praeuaricatio; & concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret; Non concupisces. Ae per hoc vsque adeo aliud est lex, aliud gratia, vt lex non solum nihil prosit, verum etiam plurimum obsit, nisi adiuuet gratia, & hoc ostendatur legis vtilitas, quoniam I quos facit praeuaricationis reos, cogit confugere ad gratiam liberandos, & vt concupiscentias malas superent adiuuandos: Iubet enim magis, quam iuuat; docet morbum esse, non sanat; Imo ab ea potius, quod non sanatur, augetur; vt attentius & solicitius gratiae medicina quaeratur, quia litera occidit, spiritus autem viuificat. Idem de gratia & libero arbitrio 25. Quid est, inquit, quod vanissimi homines, & peruersissimi Pelagiani, legem dicunt esse Dei gratiam, qua iuuamur ad non peccandum? Quid est quod miseri dicunt, qui sine vlla dubitatione tanto Apostolo contradicunt? Ille dicit peccatum vires aduersus hominem accepisse per legem, & eum per mandatum, quamuis sanctum, & iustum, & bonum, tamen occidere, & per bonum operati ei mortem, de qua non liberaretur, nisi viuificaret eum spiritus, quem litera occiderat, sicut alio loco dicit, Litera occidit, spiritus autem viuificat; & isti indociles contra lucem Dei caeci, & contra vocem Dei surdi, occidentem literam viuificare dicunt, & viuificanti spiritui contradicunt. Et infra 28. Quis ita scit surdus aduersus Apostolicas voces? quis ita desipiat, imo insaniat nesciens quid loquatur, vt audeat dicere legem esse gratiam, cum clamet, qui sciebat quid loqueretur, Qui in lege iustificamini a gratia excedistis? Idem adhuc de spiritu & litera 2. sic ait, Illis acerrime ac vehementissime resistendum est qui putant sine adiutorio Dei per seipsam vim voluntatis humanae, vel iustitiam posse perficere, vel ad eam tendendo proficere: & cum vrgeri caeperint, quomodo id praesumant asserere fieri sine ope diuina, reprimunt se, nec hanc vocem audent emittere, quoniam vident quam sit impia & non ferenda; sed aiunt, ideo ista sine ope diuina non fieri, quia & hominem Deus creauit cum libero voluntatis arbitrio, & dando praecepta ipse docet, quomodo homini sit viuendum, & in eo vtique adiuuat, quod docendo ignorantiam aufert, vt sciat homo in operibus suis, quid euitare, & quid appetere debeat, quo per liberum arbitrium naturaliter insitum viam demonstratam ingrediens, continentur, & pie, & iuste viuendo ad beatam candemque aeternam vitam peruenire mereatur. Nos autem dicimus humanam voluntatem sic diuinitus adiuuari ad faciendam iustitiam, vt praeter quod creatus est homo cum libero voluntatis arbitrio, praeterque doctrinam quam ei praecipitur, quemadmodum viuere debeat, accipiat Spiritum Sanctum, quo fiat in animo delectatio, dilectioque summi illius, atque incommutabilis boni quod Deus est; etiam nunc cum adhuc per fidem ambulatur, nondum per speciem, vt hac sibi velut atra data gratuiti muneris, inardescat inhaerere Creatori, atque inflammetur accedere ad participationem illius veri luminis, vt ex illo ei bene sit, a quo habet vt sit. Nam neque liberum arbitrium quicquam, nisi ad peccandum, valet, si lateat veritatis via; & cum id quod agendum, & quo intendendum est coeperit non latere, nisi etiam delectet, & ametur, non agitur, non suscipitur, non bene viuitur; vt autem diligatur, charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per liberum arbitrium quod surgit ex nobis, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Adhuc autem & Concilium superius allegatum, sicut recitatur in canone vbi prius, cap. penult. ita dicit, Quisquis dixerit eandem gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adiunare ad non peccandum, quia per ipsum nobis reuelatur & aperitur, intelligentia mandatorum, vt sciamus quid appetere, quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, vt quod faciendum cognouerimus, etiam facere debeamus, aut valeamus, anathema sit. Si quis autem in insaniam tantam proruperit, vt dicat gratiam Dei necessariam homini ad implenda diuina mandata esse liberum arbitrium a Deo homini gratis datum, a Pelagiani voragine pelagi absorbetur. Constat enim ex autoritatibus Augustini praemissis, hanc esse Pelagianae vesaniae vanitatem; qui & I. contra Pelagium & Coelestium de gratia Christi, & de peccato originali 2. Cum, inquit, Pelagius tria constituat, atque distinguat, quibus diuina mandata dicit impleri, possibi¬ litatem, volutatem, actionem; possibilitatem scilicet qua potest homo esse iustus; voluntatem
qua vult esse iustus; actionem qua iustus est; horum trium primum, id est, possibilitatem datam confitetur a creatore naturae, nec esse in nostra potestate, sed eam nos habere si nolimus; duo vero reliqua, id est, voluntatem & actionem nostram esse asserit, atque ita nobis tribuit, vt nobis non esse, nisi a nobis contendat. Ecce patenter quid Pelagius gratiam Dei vocat, possibilitatem videlicet naturalem a creatore naturae, beneficio creationis llgratuito nobis datam. Hanc otiam haeresin recitat Augustinus de natura & gratia 53. & de gratia & libero arbitrio 28. & eam redarguit hic & ibi. Iste quoque sic errans incidit in haeresin Pelagij supradictam, quae ponit hominem per liberum suum arbitrium posse implere diuina mandata, qui & potest faciliter corrigi per praemissa. Praeterea dicit Apostolus 1. ad Cor. 15. Abundantius illis omnibus laborani, non autem ego, sed gratia Dei mecum: Et quomodo non ipse, sed gratia, si ipse vel liberum eius arbitrium gratia nuncupetur. Adhuc autem Pelagiani quidam moder. g ni respondent, dicendo, quod homo ex naturalibus suis puris potest diligere Deum super homnia gratis propter seipsum, secundum substantiam ipsam actus, non tamen meritorie, vel saltem non meritorie de condigno, licet forsan de congruo, sine gratia comitante: Sed istud non congruit rationi, & refellitur per praemissa. Praeterea, secundum istos, habens gratiam diligendo Deum, & seruando eius consilia ac mandata potest mereri etiam de condigno; cur ergo si earens gratia faciat pro Deo similia vel maiora aeque recta intentione vel rectiori, aeque sincero affectu vel sinceriori, aeque grato amore vel etiam gratiori, non similiter vel magis meretur? Nam quantum est ex parte operum vel operantium, opus huius est aeque bonum cum opere illius vel melius; quare & aeque acceptabile pro solutione antiqui debiti pro peccato, & pro redemptione animae suae, & pro mercatione regni coelestis. Si ergo Deus pretium huius accepter, & aeque iustum vel iustius pretium illius repellat, est personarum acceptor, nec iudicat aequitatem. Item secundum omnes Catholicos, imo d secundum inimicos gratiae ipsos Pelagianos haereticos, gratia multum alleuiat cuiuslibet operis grauitatem: Reddit enim iugum Domini suaue, & onus eius leue. Carens ergo gratia, similia operans, cum habente difficilius operatur; plus ergo meretur. Dicit enim Philos. 2. Eth. 3. circa difficile autem semper ars sit & virtus; etenim bene, melius in hoc; id est, quod sine difficultate est bene, in hac est melius; & 3. Eth. 18. probat, quod fortitudo magis consistit circa timores, quam audacias, & quod haec laudabilior est quam illa, & secundum quosdam, quam temperantia, per hoc quod difficilius est tristia fustinere, quam a // delectabilibus abstinere; & 3i. libri 20. Pessimus, inquit, qui ad seipsum & ad amicos vtitur malitia; optimus autem non qui ad seipsum virtute, sed qui ad alterum; hoc enim opus difficile. Venerabilis quoque Beda 2. de Temporibus I. ad hoc idem allegat Hieronymum super Euangelia ponentem nuptias in 30. fructu, & viduas in 6ohac de causa: Quanto, inquit, maior est difficultas ab expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto maius & praemium. Amplius autem tunc carens gratia, posset diligere Deum ex toto corde, & ex tota anima, & ex tota virtute, & mente finaliter propter ipsum: & proximum, sicut seipsum similiter propter Deum, & caetera praecepta atque consilia in omnibus obseruare; quare & esse in statu salutis, finaliterque saluari secundum praemissa & contra praemissa: Sola namque Dei gratia efficit Dei filios & amicos, sicut priora testantur; dicitque Propheta. Qui coronat te misericordia & miserationibus, Psal. 102. Et Apostolus magis plane, Gratia autem Dei vita aeterna ad Rom. 6. quod & tenet fides Ecclesiae generalis. Alij adhuc fingunt, quod homo sine gratia ex seipso potest perficere diuina mandata secundum substantiam operis, non tamen secundum intentionem mandantis, quae est quod fiant in gratia: sed horum fictio confringetur vt aliae praecedentes. Istud quoque videtur mirabile, quia respiciendo vetus Testamentum & nouum, & omnes Doctores & expositores eorum, non apparet aliud esse de intentione mandantis, nisi gratis haec facere propter Deum; & eo ipso videtur eis, quod talis sit in gratia, scilicet arguendo a posteriori ad prius, & ab effectu ad suum efficiens; & eodem modo omnes Doctores, & praedicatores veteres, & moderni, praedicando & docendo populum Dei viam salutis, nihil aliud praedicant, nisi quod gratis propter Deum faciant eius mandata, & consilia; nec dicunt, faciatis haec in gratia; imo dicunt, vt videtur, quod eo ipso, quod haec sic faciant, gratiam Dei habent, illam scilicet de qua loquor, quae gratificat nos ad vitam, velut radicem a qua pullulant isti rami. Et huius contrarium non videtur mihi sine periculo praedicandum, scilicet quod licet quis diligat Deum gratis extoto corde &c. & exerceat omnia opera pietatis erga proximum propter Deum, & sustineat propter eum omnia poenalia & aduersa perseueranter vsque ad finem, & tunc ardentissimo & purissimo Dei amore propter defensionem legis Dei, morte durissima consummetur, adhuc tradetur morti secundae, & tormentis infernalibus sine fine. Praedicent hoc qui velint, ego non auderem talia praes dicare, ne forte cum alijs praedicarem, ipse reprobus efficeret, dum sbem piorum subruerem, & multorum refrigescere facerem Charitatem. Ecce quam expressa sunt ad hoc testimonia veritatis; Ecce testimonium Ioelis 2. Quicunque inuocauerit nomen Domini saluus erit; quod & Apostolus ad Rom. 10. contestatur; Et Luc. 10. quaesiuit quidam a Domino, Magister, quid faciendo vitam aeternam habebo? At ille dixit, In lege quid scriptum est? ille respondit, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo &c. & proximum tuum sicut te; dixitque illi, recte respondisti, haec fac & viues. Si tamen potuisset haec fecisse sine gratia gratificante ad vitam, non fuit vera ista doctrina veritatis; Non enim sequitur, Haec fac, etiam perseueranter vsque ad finem, ergo viues; hoc enim posset facere sine gratia, sine qua vtique nullus viuet; Et si tu dicas, quod Saluator intellexit, quod haec faceret in gratia; cum ergo ille modus faciendi sit magis necessarius quam ipsum factum, nec est homini per se notus, nec ipse docendo, & praecipiendo istum modum expressit, videtur quod talis doctrina sit nimium diminuta, & quod inijciat hominibus laqueum, & cos in damnationis aeternae periculum introducat. Tacet enim gratiam, sine qua nullus gratificatur, nec intrat ad vitam, & exprimit vnum factum; mortuum, innuendo patenter quod hoc facere sufficiens est ad vitam; velut si medicus infirmo simplici, ipsum consulenti quid faciendo vitam temporalem haberet, absolute responderet dicendo, Comede carnes // tiri, nec diceret sibi modum quo in // tiriac asalubriter praeparantur, faciliter huiusmodi simplici mortis ferculum praeparatet, quod quilibet zelans medicus euitabit: sed absit quod medeus corporum, sit zelantior nostro medico animarum. Dominus enim zelotes nomen eius Exod. 34. Ad hoc idem est totus ille longus sermo Dominicus Iohan. 15. Ego sum vitis vera, &c. vbi docet discipulos quomodo fructificare debent, scilicet manendo in ipso, vbi & consequenter exponit, quomodo debent manere in ipso: Manete, inquit, in dilectione mea; & adhuc sicut Magister bonus, docet quomodo debent in dilectione eius manere, Si inquiens, praecepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea; & post exponit singulariter quomodo seruare debent praecepta sua, de quibus pluraliter dixit eis, cum dicit, Hoc est praeceptum meum, vt diligatis inuicem sicut dilexi vos. Quam adhuc similitudinem noluit in expositam pertransire, sed dixit, Maiorem hac dilectionem nemo habet, vt animam suam ponat quis pro amicis 1. Quicunque ergo hanc dilectionem habet, manet in Deo, & fert in gratia fructum multum. Item Cyprianus, Augustinus, & vnanimiter omnes Doctores, & tota sancta Dei Ecclesiae indubitanter affirmant, quod quicunque licet non renatus ex aqua, pro confessione Christi fuerit interfectus, baptismo sanguinis proprij baptixatus, statim in Coelo cum Sanctis Martyribus corona gloriae coronatur, & hoc est quod Christus ipse testatur, Matth. 10. ita dicens; Omnis qui confitebitur me coram hominibus, consitebor & ego eum coram Patre meo, qui in Coelis est. Huic quoque similem tenent sententiam, de adulto baptizari volente & morte praeuento, sicut allegat Lumbardus 4. Sent. dist. 4. & alibi saepe claret; quod tamen temerarie nimis affirmare praesumerent, si possent haec fieri sine gratia charitatis, sine qua constat neminem posse saluari. Item gratia ista est quidam habitus, & diligere Deum super omnia gratuito propter ipsum proprius actus eius; actus autem est finis, & perfectio habitus, sicut vicessimum primum capitulum ostendebat; Quare & habitus est propter actum non e contra. Ad hoc ergo vult Deus, quod homines habeant gratiam, vt per eam faciant gratuito opera praetaxata. Si ergo possent sine gratia ista sic facere, sufficeret Deo, & illis; Imo nulla ratio, nulla causa, nulla vtilitas Deo nec homini videretur, quare haec fieri deberent in gratia, cum possent aequaliter fieri sine ipsa, sed potius videretur quantum ad omnem actionem, superflua penitus & inanis, sicut quantum ad omnem significationem cifra cum fuerit vltima figura: Et siquis dicat quod ad hoc vult Deus, quod opera nostra fiant in gratia, quia sic possunt facilius fieri, incidit in errorem Pelagij supradictum, & etiam tunc qui faceret ea sine gratia, propter difficultatem maiorem amplius mereretur, sicut superius est argutum. Item quilibet habitas moralis vel alius cognoscitur per suum effectum, scilicet per hoc, quod aliquis opera talis virtutis promte & dilectabiliter operatur; Vnde secundo Ethic. tertio. Signum autem oportet facere habituum super venientem voluptatem, vel tristitiam operantibus. Qui enim recedit a voluptatibus corporalibus, & hoc ipso gaudet, temperatus est, & qui sustinet pericula & gaudet, vel non tristatur, fortis; Et secundo Post. vlt. arguit Aristoteles contra Platonem ponentem habitus // cognitiuos principiorum inesse nobis a natura, sed latere, sic dicens; Si quidem habemus ipsos, inconueniens est; Contingit enim certissmas babentem cognitiones principiorum demonstrantem latere. Cum ergo charitas & gratia sit habitus perfectissimus, potest per operationes cognosci, & hoc videtur ipsa veritas docuisse, cum dixit, A fructibus gorum cognoscetis eos. Mat. 7. Et infra 12. Ex fructu arbor cognoscitur. Et Ioh. 13. dat pro hac cognitione habenda regulam generaliter specialem, & specialiter generalem; in hoc, in quit, Cognoscent omnes, quia Discipuli mei estis, si dilectionem habueritis adinuicem, quod & infra 15. prosequitur planius multum & plenius, sicut superius erat allegatum. Et in ista sententia videntur Doctores, & Tractatores Scripturae Canonicae vnanimiter concordare: Quicunque ergo talia operatur, & taliter habet gratiam charitatis. Item si operans in gratia aliquid mereatur, ergo et carens gratia, si similia similiter operetur: Nam actus illius per omnia est aeque bonus, sicut actus alterius gratiosi, maxime cum gratia sua nullo modo informet, nec efficiat aut dirigat actum suum. Si dicatur, quod gratia, eo ipso quod stat ibi, reddit actum meritorium, hoc non videtur, cum in actu facto ex puris naturalibus nihil penitus faciat, sicut in cucumerario formido nihil custodit, sed stat ibi caeca, surda, & muta, ac mortua, nec plus facit ad talem actum gratia illa in anima, quam faceret in // calice, in bursa, vel in arca. Item, si actus gratiosus propter hoc reddatur meritorius, quia sit a gratioso licet non a gratia, sequitur quod actus sui indifferentes, imo & peccata venalia, & vniuersaliter omnes actus sui sint meritorij regni Dei, & hoc etiam de condigno, cum tamen possit diligere vxorem ex affectione carnali, mentiri iocose, dare eleemosynam propter inanem gloriam venialem, & multa similia ex puris naturalibus, non ex gratia sibi data. Posset quoque talis gratia poni realiter in non grato, imo peccante // mortaliter, nec tamen eius opera propter ipsam meritoria redderentur. Vnde manifestum est non esse idem, fieri in gratia, & fieri ex gratia, sed omne quod sit ex gratia sit in gratia, non e contra. Manifestum est quoque non propterea opus esse meritorium, quia sit in gratia, sed quia sit ex gra¬ tia; & omne opus factum ex gratia esse meritorium, non autem omne opus factum in gratia: Haec omnia patebunt faciliter ex praemissis. Item ad hoc est totus ille processus Anselmi superius recitatus; dicit enim planissime, quod quicunque vult rectitudinem, recte vult, & ideo prius naturaliter illam habet, sicut causam effectiuam illius effectus; & loquitur ibi de rectitudine gratiae, vt patet De Concordia, nono, & De gratia, sine qua nullus saluatur, vt patet supra, octauo, sicut & superius tangebatur, & ad idem vadit processus Augustini praetactus. Est adhuc alia similis cauillatio quae dicit: Quod homo ex se potest Deum diligere ex toto corde, &c. & facere omnia alia secundum substantiam operum, nihil tamen omnino merebitur, vel saltem nihil de condigno, quia non facit ea secundum intentionem mandantis, quae est, vt dicunt, quod faciat ea aliquo modo meritorie, vel meritorie de condigno: Haec autem ineptia potest refelli similiter cum priori. Item quid intelligit per meritorie facere? si facere in charitate & gratia propter Deum, tunc non differt a positione priori; si facere sic quod merces sibi aliqua debeatur, hoc est omnino irrationabile & contrarium rationi. Si enim opus sit meritorium, propter hoc quod merces sibi debetur, prius est mercedem sibi deberi quam opus esse meritorium, cum tamen sit e contra? Propter hoc enim quod opus est meritorium, merces sibi debetur: aliter etenim nulla foret causa, nec ratio, cur huic operi deberetur merces, & non illi. Prius ergo naturaliter est opus esse meritorium, & dignum mercede, quam mercedem sibi deberi. Item mercedem deberi, vel dependet ab opere, vel ab aliquo alio impertinenti: Si ab opere, quicunque facit congrue tale opus, meretur; & iste secundum hanc positionem sine gratia ita facit: Si ab impertinenti; hoc videtur contra omnem rationem & legem. Item in toto Veteri Testamento, & Nouo, facientibus mandata promittit Deus mercedem: Si tamen intelligat sic; Fac mandata mea meritorie, & eris dignus mercede, & habebis mercedem, ridiculosa esset illa promissio seu doctrina; Non enim docet aliquod dubium aut ignotum nisi forsitan dubitanti An sit Deus, vel, Au sit iustus. Constat enim cuilibet, quod quilibet potens, tenetur reddere mereedem meritorie operanti pro eo, & reddet nisi sit iniustus: Videtur ergo, quod Deus intelligat ad communem modum intelligendi hominum, quos docebat, scilicet, Fac hoc, & habebis mercedem, id est, Fac hoc propter me, & propter amorem meum, & habebis mercedem, & sic potest non habens gratiam secundum istos praedictos. Item existenti in gratia debetur merces pro opere, & iste extra gratiam secundum istos potest facere simile opus, vel maius pro Deo amore simili vel maiori; Cur ergo non meretur iste quantum ille, vel maius? Item non est aliquo modo probabile, quod Deus summe liberalis & diues, misericors atque iustus, qui reddet vnicuique secundum opera sua, diligentem eum gratuito propter eum ex omnibus viribus mentis & corporis, & proximum sicut seipsum similiter propter Deum, qui & abhorret omnia mala, amplectitur cuncta bona, sustinet omnia tristia, & tandem mortem amarissimam propter Deum, sine omni mercede abijciet, & contemnet, maxime cum ipsemet hoc testetur planissime, etiam interposito iuramento, Matth. 10. in haec verba; Quicunque potum dederit vni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, Amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Sed obijcient forsan isti, quod si nullus posset diligere Deum ex toto corde, & c. & facere omnia facienda, & dimittere omnia dimittenda gratuito propter Deum, nisi esset in gratia charitatis; tunc posset homo scire quando esset in gratia charitatis, contra illud Eccles. 9. Nescit homo, vtrum amore, anodio dignus sit. Item talia opera magnalia possunt fieri absque gratia charitatis: Potest enim quis absque charitate, vt patet 1. ad Cor. 13. habere omnem fidem, & facere miracula maxima, ita vt montes transferat, distribuere omnes facultates suas in cibos pauperum, & tradere corpus suum ita vt ardeat. Ad primum obiectum patet per dicta vigesimo quinto huius, quod aliquis praedestinatus ad vitam, existens in peccato mortali grauissimo, sicut fuit Dauid, quando propter adulterium, dolosum homicidium committebat: non minus tunc amabatur a Deo, quam amabitur in futuro; & similiter praescitus ad mortem existens in maxima charitate, non minus tunc oditur a Deo, quam vnquam odietur post sapsum profundissimum in peccatum, & poenam, sicut fuit de Iuda Domini traditore, nisi forsan secundum praesentem iustitiam, & plurimum transmutiue. Ideoque nullus hominum potest scire, vtrum odio vel amore dignus sit, quia qualiscunque sit modo, nescit exitum quem habebit, nec vtrum sit praedestinatus finaliter filius vitae vel mortis. Et hoc est quod eadem Scriptura testatur: Cum enim praemisit, Nescit homo vtrum amore an odio dignus sit, sed omnia in futurum seruantur incerta; Nulli autem dubium, quin homo possit scire se esse dignum odio secundum praesentem iustitiam: Potest enim scire se esse in peccatis grauissimis, & in actuali voluntate grauissima committendi, & in desperatione salutis, sicut fuit de Iuda & Cavyn. Simili quoque modo est mihi probabile quod homo verisimiliter potest scire, saltem secundum praesentem iustitiam se esse in gratia & dignum Dei amore, per hoc scilicet quod diligit Deum ex toto corde, &c. ita quod nollet eum in minimo saltem offendere pro omni fugibili euitando, nec pro omni desiderabili consequendo, velletque voluntatem diuinam in omnibus adimplere, etiam etsi nunquam foret poena vel praemium, sed tantum gratuito propter ipsum, & per alia signa multa. Vt autem expediam me breuius licet non verius, potest dicta Autoritas sic exponi; Nescit homo vtrum amore vel odio dignus sit, id est, finaliter, sicut ipsemet se exponit continuo vt est dictum. Quantum ad aliud, verum est, quod sine gratia charitatis fiunt opera multa magnalia, sed non opus dilectioni: Dei ex toto corde, &c. modo dicto, nec illa fiunt amore gratuito propter Deum. Et ideo bene dicit Apost. Si fecero haec & illa, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest; & statim per suos effectus definit quodammodo & notificat charitatem; Charitas, inquit, patiens est, benigna est, &c. quasi velit patenter innuere, qui veraciter haec non habet, charitatem non habet, & qui veraciter ista habet, habet similiter charitatem: Nam secundum cundem ad Rom. II. Si delibatio sancta est: & massa. Hoc autem totum argumentum a principio eius vsque huc tam longe protensum, tam breui restringitur syllogismo, quicunque meretur de congruo gratiam a Deo, facit ante acceptionem gratiae tempore vel natura, aliquid grate I pro eo; Nullus facit sic ante aliquid grate pro eo¬
Item si quis carens gratia potest mereri gratiam primam de congruo, & habens gratiam potest mereri augmentum suae gratiae tantum de congruo, non autem de condigno; carens gratia posset similiter primam gratiam promereri, sicut habens gratiam, gratiam suam augeri; cum tamen primum istorum sit Haeresis Pelagij a Patribus reprobata; secundum vero ab omnibus Catholicis est concessum: Non ergo similiter possunt mereri primus primum, d& secundus secundum: Quod autem gratia habita mereatur augeri, probat Autoritas Augustini superius allegata, Gratia meretur augeri, vt aucta mereatur & perfici. Vnde & Parab. 4. Posside sapientiam, & dabit capiti tuo augmenta gratiarum. Et quod hoc non sit de condigno, potest ostendi per rationes trigesimi quinti capituli ostendentes quod gratia non ex meritis aut operibus praeuijs, quoniam tunc non esset gratia, sed debitum, cum omne augmentum gratiae sit gratia, & omnis gratia vniuoce dicatur cum alia, gratis data. Item si quis potest mereri augmentum gratiae de condigno, potest mereri altiorem sedem in Coelo & intensiorem beatitudinem, & magnam latitudinem, & portionem illius aeternam similiter de condigno, quod falsum est. in iustitia enim commutatiua de condigno requiritur ad minus aequale pro aequali, vt patet 5. Ethic. 6. & post diffuse, sed operatio momentanea gratiosi non est aeque bona, sicut tanta portio beatitudinis sempiterna; Vnde Apostolus ad Rom. 8. Existimo quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis; Glossa, existimo, & scio, quod passiones huius temporis, id est, temporales & momentaneae, non sunt condignae, id est sufficientes, si districte ageretur nobiscum, ad promerendam futuram gloriam: Tribulatio namque ipsa est cum fine, merces erit sine fine; & multo maior erit ibi gloria quam hic labor. Istam quoque sententiam docet expressius Augustinus super illud Psalmi 36. A Domino gressus hominis dirigetur, & viam eius volet, Noli, inquiens, tantum artendere qua iturus es, sed quo venturus sis; tolerabis dura temporalia, sed ad laeta peruenies sempiterna; si vis // sustinere laborem, attende mercedem; mirabtris tantum dari pro tanto labore. Nam vtique, fratres, pro aeterna requie labor aeternus subeundus erat, & aeternam felicitatem accepturus, aeternas passiones sustinere deberes; sed si aeternum sustineres laborem, quando peruenires ad aeternam felicitatem? quo sit vt necessario temporalis sit tribulatio tua, qua finita venias ad felicitatem infinitam. Sed tamen, fratres, posset esse tribulatio longa pro aeterna felicitate, verbi gratia, vt cum felicitas nostra finem non habebit, miseria nostra, & labor noster, & tribulationes nostrae diuturnae essent: Nam etsi millia annorum essent, appende mille annos contra aeternitatem; quid appendis cum infinito quantumcunque finitum? decem millia annorum, decies centena millia si dicendum est, & millia millium quae finem habent, cum aeternitate comparari non possunt. Dicitur forsitan, quod quia Deus promisit operantibus regnum aeternum, merentur illud de condigno, & alias non mererentur illud de condigno: Sed istud non videtur, quia illam promissionem nullus de condigno potuit promereri, nec sine hac // potuit mereri de condigno regnum aeternum; Nullus ergo simpliciter de condigno potuit, aut potest mereri regnum aeternum. Nec operatio alicuius post promissionem est melior, quam fuit similis ante promissione; sed nulla operatio ante promissionem meruit regnum de condigno: Nec illa promissio facit opus melius, vt patet per substantia operis, & per omnes eius circumstantias inductiue; imo forsitan minus bonum: Facit enim intentionem minus sinceram; Qui enim prius operabatur pure propter Deum solum, nunc forsitan operatur propter retributionem promissam. Item tunc Deus non ita libero modo confert vitam aeternam, sicut fecit ante promissionem; quia tunc omnino libere contulit, nunc autem ex necessitate promissionis, & de necessitate iustitiae conseruandae, quod videtur eius summae libertati, & immutabilitati perfectae plurimum derogare. Tunc etiam meritorie operans cogeret Deum ad resuscitandum ipsum, & aeternaliter praemiandum, vel ad offensam iustitiae incurrendum; vbi est ergo eius summa libertas, insuperabilisque potestas? Item non minus obligat Deum promissio sua aeterna mentalis interior in verbo, vel spiritu suo sancto aeterno, quam temporalis verbalis exterior, ministerio forsan Angeli alicuius; sed quicquid temporaliter, vocaliter exterius promirtebat, aeternaliter, mentaliter interius in verbo, vel spiritu suo sancto aeterno promisit, quod immutabilitas eius omnimoda, per 5am & 23um capitula demonstrabit. Item ita Deus promifit, quod quicquid peteremus in nomine suo daret nobis, & Samuel orauit pro Saule, & Ieremias pro populo, & multi pro multis reprobis exorabant. Meruerunt ergo de condigno audiri, & Deus eos non audiuit, sicut vicesimum quintum huius allegat; fecit igitur eis iniuriam manifestam, quod nullus nisi manifeste iniustus audebit vel tacite cogitare. Item principaliter, si quis meretur augmentum gratiae de condigno; vel ergo meretur augmentum eius continuum, vel discretum; si discretum tantummodo, & per vices, tunc per vnum magnum meritum, meretur vnum certum augmentum; quare per medietatem meriti, medietatem praemij & augmenti, & ita proportionaliter secundum singulas partes suas. Meretur ergo de condigno gratiam suam continue augmentari. Omnis etiam ratio quae probat aliquem mereri de condigno gratiam suam augeri per vices & discrete; & quod continue similiter comprobabit: Quod si detur, dabitur consequenter quodlibet opus gratiae mereri de condigno remissionem cuiuscunque poenae temporalis hic & in purgatorio, imo & omnium talium poenarum quorumlibet punitorum, si debite offeratur & detur ad illum effectum; quod non videtur, quia tunc superfluum videretur facere multa & magna opera gratiae propoenis, vel etiam pro peccatis venialibus redimendis, cum de condigno sufficeret breuis salutatio virginis gloriosae, imo & minimus cogitatus. Et idem sequitur de peccatis mortalibus quantiscunque. Minima enim contritio, vt videtur Tnonnullis )r ex gratia, tollit cul¬ pam & commutat poenam aeternam in temporalem. Cum ergo quaelibet contritio forsitan sit intensior, quam necessario requiratur, medietas intensiua illius non necessario requisita aufert totam poenam temporalem relictam; vel saltem si contritio continueretur vlterius per quantumlibet paruum temnus, auferret totam poenam: Quodlibet enim opus gratiae meretur de condigno incomparabiliter maius omni tali remissione temporali, scilicet augmentum gratiae, & proportionaliter augmentum gloriae sempiternum; quodlibet ergo tale meritum de condigno, etiam pro quocunque minori sufficiet de condigno; sicut 5. Ethic. docent commutatiuae iustitiae sanctiones: Dicitque Anselmus 2. Cur Deus homo 20. Quid iustius intelligi valet, quam vt cui datur pretium maius omni debito, si debito datur affectu, dimirtat omne debitum? Si autem dicatur, quod commutare tale meritum quo meretur augmentum gratiae & glorae sempiternae, pro remissione poenae temporalis, temporaliumue poenarum, esset sibi praeiudicium sempiternum; ideoque Deus aequius iudicans hoc non facit; Adhuc stat ratio prius facta, maxime cum volenti non fiat iniuria, secundum Iuristas, & secundum Philosophum 5. Eth. 17. Nullus patitur iniustum volens. Imo videtur quod quilibet potest dispensare egenis pio affectu illud quod est sibi debite acquisitum, nulli alteri praeiudicium inferendo; vel ponatur quod offerat meritum illud Deo pro aliquo mortuo & damnato ad tantans miseriam vel minorem, & ratio dicta stabit. Etiam secundum responsionem praedictam nullus posset per aliquod opus gratiae mereri plenam remissionem, nec etiam mitigationem poenae leuissimae temporalis, semper eodem praeiudicio prohibente, quod constat esse falsissimum iudicio totius Ecclesiae indulgentias concedentis, & poenitentias in alia pietatis opera permutantis. Item sine omni commutatione, quicunque meretur continue, & condigne incomperabiliter maius, scilicet augmentum gratiae & gloriae sempiternum, citius vel saltem aeque cito meretur condigne incomparabiliter minus, scilicet remissionem quantaecunque poenae temporalis; Quicunque ergo incipit ex gratia meritorie operari, statim in primo instanti, vel immediate post remittitur sibi de debito & condigno quaelibet poena temporalis. Item quod nullus mereatur augmentum continuum gratise de condigno, videtur, quia tunc cuilibet operi gratiae, certum augmentum gratiae deberetur, maiori maius, minori minus, ac aequali aequale. Sint ergo duo filij gratiae pares in gratia, & in omnibus alijs, hoc excepto, quod vnus pro peccato mortali, vel solummodo veniali, sit debitor poenae temporalis, & agant aequalia opera gratiae, ita quod debitor poenae per illud meritum penitus absoluatur; vel ergo vltra illam absolutionem a poena, meretur aliquod praemium in vita futura, vel nihil omnino; Non nihil omnino, quia tunc posset contingere quod adultus baptizatus, diligens actualiter Deum summe, & in Sanctis operibus actualiter se exercens magno tempore vitae suae, etiam martyrium sustinens pro Christo, & lege ipsius, aequaliter praemiaretur, in vita futura cum vno parvulo baptizato, qui nunquam aliquid boni fecit. Hoc enim consequitur euidenter, si haec omnia iungantur in poenitentiam congruam peccatori, aut si haec omnia aeque sufficiant prosatis factione peccati seu peccatorum suorum; vbi est ergo quod vtrumque testamentum creberrime repromittit, quod Deus vnicuique secundum opera sua reddet? Secundum istam quoque sententiam videretur, quod magis expediret peccantibus differre satiffactionem sibi iniunctam, vel saltem prouenialibus debitam, vsque ad purgatorium post terminum vitae praesentis, & alijs bonis operibus non satiffactorijs, neque factis animo satiffaciendi pro peccato, sed simpliciter directis in Deum, & meritorijs simpliciter insudare. Sic etenim faciendo, & sic finaliter decedendo, acquireret sibi magnum praemium sempiternum, & sustineret post mortem paruam poenam purgatoriam temporalem. Sed quis hoc praesumserit affirmare? Adhuc autem si sit ita, talis aeternaliter puniretur, saltem poena damni, per subtractionem videlicet portionis gloriae sempiternae, quam fuisset alias habiturus; Sed quis praesumserit facere coelum carcerem, seu locum poenalem? Quomodo etiam verum erit, quod Iacobus protestatur de Deo, qui, iuquiens, dat omnibus affluenter & non improperat; si tamen sic faceret, daret opprobrium sempiternum homini poenitenti pro peccato commisso & dimisso. diminutionem videlicet gloriae sempiternae. Imo & si sic esset, nullus vnquam satiffaceret, aut posset satiffacere in vita praesenti pro aliquo peccato licet paruo & minimo: Si enim saluetur, punietur pro illo peccato poena damni aeterna in coelo, per subtractionem aliquam gloriae sempiternae, quam pillo bono opere per quod satiffacit, fuisset alias habiturus; quod quis praesumserit dicere, vel etiam cogitare? Mirum insuper & nimis admirabile videretur; quod qui ex charissima charitate, & charissima gratia, charissime & gratissime Deum diligeret super omnia propter seipsum, & sic opera sua licet satiffactoria pro peccato faceret propter Deum, nihil perpetui praemij mereretur, nec quicquam boni omnino, nisi paruam dimissionem poenae paruulae temporalis. Quomodo namque aequitati congrueret aut iustitiae conueniret, vt p praetium dignissimum maximo premio sempiterno, pro debito minimo, pro poena minima temporali solummodo acceptaret, cum plus valeat infinite? sic enim vsuras exigeret nimis graues. Quapropter fortassis dicetur, quod talis meretur aliquod praemium sempiternum; vel ergo minus quam alius liber a debito poenae huiusmodi, aequaliterve cum illo: Si minus aut ergo minus aeternaliter, aut temporaliter tantum minus; Non minus aeternaliter propter rationes praemissas. Ponatur enim quod Petrus paruulus baptixatus factus adultus, peccando mortaliter cadat a gratia baptismali, quae sit A, & Paulus adultus in gratia constitutus, per aliquod pium opus mereatur B. gratiam, quae sit aequalis Avel minor, vltra gratiam suam priorem, vel tantum eius augmentum: Petrus vero carens, gratia, qui secundum hypothesin potest eam mereri de congruo, faciat similepium opus, merendo de congruo primam gratiam post peccatum, quae sit C; aut ergo C est aequalis A, vel minor, vel maior: si aequalis, redit inconueniens praetaxatum, quod videlicet adultus laudabiliter operans, beatificetur aequaliter cum paruulo solummodo baptizxato. Si autem C sit minor A inconuenientia maior erit. Si vero sit maior, cur Petrus minus dispositus ad merendum quam Paulus, per simile pium opus plus meretur quam ipse? Paulus enim meretur B. gratiam aequalem A. tantummodo vel minorem; Imo ponatur, quod Paulus per aliquod bonum opus mereatur Bgratiam minorem quantumuis Agratia, & consequens erit, Petrum per simile bonum opus mereri aequalem gratiam vel minorem; imo videtur rationabiliter quod minorem, cum sit minus dispositus ad merendum. Adhuc autem si Csit maior A, hoc est secundum aliquam proportionem finitam; Ponatur ergo quod meritum Petri per quod meretur Cgratiam proportionaliter minoretur, vel infra; & redeunt inconuenientia praelibata; praesertim si secundum Pelagianam hypothesin, Deus nullam gratiam gratis det Petro, sed tantum propter & secundum meritum antecedens. Adhuc autem ponatur Petrum & Paulum in gratia aequali constitui, & Petrum debitorem poenae paruulae pro peccato, Paulum vero nequaquam, & ambos aequalia opera meritoria operati, &c. sicut supra contra responsionem priorem. Sequitur enim plane, quod magis expediret Petro satisfactionem illam differre, vsque purgatorium post hanc vitam; quod etiam Petrus saluatus in coelo, aeternaliter punietur; quod Deus dat ei parce, & improperat ei semper, quod nunquam satis faciet, nec vnquam potest satisfacere pro peccato quocunque; quod insuper Deus immisericorditer, crudeliter, & iniuste agit cum eo, portionem videlicet meriti, cui digne debetur portio gloriae sempiterna pro satisfactione poenae paruulae compensando, cum hoc infinite plus valeat de condigno, & tam inique eius praemium defalcando. Adhuc autem si aliquod bonum opus excedat pro satisfactione huius, & aliquod minus sufficiat secundum praemissa & sicut Pelagiani fatentur, aliquod aequaliter sufficit, &c. sicut supra. Amplius autem quantum minus aeternaliter meretur Petrus quam Paulus, secundum quid debet quantitas illius minoritatis attendi, nisi fortassis secundum quantitatem poenae aeternae prius sibi debitae pro peccato mortali; sed illa forsitan fuit intensior gloria quam Paulus meretur: quare & Petrus per illud opus satis factorium nihil meretur de gloria sempiterna contra hypothesin; imo nec plene se exuit a toto debito poenae antiquae. Neque necesse est, quod peccatum Petri praecedens fuit mortale, aut poena perpetua puniendum. Nonne & si Petrus sit iam in rgloria constitutus, liber est a debito poenae aeternae, & debitor forsitan poenae solummodo temporalis? Quomodo ergo Deus iustus exigit nunc ab eo debitum, & satisfactionem pro poena aeterna? Ideo fortassis dicetur in primis quod in casu priori, Petrus meretur aliquod praemium sempiternum, temporaliter tantum minus quam Paulus, tantum videlicet minus & breuius extensiue, per aliquod certum tempus finitum, quanta fuit poena temporalis per meritum suum dimissa, & ex tunc aequale extensiue & intensiue similiter in aeternum; sed nequaquam talis deformitas, imo plena conformitas reputatur a Patribus ponenda in sanctis, in foelicitate futura, & beatitudine consummata, neque tempus meriti, aut profectus putatur in coelo post finale iudicium i a Patribus Orthodoxis; nec etiam locus carceralis aut poenalis in coelo a sanctis Patribus aestimatur. Quis etiam dixerit nullum satisfacere, neque posse satiffacere per pia opera quantacunque, pro quantulocunque peccato in vita praesenti, quin post hanc vitam, si transeat ad futuram, punietur ibi aliqua poena damni? Simili etiam ratione videtur, quod duorum aequaliter meritorum non simul decedentium, sed huius, in principio quasi mundi, & illius in fine, prior expectaret posteriorem, nec vllum beatitudinis gustum perciperet ante eum. Quamobrem & fortassis dicetur, quod in casu praemisso Petrus & Paulus aequaliter omnino merentur, ergo aequale augmentum gratiae in praesenti, & gloriae in futuro; quare & Petrus simpliciter plus meretur; dimissionem videlicet poenae suae, contra hypothesio? iam praemissam. Si autem dicatur cum Apostolo ad Romanos, 5. Quod vbi abundauit delictum, superabundauit & gratia, ideo quia Iesus Christus, per quem gratia & veritas magis appsieat virtutem suae benedictissimae & immaculatissimae passionis ad meritum illius, qui est debitor poenae temporalis, propter suum delictum, sicque ei vltra meritum suum commune cum alio, etiam poena remittitur temporalis. Hoc autem non soluit, quia sicut dicit Apostolus, vbi abundauit delictum superabundauit & gratia; est ergo remissio illa poenae ex gratia, non ex merito de condigno, neque responsio ista iuuat Pelagianos ingratos debitum meritorum in talibus nullam gratuitam gratiam profitentes; nec ratio vlla cogit Christum passum magis sibi assistere, cum sit indignior, vel saltem non dignior, quam sit alter imo cum assistat voluntarie, potest assistere minus vel aequa¬ liter, sicut placet: Assistat ergo aequaliter, & stat argumentum incolume, sicut prius. Tunc etiam secundum istud, quantacunque esset poena temporalis quam deberet, passio Christi quantolibet paruo merito copulata tolleret illam totam. Nulla enim videtur ratio quare tantam tolleret nec maiorem; imo si propter hoc quod in aliquo tantum superabundauit delictum, tanta superabundauit & gratia, eadem ratione in alio, vbi magis superabundauit delictum, maior proportionaliter superabundauit & gratia tollens illud, nec minus aliquid meretur de augmento gratiae & gloriae sempiternae. Dicunt alij quod ille debitor poenae, habebit necessario vnam circumstantiam meriti, quam alius non habebit, scilicet quod opus suum sit poenitentia & Ecclesiasticum Sacramentum, & illa circumstantia tollit poenam temporalem, & meritum principale acquirit augmentum gratiae & gloriae sempiternum. Sed istud non soluit: Ponatur enim, quod reus peccati venialis, & poenae temporalis sine confessione & sacramentali poenitetia pro illis tollendis faciat aliquod pium opus, & alius immunis omnino aequaliter mereatur: Vel ponatur quod ille immunis credat se reum similis peccati, & tantae poenae debitorem, & pro illis tollendis faciat similiter simile opus omnino: Vel ponatur adhuc quod sic credens conteratur, confiteatur, & faciat ex gratia omnia aequaliter sicut reus, & reuertitur argumentum: Vel adhuc ponatur quod talis reus peccati mortalis tempore legis priscae, quae forsitan ad oris confessionem nullatenus obligauit, per gratiam Dei, contritionem, & alia opera sancta satisfecerit pro peccato; aut quod aliquis tempore nouae legis non habens copiam Confessoris, similiter satisfaciat pro peccato suo mortali, sine poenitentiae sacramento, & tollitur responsiuncula iam praemissa. Amplius autem si quis meretur augmentum gratiae de condigno, tunc opera aeque grata aequale merentur augmentum; faciat ergo Ioannes aliquod opus gratiae tantummodo pro seipso, dicendo cum sancto Dauide, Miserere mei Deus; Petrus vero faciat opus gratiae aeque meritorium pro alijs, & ipsorum gratia intendatur, dicendo cum Apostolo, ad Philip. 1. Hoc oro, vt charitas vestra magis ac magis abundet; tunc gratia Ioannis secundum aliquid certum augetur, & gratia Petri tantum; aequaliter enim meretur; & gratia illorum pro quibus Petrus orat, augetur in aliquo: Quicquid enim petierimus Patrem in nomine Filij dabit nobis; Petrus ergo simpliciter plus meretur, quod contradicit hypothesi manifeste. Videtur etiam quod oratio Petri in gratia esset meriti infiniti: Sint enim multi infideles dispositi ad gratiam fidei Christianae, pro quibus oret Petrus tantum generaliter, vt conuertantur ad fidem, & fiat vnum ouile, & vnus pastor. Cum ergo quicquid petierimus Patrem in nomine Filij, dabit nobis, aliquem vel aliquos illorum conuertet; & cum nulla sit causa maior pro vno quam palio, (esto quod aequaliter disponantur) sequitur quod singuli conuertentur; & eadem ratione sic fieret, si essent centum, vel mille, vel in aliquo numero quantocunque. Oratio ergo Petri, quantum est de se, non est meriti limitati, sed potius infiniti. Confirmatur haec ratio, quia si oratio Petri tantum vni valeret, esset certi meriti; si valeat duobus, est maioris, & sic deinceps; & quanto est maioris meriti, tanto dignior est, vt pro pluribus acceptetur: Quanto ergo pro pluribus orat, & auditur, tanto adhuc pro pluribus dignius audietur. Rursum cum nullo modo rationabile videatur, quod meritum orationis Petri plus valeat ex debito, alij, vel alijs, quam ipsi Petro, cum Psalmus trigesimus quartus dicat, Oratio mea in sinu meo conuertetur, videtur quod illa oratio sit etiam ipsi Petro meriti infiniti. Si autem dicatur, quod quanto pluribus meretur gratiam, tanto cuilibet illorum minorem meretur; quare ratio illa non procedit; hoc stare non potest: quia tunc mereretur aliquibus minorem gratiam gratia baptismali, & minotem gloriam sempiternam, quam sit minima gloria paruulorum, aut quaeper se possit sentiri. Amplius autem quod opera aeque grata non mereantur condigne gratiam augeri aequaliter, suadetur; quia tunc eadem ratione mererentur aequaliter caetera bona cuncta, cum tamen duorum aequalium prior decedens semper aeque intense, & cum hoc diutius alio glorietur. Item tunc existens in gratia posset per orationes suas mereri de condigno primam gratiam alteri gratiam non habenti; non ergo esset gratia per praedicta; imo & posset mereri de condigno sibi ipsi gratiam primam dari: Oret enim in gratia; quod si contingat eum cadere ab ea peccando mortaliter, Deus infundat sibi gratiam resurgendi, & sit oratio sua tam efficax, quod hoc imperret de condigno, tunc si peccet mortaliter, Deus tenetur ex merito suo condigno priori, dare sibi gratiam primam qua resurgat. Item tunc adultus in primo instanti, quo sibi infunditur gratia, potest meritorie illa vti, sicut plane docet Anselmus, De veritate, 12. quod & multis rationibus, & autoritatibus alias erat suasum, &, vt aestimo, persuasum. Quare & potest mereri condigne, & recipere in eodem instanti augmentum illius. Et cum in qualitate intensa non sit cumulus partium remissarum, sed sit semper tantum // vnica qualitas pure simplex, vt hic suppono, quia hoc vt arbitror alibi est ostensum; potest ergo mereri condigne gratiam suam pimm, quod est contra positionem istorum, & contra Catholicam veritatem, sicut 35um cap. declarauit. Rursum si in instanti mereatur condigne certum augmentum gratiae sibi dari, sequitur quod si similiter mereatur continue per aliquod totum tempus: merebitur condigne augmentum gratiae infinitum; vel per aliquod totum tempus continuum, merendo similiter, sicut in instanti aequaliter tantum merebitur condigne sicut in instanti, & per aliquod totum tempus continuum adhuc minus. Amplius autem tunc aliquis gratiosus posset mereri condigne cuilibet viatori, etiam reprobo gratiam conuersionis, & gloriam sempiternam cum aliquibus praedestinatis peioribus illis possit; cuius oppositum patuit de Samuele orante pro Saule, & Ieremia orante pro populo Iudaeorum, & per Augustinum 2I. de Ciuitate Dei 25. vniuersaliter de omnibus reprobis, sicut 2gun capitulum allegauit. Item aliquis finaliter reprobatus habet aliquoties charitatem, qui postea respicit, & similiter abit retro, vel saltem hoc est possibile, alioquin omnis habens charitatem & gratiam necessario saluaretur; quod & fuit verum de Saule & Iuda, sicut Doctores affirmant: Talis autem existens in gratia quantacunque, non potest mereri condigne, quod Deus eum amet ad vitam; Exerceat enim se talis reprobatus in operibus gratiae quantumcunque, etiam decies millies plusquam faciat vnus praedestinatus; nec adhuc Deus amat eum ad vitam, sed tantum odit eum ad mortem, sicut vnquam faciet in futuro; Cum enim talis post omnia merita sit mortuus & sepultus in Inferno, finaliterque damnatus, certum est Deum non amare ipsum ad vitam, sed odire ad mortem; quare nec vnquam eum amauit, nec etiam non odiuit, sicut 23. & 25. docent. Praeterea si talis possit mereri condigne, quod Deus eum amaret, posset mouere voluntatem diuinam de reprobatione ad praedestinationem, de odio ad amorem, vel saltem posset eam a priori & // efsicienter mouere, contra 2om. & si vnus existens in gratia non potest mereri condigne quod ametur ad vitam aeternam, ergo nullus, Similiter quoque potest ostendi, quod nullus existens in gratia potest mereri de congrno causaliter & antecedenter voluntati diuinae, quod ametur a Deo ad vitam aeternam, vel quod magis ametur ab eo. Amplius autem videtur, quod nullus potest mereri de condigno, & de rigori iuris aliquid bonia Deo, nisi forsitan sit tale bonum, quod ad meritum inseparabiliter consequatur, sicut est fortassis esse merentem bonum & iustum simpliciter vel in parte; Alias enim qui mereretur, oogeret Deum & voluntatem diuinam necessario ad reddendum, vel ad reddere volendum mercedem, vel ad perdendum iustitiam. Si enim iustus Dominus in omnibus vijs suis permaneat, & aliquis mereatur condigne quicquam ab eo, iustum est vt hoc habeat, & omne tale iustum a voluntate Dei est iustum, sicut 2run docet. Quare necesse est vt velij reddere illud sibi; maxime cum per 22um habeat actum voluntatis circa retributionem mercedis, quapropter & cum non deficiat sibi posse, necesse est vt reddat, sicut decimum ostendebat; sicque creatura cogeret Deum velle, & etiam extrinsecus operari, quod nullo modo permittet prima Suppositio, & eius perfectio infinita, neque 2oum poterit consentire. Item ponatur secundum aduersarios, quod Iohannes heri meruit de condigno A bonum cras sibi reddia Deo; Heri ergo fuit iustum, & volutum a Deo, quod A cras redderetur Iohanni; ponatur etiam quod hodie demereatur A; Deus ergo hodie non vult reddere A Iohanni; quare & per 23um nec heri volebat; imo hodie vult quod nunquam habebit A, quapropter & per indem 23um volebat heri similiter. Adhuc autem si quis potest quicquam condigne mereri a Deo potest, vt videtur, mereri condigne sibi vel alteri existenti in gratia, vt perseueret finaliter & saluetur; quod si fecerit, talis viator non potest peccare mortaliter nec damnari. Item per 2oun huius, nullum meritum est motiuum voluntatis diuine, quare nec causa, quare Deus vult dare cuiquam hoc vel illud. Et per eadem argumenta potest ostendi, quod nullus causaliter & antecedenter meretur de congruo quicquam boni a Deo, supposito quod nullum congruum sit iniustum, sicut nullum iniustum videtur congruum, & quod omne congruum sit iustum, volutumque a Deo. Item nullus meretur condigne quicquam ab alio, qui nihil prius facit pro eo, aut dat sibi. Nam opus proprium laborantis debet mercedem praecedere tempore vel natura. Si enim omnem operationem a Deo priore recipiat, & in eius virtute continuet, non videtur per hoc mereri condigne quicquam ab eo, sed magis teneri sibi post operationem suam quam ante; quia tunc plus boni benigne recepit ab eo, quam ante, & maxime qui nihil proprium dantis donat, sed tantum bonum illius cui donatur. Nullus autem homo prius facit pro Deo; Ipse enim in qualibet factione & motione est // primus factor & motor, sicut ex superioribus clare patet. Quid ergo meretur homo condigne per huiusmodi factionem? Haec autem videtur ratio Apostoli ad Rom. II. Quis, inquit, prior dedit illi, & retribuetur ei? quoa niam ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia. Vnde constat, quod ex gratia sola dat bona, non ex merito praecedenti. Quare & Aug. super illud Psal. 32. Omnia opera eius in fide, innuens distinctionem de debitore & debito ita dicit; Teneamus Deum fidelissimum debitorem, quia tenemus misericordissimum promissorem: Neque enim aliquid ei mutuum commodauimus, vt debitorem teneamus, cum ab illo habeamus quicquid ei offerimus. Quis enim prior dedit illi, & retribuetur ei? quoniam ab ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia: Ergo non ei aliquid dedimus, & debitorem tenemus. Vnde ergo debitorem? quia fidelissimum promissorem; Cui concordat Anselmus de Concordia 9. dicens, Deus nulli dat pro praecedenti merito. Quando quis prior dedit illi, & retribuetur ei? Idemque 1. Cur Deus homo 20. Deus nulli quicquam debet, sed omnis creatura illi debet, & ideo non expedit homini, vt agat cum Deo quemadmodum par cum pari. Lumbardus etiam I. Sentent. dist. 43. sequens Augustinum, dicit Deum non esse debitorem nostrum nisi forsitan ex promisso, non ex commisso. Hoc idem sentit Cypryanus superius allegatus, cum dicit, in nullo nobis gloriandum, quoniam nostrum nihil est. Et Olossa super illud ad Rom. 4. Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, Quod, inquit, bene operamur accepta gratia, non nobis sed illi tribuendum est, qui per gratia nos iustificauit: Nam si debitam ante gratiam mercedem vellet reddere, peccatoribus poenam redderet debitam. Non igitur tibi // blandiaris de meritis, cum tibi reddi mercedem secundum debitum operis audis, tanquam non sit in opere gratia retribuentis, sicut in fide est gratia iustificantis. Vix enim mihi suadeo vllum opus dici ex debito, remunerationem Dei deposcere, cum etiam hoc ipsum quod agere aliquid possumus, vel cogitare, vel proloqui, ipsius dono & largitione faciamus. Beatus quoque Bernard. de gratia & lib. arbit. vlt. tractans de corona iustitiae reddenda Apostolo vult hoc idem. Item per primam Suppositionem & tertiam partem Corollarij primi huius, nihil, quod aliquo modo minuit libertatem tribuendum est Deo; sed debere de condigno, & puro iuris rigore minuit libertatem, & aliquo modo subijcit seruituti; Nam liberior esset Dominus, qui haberet seruos operantes, & nihil teneretur eis ex debito vel rigore, sed tantum ex spontanea libertate, quam qui teneretur seruis suis operantibus ex necessario debito & rigore, & ad reddendum C posset compelli inuitus, qui etiam alias subiaceret iniuriae seruituti. Item per eadem nihil quod minuit libertatem donantis, tribuendum est Deo, sed debitum minuit; Liberalius epim est dare gratis quam debite. Item nuslus meretur aliquid ab alio de condigno, qui non facit aliquid, quod sibi aliquo modo sit bonum, sed tantummodo facienti; sed per quintam partem Corollarij primi huius, nullus homo facit aliquod bonum Deo. Quare & Iob 22. Quid prodes Deo, si iustus fueris, aut quid ei confers, si immaculata fuerit vita tua? sed quicquid boni facit homo, proficit sibi ipsi. Vnde & August. 3. de lib. arbit. 25. Deus nulli debet aliquid, quia omnia gratuito praestat, & si quis dicat aliquid ab illo deberi meritis suis, certe vt esset non ei debebatur. Non enim erat cui deberetur, & tamen quod meritum est conuerti ad eum ex quo es, vt ex ipso etiam melior sis, ex quo habes vt sis? quid ergo ei praerogas vt tanquam debitum poscas, quando si nolles ad eum conuerti, nihil ei deesset, tu autem miser esses? omnia ergo illi debent, primo quod sunt, in quantum naturae sunt; deinde quicquid melius possunt D esse si velint quaecunque acceperunt vt velint, & quicquid oportet eas esse. Item nullus carens gratia, potest ex se satiffacere Deo condigne pro peccato originali, aut minimo actuali sicut videtur ex praemissis circa 32am partem, 38am & 3oam Corollarij primi huius; quare nec mereri quicquam ab eo de debito & condigno. Quicquid enim boni talis poterit facere, minus est debito pro peccato. Nam alias talis possit ex se mereri condigne gratiam in praesenti, & gloriam in futuro contra priora. Hoc etiam probat Anselmus I. Cur Deus homo 2I. & 22. quod & beatus Iob videtur sentire cum dicit, Peccaui, quid faciam tibi o Custos hominum? Iob 7. quasi dicat, Peccaui, quid faciam tibi pro satiffactione condigna? innuendo, quod nihil. Super quod beatus Greg. 8. Moral. 21. dicit; Ecce fatetur malum quod fecit, sed bonum, quod Deo in recompensationem debeat offerre, non inuenit; quia ad abluendam culpam, quaelibet humanae actionis virtus infirma est, nisi hanc misericordia parcentis foueat, & non iustitia recte iudicantis premat. Item nullus potest reddere plenarie debitum quod accepit a Deo; quare E nec quicquam mereri ab eo ex pure debito, & condigno; Filius enim non potest reddere patri carnali quantum debet, quanto minus potest quis reddere quantum debet Patri coelesti. Si enim filius possit reddere patri quantum debet; reddat, & est absolutus ab omni obligatione naturali & debito erga patre, ita quodnullo casu emergente plus tenetur patii, quam extraneo cuicuque quod lex naturae, & gratitudinis non permittit. Vnde Philos. 8 Eth. vlt. Reddendum lltribuentem quod contingit; Posse enim amicitia requirit, non quod secundum dignitatem. Neque enim in omnibus est, quemadmodum & in his, quae ad Deos, hominibus, & parentes. Nullus ehim secundum dignitatem aliquando vtique retribuet: in potentiam autem famulans epieixes esse videtur; debentem enim reddendum; nihil autem faciens dignum eorum, quae sub¬ fuerunt, operatus est; quare semper debet. Item quicunque recepit aliquid ab alio, tenetur ad aequale si possit, sicut lex gratitudinis clare probat; vnde dicit Philosophus, 8. Eth. 13. Potenti retribuendum secundum dignitatem eorum quae passus est, & sponte; cui & concordat autoritas proximo allegata. Et 5. Eth. 8. ponitur quaedam species iustitiae commutatiuae retribuere proportionaliter beneficio praeaccepto: Dicitur enim ibi; In contra facere proportionale commanet ciuitas, si autem non, seruitus videtur esse; si enim non, retributio non sit, retributione autem commanent: propter quod & gratiarum sacramentum prompte faciunt, vt retributio fit, hoc enim proprium gratiae: refamulari enim oportet ei qui gratiam fecit, & rursus ipsum incipere gratiam facientem, quod & septem libri Senecae de beneficijs saepissime cotestantur. Quare & si plus recepit, quam retribuere valeat, tenetur retribuere quantum potest, quod & prima autoritas Philosophi plane dicit. Sed Deus plus fecit pro nobis quam possumus reddere ad condignum, sicut vult prima autoritas Philosophi memorata, & patet, quia Deus dedit homini totum seipsum, & omnes suas potentias, ac habitus siue actus sicut praecedentia manifestant: Haec ergo omnia debet Deo, Adhuc autem vltra ista, Deus dedit homini, & pro homine misero, & captiuo, flammis perpetuis obligato, seipsum incarnatum, passum, mortuum & sepultum in precium temporaliter redimendo; promittit insuper & dat seipsum totum in praemium foeliciter consummando, quod excedit quemlibet purum hominem infinite: Quilibet ergo homo debet Deo infinite plusquam est, & potest, vel ad mirimum quantum potest. Confirmatur haec ratio per Anselm. in illa Meditatione sua de redempt. humanae animae, lebristiana anima de graui morte resuscitata, dicentem; Certe Domine, quia me fecisti, debeo amori tuo meipsum totum; quia me redemisti, debeo meipsum totum, imo tantum debeo amori tuo plusquam meipsum, quantum tu es maior me pro quo dedisti teipsum, & cui promittis teipsum. Respondetur forte secundum eundem Anselm. 2. Cui Deus homo, 18. dicentem; Cum dicis creaturam debere Deo quod melius scit ac potest, si intelligis ex debito, & non subaudis, si Deus iubet, non est semper verum. Siquidem non debet homo virginitatem ex debito, sed si vult debet vti coniugio: sed istud non soluit; Deus euim non iubendo, non destruit lege gratitudinis, quam sanciuit, & hac lege quilibet benefaciatus tenetur benefactori ad aequale vel maius, vel saltem ad id quod potest, vt volunt autoritates priores. Item si Deus exigeret, homo teneretur facere quantum posset; si autem non exigat, sed voluntati propriae liberum derelinquat, plus facit pro eo, cum libertatem maiorem concedat; quare & hoc ipso, homo plus vel saltem tantum obligatur Deo, quam vel quantum esset alias obligatus. Hic aliquis forsitan respondebit, quod Deus potest totam illam obligationem remittere: Dicit enim Philos 8. Eth. vlt. statim post autoritatem allegatam de retributione dijs & parentibus facienda, quibus autem debetur, potestas dimittere & patri vtique. Sed rursum contra istum reuertitur argumentum: nam tantum debitum, & tantam obligationem remittere est beneficium vnum non paruum. Pro illo ergo cum alijs amplius obligatur, sicut si creditor omnem pecuniam accommodatam debitori libere condonaret, & quantum posset, omnem obligationem remitteret, tanto ipsum sibi arctius obligaret, quanto secundum beneficium primum excederet. Verum ne Anselmo & Arist. videat contraire, dico, quod sicut potest elici ex sententia vtriusque; Debere est dupliciter, scilicet potentialiter seu habitualiter, & actualiter; actualiter debere, intelligo actualiter obligari ad aliquid faciendum sub poena peccati, sicut est de operatio conducto ad certam operam faciendum, sicque non tenemut facere quicquid poterimus propter Deum; & haec est forte mens Anselmi, & sic secundum Arist. pater potest dimittere filio, & Deus homini, ne sibi, quantum potuerit, obligetur. Potentialiter vero siue habitualiter debere intelligo quenquam beneficiatum ex beneficio praeaccepto, habere obligationem in potentia & in habitu ad aliquid faciendum, quae cum benefactori placuerit, potest reduci ad actum, scilicet si exigat hoc ab eo; velut si Iohannes traderet Petro, 10. interposita tali conditione; Habeas libere ista 10. nisi contingat me ipsa repetere; quae si repetam, mihi resoluere tenearis; & sic quelibet rationalis creatura tenetur Deo per omnia quantum potest, scilicet si velit exigere hoc ab ea. Quapropter nihil boni potest ex stricto, debito, & violento rigore mereri ab eo, sicut nec Petrus pro illis, io, quicquam emere a Iohanne. Quod enim habeat quodammodo liberum, & proprium hoc vel illud ad merendum: emendum, vel aliquid faciendum non ex se, sed ex Deo, & hoc non ex aliquo debito praecontracto, sed omnino de gratia & permissione libera suae gratuitae voluntatis. Amplius autem quod nullus de congruo primam gratiam mereatur, quia vel hoc esset congruitate antecedente voluntatem diuinam, & mouente eam ad gratiam faciendam; vel consequente illam, & dependente ab ea: si congruitate antecedente, cum omnis talis congruitas sit quaedam ratio, & iustitia, rationabile est & iustum ratione & iustitia antecedentibus voluntatem diuinam, quod Deus det gratiam suam tali; quare & per 2I. hoc est ne¬ cessario rationabile & iustum; necesse ergo est Deum hoc facere, vel facere contra necessariam rationem & iustitiam, & peccare; & etiam tunc talis congruitas inferior moueret voluntatem diuina cotra 20. & ipsam de se indifferentem determinaret, essetque a diuina prouidentia penitus aliena, contra 27. & alia quae sequuntur. Si congruitate consequente voluntatem diuinam, tunc illa est posterior voluntate diuina; quare & per 20. nullo modo mouet illam ad volendum conferre gratiam, tanquam meritum excitans & inducens. Item, si sit ita, congruum est Deum dare gratiam sic merenti, quia hoc volutum est a Deo; ergo hoc nedum est congruum vt hi dicunt, sed etiam est condignum, quicquid Deus vult fieri, dignum & iustum est fieri, sicut vigesimum primum capitulum demonstrauit, nec aliquis dubitat, qui de diuina iustitia est securus, & scit quod omne iustum est dignum. Dicent fortassis quod bene est dignum, sed non condignum; sed quid est condignum, nisi cum ratione & iustitia dignu? Quare & Hest. 6. scribitur isto modoHoc honore condignus est, quemcunque Rex voluerit honorare. Itidem sic ad idem, omne sufficiens est condignum (sic enim exponit Glossa, illud ad Rom. 8. Non sunt condignae passiones, &c. condignae, id est, sufficientes) sed tale opus est sufficiens ad gratiam impetrandam. Nam nihil sibi deest; Impetrat enim illam. Illud etiam est sufficiens, quod Deus vult & discernit sufficere ex parte operantis, & tale est opus huiusmodi secundum positionem istorum: Si autem dicatur, quod non est condignum, id est, aeque bonum, ita nec opus in gratia est aeque bonum cum augmento gratiae temporalis & gloriae sempiternae, sicut superius est argutum. Item si hoc sit congruum congruitate consequente voluntatem diuinam, scilicet quia Deus vult sic fieri, tunc etiam qui nihil boni facit, sed peccat mortaliter & grauissime, sicut fecit Paulus, quando adhuc spirans minarum & caedis in discipulos Domini, nomen Christianum conabatur delere, meretur de congruo gratiam sibi dari; quia Deus vult quod sic fiat: Ipse enim per gratiam suam operantem gratuite praeuenit peccatores sicut superius est ostensum. Et si dicatur, quod Deus dat talibus gratiam, sed non pro talibus malis factis, ideoque per talia non merentur de congruo gratiam sibi dari; ergo secundum istos, illis qui merentur gratiam primam de congruo, Deus dat illam propter merita sua priora; ergo gratia iam non est gratia, sicut superius est argutum, & etiam tunc illa merita antecedenter & causaliter a priori mouent voluntatem diuinam, & causant volutionem in ea, cuius contrarium dicebatur, scilicet quod congruum est Deum sic facere congruitate tantummodo consequente voluntatem diuinam: huius quoque contrarium vigesimum capitulum ostendebat. Item Augustinus super illud Psalmi II8i. Retribue seruo tuo, quadruplicem retributionem distinguens, ostendit, quod Deus retribuit bona pro malis: Dicit enim, Quatuor retributiones sunt: Aut mala pro malis retribuuntur, sicut Deus ignem aeternum retributurus est impiis; aut bona pro bonis, sicut regnum aeternum retributurus est iustis; aut bona pro malis, sicut Christus per gratiam iustificat impium; aut mala pro bonis, sicut Iudas per malitiam persecutus est Christu. Harum quatuor retributionum duae priores pertinet ad iustitiam, tertia ad misericordia, quartam Deus nescit: Haec autem tertia primit est necessarias nisi enim retribueretI bona pro malis, nullo modo essent, quibe retribueret bona pro bonis. Potest aute haec ratio aliter fieri sub hac forma, cum quis Dei gratiam meretur de congruo, vel quia Deus vult sic esse, ideo hoc est congruum; vel quia hoc est congruum, ideo Deus vult sic esse: Si detur primum, ita similiter est codignum, & ita est de pessime operante, & etiam tunc, est iustum posterius voluntate diuina; quapropter non est causa illius; Prius enim naturaliter Deus vult sic esse, & sic volendo facit illud esse congruum; non ergo quia hoc est congruum, Deus vult sic esse: Si detur secundum, tunc per vigesimum hoc non est iustum positiuum & contingens aliter se habere, quia omne tale iustum dependet a voluntate diuina; sed est iustum necessarium absolute, vel saltem est iustum mixtim, & sic, supposito quod tale factum sit de necessitate, est iustum, & sic Deus de necessitate seruandae iustitiae daret gratiam sic merenti. Item Deus potest libere non dare gratiam sic operanti: Ponatur ergo quod non faciat, tunc non est congruum; vel si vni sic operanti dat gratiam, & alteri operanti similiter non dat illam, non ergo est hoc per se congruum, & ideo volutum a Deo, sed e contra. Item facilius est cuicunque existenti in gratia mereri de congruo quod Deus eum amet, vel quod plus eum amet ad vitam, quam carenti gratia mereri primam gratiam, & quod ametur a Deo ad vitam aeternam; sed praescitus ad mortem existens in gratia, hoc non potest, sicut superius est argutum. Item cum quis meretur a Deo quicquam de congruo, cum omne congruum sit iustum, quia omne iniustum est incongruum, illud est iustum, & oppositum eius iniustum; quare & impossibile circa Deum, sicut primaSuppositio, & 3. pars corollarij primi probant; dicitque Anselmus I. Cur Deus homo 10. In Deo quantumlibet paruum inconueniens sequitur impossibilitas, & si oppositum eius sit impossibile, hoc est necessarium, & omne iustum necessarium est condignum: Quicunque ergo meretur a Deo quicquam de congruo, meretur etiam de condigno. Dicitur forte quod aliquis meretur a Deo quicquam de congruo, quia si Deus hoc reddat, congruum est, & pro certo ita est si Deus reddat sibi poenam: non magis ergo meretur de congruo gratiam quam poenam; & similiter si peccanti grauissime Deus reddat gratiam, congruum est, ergo meretur eam de congruo; & si duo omnino similiter operentur, & Deus det vni gratiam, alteri non det// vllam, vnus meretur eam de congruo, & non alius, cum tamen per omnia similiter operetur; & etiam si Deus sic reddat, sic fieri est condignum; nihil enim in talibus dignum est aut condignum, nisi quia volutum est a Deo, quia nec rationabile, neque iustum, sicut 2I. capitulum ostendebat, & Hest. 6. Tali honore condignus est, quemcunque Rex voluerit honorare Item secundum istos, homo carens gratia, potest mereri aliquid de condigno, sed gratiam tantum de congruo; vel ergo est aliquod maximum, quod potest mereri de condigno, vel minimum quod non potest; Si detur maximum quod potest, sit illud A, vel ergo A est bonum fiB nitum, vel infinitum: Si finitum, potest adhuc aliquid mereri vlterius, Xergo non est maxi¬ mum quod potest mereri: Si infinitum, hoc non videtur, quia quilibet actus suus fuit finitus, & omnes simul finiti in merito & valore, & quia adhuc posset plus mereri, nec Deus posset eum praemiari condigne, quia non potest facere infinitum, sicut ex ostensione 402 partis Corollarij, primi patet; nec potest negari prima diuisio, Si aliquod bonum possit de condigno mereri, aliquodque non possit; Capiatur enim paruum bonum quod potest mereri condigne, quod imaginarie crescat continue, donec sit tantum, quantum condigne mereri non possit, Iunc in aliquo instanti, quod sit Bincipiet esse tantum quantum talis condigne mereri non possit: Vel ergo e incipiet in B, intrinsece esse tantum, scilicet quod tunc primo erit tantum, & tunc est aliquod nimirum quod mereri condigne non potest: Non enim potest condigne mereri, quantum tunc erit A, & quantumlibet minus potest; vel A incipiet extrinsece esse tantum, quantum talis condigne mereri non possit, scilicet quod tunc non erit tanCtum, sed immediate post erit, & tunc &7erit maximum quod talis potest condigne mereri: Quoniam tantum potest mereri condigne, quantum A erit in B, vt datur, & nihil vlterius maius eo. Item mereantur de // congruo Iohannes & Petrus infideles aequaliter, & aeque diu primas gratias sibi dari, & Iohannes post certum tempus in 7 instanti recipiat gratiam, secundum quod meruit; Petrus vero in Adecedat: Ex quo ergo meruit aequaliter cum Iohanne, nec per eum stat, quod decedit, vt pono, Deus ipsum de congruo aequali gratia praemisbit, finaliterque saluabit, cum nullo baptismo fluminis, flaminis, aut sanguinis fuerit baptizatus, quod videtur contra Euangelium, & omnes Doctores, & fidem Ecclesiae generalem. Vnde Iohan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu, non potest introire in regnum Dei, & hoc ad literam realiter, vel saltem spiritualiter, & virtualiter, sicut Doctores exponunt, quod sit in adultis, credendo, & baptizari volendo, vel pro Dei amore sanguinem proprium effundendo. Item dicit Augustinus de gratia & libero arbitrio 50. Suspicentur homines quelibet merita bona, quae putant praecedere, vt iustificentur per Dei gratiam, non intelligentes, cum hoc dicunt, nihil aliud quam negare se gratiam: Qui ergo merita de congruo gratiae Dei praeponunt, gratiam Dei negant. Obiiciet forsitan aliquis contra dicta: Primo probando quod aliquis potest mereri condigne gloriam sempiternam: Nam Sapient. 3. dicitur sic de Iustis, In paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit illos, & inuenit illos dignos se: Et Ecclesiastici 26. Omnis ponderatio non est digna continentis animae, ergo anima continens meretur condigne praemium infinitum: & Luc. 10. Dignus est operatius mercede sua; merces autem operariorum in vinea Christi est denarius gloriae infinitae: Et infra eiusdem 20. Illi qui digni habebuntur saeculo illo, & resurrectione ex mortuis &c. Et Apoc. 3. Ambulabunt mecum in albis, quoniam digni sunt, cum suis similibus satis multis. Hoc idem ratio manifestat; omnis enim actus virtuosus melior est incomparabiliter omni bono vtili, vel delectabili distincto contra bonum honestum, virtuosum, & iustum; alias enim bonum vtile vel delectabile posset tantum augeri, quod esset aeque bonum cum felicitate quae consistit in actibus virtuosis, vt patet 1. Eth. 9. & post, imo & quod esset melius, & sic cum felicitas sit maximum bonum humanum, vt patet ibi & alibi, per omnes vulgares Philosophicos, & Theologicos, ipsa esset in pecunijs aut voluptatibus statuenda, contra omnes sane sapientes, & contra totum processum Philosophi memoratum. Tunc quoque tantum acceptaretur a Deo magnum bonum datum, vel delectabile derelictum, quantum actus maximus virtuosus; & etiam tantum vel magis secundum rectam rationem posset homo eligere diuitias, & voluptates aeternas sine iustitia & virtute, etiam ad quam tenetur sicut actum // virtutis, cum tamen eligendo sic peccet, & faciat contrarium rationi. Videtur insuper, quod illud sit melius homini, quod habitum necessario efficit ipsum bonum, quam quod habitum non sic facit, sed ipsum malum & miserum esse sinit; Actus autem virtuosus habitus a quocunque necessario efficit ipsum bonum; A sed omnis pecunia & voluptas potest adesse malo & misero cuicunque sic autem probat PhilosI. Eth. 12. foelicitatem non in possessione vel habitu, sed in operatione ponendam. Dicit enim, differt autem non parum in possessione vel vsu, optimum existimare, & in habitu vel operatione. Habitum quidem enim contingit nullum bonum perficere existentem, vt puta dormienti & aliter otioso, operationem autem non possibile est; operabitur enim ex necessitate & bene operabitur. Item qui diligit Deum super omnia toto corde, & facit omnia propter eum, non potest remunerari condigne minori quam Deo; Nullus enim amor videtur recompensandus condigne bono minori quam tanto, quanto amans amatum suum praeponit, & quantum citius relinqueret quam amatum; Si enim amor est recompensandus amore, ergo & maior maiore, & aequalis aequali; Nam alias proportio debita claudicaret. Amor autem in potente otiosus esse non potest: Amare enim est velle bonum amato & facere, sicut docent praemissa 39. huius; Deus ergo omnipotens amatus ab homine super omnia toto corde, ipsum de condigno aequaliter redamans vult sibi bonum, super omnia bona bonum, & hoc potest, hoc ergo sibi retribuit, vel retribuet pro tempore opportuno. Tale autem bonum super omnia alia bona bonum, est tantummodo ipse Deus. Deus ergo seipsum de condigno retribuet sic amanti; sicut & patet ex ostensione 32. & 34. partis Corollarij primi huius. Vnde & Anselmus Monol. 70. Nihil potest esse praemium huius amoris, nisi quod supereminet in omnibus naturis: Quid enim summa bonitas retribuet amanti, & disideranti se nisi seipsam? Nam quicquid aliud retribuat, non retribuit, quia nec compensatur amori, nec coniolatur amantem, nec satiat desiderantem. Pro quo & dicit Philosophus 9. Eth. 1. Contendunt autem cum altera fiunt ipsis, & non quae appetunt. Simile enim est, quod est nihil fieri, cum eo quod apperit, non potitur. Hoc iterum confirmatur; Amicitia enim & amor talem proportionalitatem, vt videtur, condigne requirit, quod quantum proportionaliter per vires suas, vel supra, si posset, amans faceret pro amato; tantum proportionaliter secundum vires suas, amatus faciat pro amantem; sed homo sic amans Deum, faceret pro eo, & daret sibi si posset bonum, super omnia bona bonum, & melius: Deus ergo cum sit omnipotens, de condigno faciet sibi tantum. Item quod homo potest mereri condigne aliquod bonum, videtur. Nam quodlibet opus bonum essentialiter & inseparabiliter sequitur quaedam bonitas, quaedam rectitudo, quaedam iustitia, pulchritudo, decentia, seu honestas, vel etiam actualiter bonum esse, rectum & iustum; & haec videtur aliqua sua merces, quam de condigno meretur. Amplius autem non decet summam iustitiam, & clementissimam bonitatem, promptius punire peccantes, quam praemiare bene operantes, sicut & videtur ex 3I. parte corollarij, primi, huius: sed quemlibet peccantem statim, & inseparabiliter sequitur sua poena, scilicet iniustitia, peccatum, & seruitus peccati, priuatio iustitiae, & libertatis quam pus habebat, saltem respectu illarum iniustitiae, & seruitutis, quas nouiter tunc incurrit; sicut & patet per eandem 3ram partem; quare & e contrario, in quolibet bono facto. Licet autem satis constare debeat, quod D quicunque peccans eo ipso necessario & inseparabiliter incurrit peccatum, iniustitiam, & seruitutem peccati, esse peccatorem, iniustum, & seruum peccati, cum priuationibus supra dictis, & multis malis similibus, quae remanent in eo etiam post peccare, sicut inhaeserunt sibi quando actu peccauit, quae omnia sunt digna poena prioris peccati, seu peccare; Potest tamen hoc exabundanti aliquibus testimonijs authenticis confirmari. Autor enim Autorum Iohan. 8. sic dicit; Omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. Vnde & Iob. 7. Peccauit Quid faciam tibi, Ocustos hominum? quare posuisti me contrarium tibi? videlicet per peccatum, & factus sum mihimet ipsi grauis, scilicet per poenam. Super quod dicit Gregorius 8. Moral. 22. Haec contrarietas culpae facta est homini pondus poenae, vt corruptioni suae malae liber seruiat, qui bene seruus de incorruptionis libertate gaudebat. Hoc idem vult Augustinus I. de libero arbitrio, 20. & 2. 1. sed manifestius 3. 10. & post ostendit, quod omne vitium & peccatum est corruptio naturae, & alicuius boni naturalis; & idem patet per eundem, 12. de Ciuit. Dei 6. & Enchirid. 7. Manifestissime vero hoc ostendit 3. de libero arbitrio, 24. dicens, quia nemo superat leges omnipotentis Creatoris; non sinitur anima non reddere debitum: Aut enim reddit bene vtendo quod accepit, aut amittendo, quod vti bene noluit. Itaque si non reddit faciendo iustitiam, reddet patiendo miseriam: Nullo autem interuallo temporis ista diuiduntur, vt quasi alio tempore non faciat quod debet, & alio patiatur quod debet, ne vel puncto temporis vniuersalis pulchritudo turpetur, vt sit in ea peccati dedecus sine decore vindictae. Hoc etiam patet coniunctim in bonis factis & malis: Dicit enim Hermes de Deo; Qui nullius malefactoris opus iustificat, & nullum benefactorem praemijs priuat: Cui & Arist. cocordanter in De Mundo vlt. Hunc inquit, semper comitatur vltio, vel iustitia, puniens, vel cruciatiua, derelinquentium diuinam legem; beatus autem & foelix a principio confestim particeps esset. Gen. etiam 4. dicit; Nonne si bene egeris, recipies, scilicet statim, sin autem male, statim peccatum in foribus adarit? Dicitque Augustinus 8. super Genesin ad literam 3I. Diuina prouidentia regens vniuersam creaturam, administrat naturas, vt sint volentes, vt nec insructuosae bone, nec impunitae malae sint? Nam in seipsis male volentes habent interiorem poenam suam, eandem ipsam iniquitatem suam. Ergo sic bonae habent interiorem mercedem suam, ipsam aequitatem & rectitudinem facti sui. Idem De quantitate animae, vltim. Deus summus & verus incorrupta lege omne quod condidit, regit; animam in nullo actu deserit sine poena vel praemio. Idem super illud Psalmi 1I8. Iuraui, & statui custodire iudicia iustitiae tuae; Fide custodiuntur iudicia iustitiae Dei, cum sub Deo iusto iudice, nec rectum factum infructuosum, nec peccatum creditur impunitum. Item amari vel odiri a Deo, videtur praemium non paruum, vel poena; Deus autem amat bene facientes, & odit peccantes. Dicit enim Aristoteles, secundo, suae Rhetoricae. 28. Si iusta dixeris, homines te odient; si iniusta, dij; si autem iusta dixeris, dij te amabunt; si iniusta, homines. Idem de bona Fortuna, primo; Deum dignificamus, Dominum existentem talium, vt dignis distribuat & bona, & mala. Idemque decimo Ethicorum, decimo tertio; Secundum intellectum operans, & hunc curans, & dispositus optime, & Dei amantissimus videtur esse: Si enim quaedam cura humanorum a dijs fit, quemadmodum videtur, & erit vtique bene rationabile, & gaudere ipsos de optimo, & cognatissimo, hic autem erit intellectus, & diligentes maxime hoc & honorantes, & rebeneficiare vt amicis ipsis curatis. Vbi Auerroes; Si cura sit Deo de hominibus, vt creditur, & vt debitum est, gaudet de meliori, & dignius est vt benefaciat eis, qui amant eum plus, & honorificet eos, & visitet eos, sicut est dispositio amici cum amico. Dicitque Boetius 4. De consolatione Philosophiae, prosa 1. Ipso, de cuius nunc regno loquimur, autore, cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos vero abiectos semper atque imbecilles; nec sine poena vnquam esse vitia, nec sine praemio virtutes. Idemque specialiter de virtute, & operibus virtuosis, supra eiusdem tertij prosa 4. Inest dignitas propria virtuti, quam protinus in eos, quibus ipsa fuerit adiuncta transfundit; & intelligit, vt videtur, hic & prius per virtutem, nedum solum habitum, sed & actum; cui & concordanter Ouid, de Ponto, sic ait; "Non facile inuenies multis in millibus vnum, Virtutem precium qui putet esse sui: Ipse decor recte facti, si praemia desint, Non mouet, & gratis poenitet esse probum." Vnde & Auerroes super 1. Eth. 12. Actus qui sit secundum exigentiam virtutis, virtus est. Et Augustinus super illud Psalmi 36. Iustus autem miseretur, & commodat; si haber foris facul tatem, dat ipsam charitas, si autem non habet dat beneuolentiam; habet semper vnde det, cui plenum pectus est charitatis. Ipsa est charitas, quae dicitur & voluntas bona, & accipit ibi vo luntatem pro actu voluntatis, sicut totus processus ostendit; qui & tertio De doctrina Christiana, 10. sicut & recitat Petrus primo Sententiarum, distinct. 17. Charitatem, inquit, voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, & se, ac proximo propter Deum. Idem, in libro de moribus Ecclesiae Catholicae, tractans illud verbum Apostoli; Nec mois nec vita poterit nos separare a charitate Dei; Charitas Dei, inquit, hic dicta est virtus, quae animi nostri rectissima affectio est, quae coniungit nos Deo, qua eum diligimus. Simili quoque modo videtur loqui Propheta, cum dicit; Feci iudicium & iustitiam, id est, actum iustitiae, siue opus, quod ideo Augustinus exponens sic ait; Iustitiae nomine hoc loco non ipsa virtus, sed opus eius significatum est. Dicitur quoque communiter, & tricesima prima pars corollarij primi docet, quod Deus praemiat bona merita vltra condignum; bonum ergo meritum exigit aliquid de condigno. Praeterea quod Deus vult fieri, & promittit recte operantibus, dignum est fieri, & condignum; sed ipse vult & promittit, quod qui perseueranter bene faciunt, habebunt pro mercede gloriam sempiternam; ergo illam condigne merentur. Adhuc autem, Christus meruit sibi, & nobis multa bona, sicut allegat Lumbardus 3. Sentent. dist. 18. 19. & post; & quis // audebit asserere, quod haec non meruit de condigno, maxime cum sicut Christus excedit quemlibet purum hominem infinite, sic & meritum Christi, meritum cuiuslibet puri hominis videtur excedere? potuit ergo Christus mereri quantumlibet de condigno. Pro quo dicit Anselmus, secundo, Cur Deus homo, 14. Putasne tantum donum, tam amabile posse sufficere ad soluendum quod debetur pro peccatis totius mundi, & respondet; imo plus potest in infinitum: ergo meruit de condigno omnibus saluandis gloriam sempiternam. Vnde Apocalyps. quinto; Dignus es, Domine, accipere librum & aperire signacula eius, quoniam occisus es, & redemisti nos Deo in sanguine tuo, & fecisti nos Deo nostro reg. num. Ecce quid meruit nobis condigne. Et sequitur; Dignus est agnus, qui oecisus est, accipere virtutem, & diuinitatem, & sapientiam, & fortitudinem, & honorem, & gloriam, & benedictionem; Ecce quid condigne meruit sibi ipsi. Amplius autem sicut argutum est prius, quod nullus meretur quicquam boni condigne, similiter omnino poterit argui, quod nullus meretur quicquam mali condigne, quod si quis concesserit, cogetur concedere consequenter Deum esse iniustum, qui punit tam grauiter peccatores, cum nullam poenam meruerint de condigno; Scripturam quoque veritatis mentiri fatebitur: Vnde IobII. vtinam Deus loqueretur tecum, & intelligeres, quod multo minora exigaris ab eo, quam mere tur iniquitas tua; Super quod dicit Gregorius 10. Moral. 6. Qui multiplicitatem intelligit legis Dei, cuncta quae patitur, quam sint minora perpendit, & Iob 33. Peccaui & vere deliqui, &, vt eram dignus, non recepi; Et Psalmo 84. Mitigasti omnem iram tuam? Et Abacuc 3. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis: quibus & sunt alia multa similia in Scriptura. Dicit quidem Apostolus ad Rom. 6. Stipendia peccatimors, gratia autem Dei, I uita, aeterna; Glossa; Mors aeterna est stipendium peccati, id est digna retributio propeccato? vita autem aeterna sola gratia Dei datur, quam expositionem per multas multorum autoritates confirmat. Praeterea vnum argumentum praemissum volens ostendere, quod quicquid homo meretur de congruo, meretur etiam de condigno, est contra communem seholam, vel saltem contra magnam eius partem, haec ab inuicem distinguentem. Vt autem obiecta facilius dissoluantur, sciendum, quod non eodem modo se habent Deus & homo ad reddendum praemium pro merito qualicunque bono vel malo: Homo namque sicut Rex vel alius publico edicto promulgat, quod qui fecerit tale quid bonum vel malum pro congrua mercede recipiet hoc vel illud, manetque ipse indifferens & indeterminatus in voluntate sua, circa sibi subictos, quis quid habebit; & si vnus faciat tale bonum, alius vero malum, iam per hoc determinatur eius indifferentia voluntatis; per hoc quoque antecedenter, causaliter, & efficienter mouetur ei voluntas ad volendum; & ad praemiandum, & puniendum secundum praecedentia merita hunc & illum: Non sic autem Deus, ex se solo nihil a posterioribus mendicando, semper aeque determinate vult, & non vult quaecunque, sicut 2oum, huius arum, 23um. 25um. 27m, & sequentia docuerunt. Quod & planissime testatur Apostolus ad Rom. 9. de lacob & Esau sic dicens, Cum nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni aut mali, vt secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia maior seruiet minori, sicut scriptum est, lacob dilexi, Esau autem odio habui. Et si quis obijciat, quod tota sacra Scriptura, & omnes Doctores, imo & vniuersalis Ecclesiae indubitanter affirmant Deum praemiaturum bonos propter merita sua bona, & malos propter mala sua merita puniturum; Quia propter, quia, ideo & similia aliquam causam vt frequenter significant, ostendendum in primis, quod meritum non est aliqua causa aeterni praemij subse¬ quentis: Non enim est causa materialis, quia ipsa necessario simul est cum suo materiato, sed actus meritorius, quo illud praemium meruit, tunc non manet: Nec est causa formalis; Ipsa enim est simul necessario cum formato: Nec finalis, quia magis videture contra, sicut apparet ex 35. huius: Nec efficiens, quae tamen magis apparet, quia nec in actu, nec in potentia: Non in actu; Nam secundum Philosophum 5. Metaph. 3. Agentia singularia simul sunt & non sunt, & ipsa quorum sunt causae, vt hic medicus cum hoc conualescente, & hic aedificator cum hoc aedificato: sed actus meritorius praecedit praemium tempore, nec est simul cum eo: Nec est causa efficiens praemij in potentia, quia tunc aliquando exiret in actum, & actualiter efficeret praemium sempiternum, & tunc vt praemittitur esset simul cum eo: Nec potest quis dicere quod ideo meritum est causa efficiens praemij, quia nunc primum mouet voluntatem Dei prius naturaliter indeterminatam, & determinat eam, efficiendo in ea volutionem actualem & certam ad praemium conferendum, quia 2oum. 23um. 2gum, & 3gum. huius prohibent ita dici. Est igitur vlterius aduertendum quod haec dictio, Propter, est multiplex penes secundum modum aequiuocationis. Nam pri principaliter significat causam essendi; secundario vero & aliqualiter transumtiue significat causam cognoscendi, siue nnotescendi; & adhuc aliquando significat ordinem: Quod autem significet causam essendi nullus ignorat; & quod significet etiam causam cognoscendi, patet per Philosophum I. Post. 12. dicentem, quod si causae & effectus aeque praedicantium, id est, conuertibilium, vt Planetas esse prope, quod est causa, & non scintillare, quod est eius effectus, non causa, id est, effectus sit notior, tunc demonstratio per hanc erit, vt quod prope sunt Planetae, propter id quod non scintillant. Ecce secundum eum, quod propter: non // signat ibi causam essendi, sed effectum, qui est causa tantummodo cognoscendi; quare & ordinato syllogismo demonstratiuo per terminos A. B C subdit; quare demonstratum est, quod erraticae prope sunt. Hic igi¬ tur syllogismus non est propter quid, sed propter quia: Non enim ex eo, quod non scintil¬ lant, prope sunt; sed propter id quod prope sunt, non scintillant. Ecce quomodo primo concedit, & secundo negat Planetas esse prope, propter id quod non scintillant; & hoc est, quia, propter, primo sibi significat causam tantummodo cognoscendi, secundo vero causam essendi. Hoc etiam concordat cum toto processu illius capituli, & sequentium, vbi demonstratio ab effectu vocatur demonstratio quia; cum tamen haec dictio, quia, significet causam, sicut & propter: Quare ibi significat causam tantummodo cognoscendi, licet Donatus potestati coniunctionis non causali, sed rationali irrationabiliter supponat quia, quapropter, propterea, & multa similia, quae sunt causalia manifeste, sicut & potestati eius causali supponit, si, nisi, & talia, quae potestati conditionali fuissent potius supponenda, quam pnitus praetermisit. Hoc etiam satis probat illud frequens exemplum Philosophi, & vulgatum, videlicet propter quic anguli trianguli valent duos rectos? propter id quod angulus extrinsecus valet duos intrinsecos sibi oppositos, cum tamen quantitas anguli extrinseci nullo modo sit causa, imo nec esfectus, quare tres angulitrianguli valent duos rectos: Neutrum enim illorum est causa materialis, efficiens, formalis, nec finalis alterius, cum vtrumque possit sine reliquo semper esse. Angulum tamen extrinsecum valere duos extrinsecos sibi oppositos est causa tantum cogni, tionis nostrae, quare tres anguli trianguli valent duos rectos: Per hoc enim demonstratiue docetur sic esse, sicut 2a pars 32ae primi elementorum Euclidis ostendit. Ideoque dicit Auerroes super 8. Phys. comment. 58. quod tres sunt demonstrationes, scilicet causae, & esse tantum, & causae & esse. Sed ne in causa Catholica testes tantummodo Ethnicos videat ministrare, ecce quid fidelissimus Paulus dicit, Christus factus est obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod & Deus exaltauit illum, & donauit illi nomen quod est super omne nomen, scilicet quod nominetur Deus. Hoc tamen nomen habuit ante suam passionem; imo & naturaliter ante omne meritum suum habuit illud nomen: Ille enim homo prius naturaliter fuit, & prius naturaliter Deus fuit, quam fecerit aliquid, aut meruerit quouismodo. Nam omne agens praecedit naturaliter suam quamlibet actione. Christus ergo non meruit esse Deus, sed hoc fuit datum sibi gratissime, sine quouis merito praecedente, sicut ex 35o huius patet. Lumbard, quoque 3. sent. dist. 6. multas autoritates ad hoc idem adducit; & infra 1 8. tractans autoritatem Apostoli supradictam, dicit quod homo ille non manuit hic tantum bonum, scilicet nomen Dei; non ergo videtur, quod aliquomodo per obedientiam passionis meruit ilIud nomen, nisi quantum ad cognitionem & manifestationem non Deo, sed hominibus hoc primo ignorantibus, & per eius passionem, resurrectionem, ascensionem, & similia addiscentibus, & vere scientibus, ipsum esse non tantummodo hominem, sed & Deum?; & hoc est quod dicit ibi Lumbardus: Quomodo ergo hoc, inquit, dicitur, per obedientiam donatum est ei hoc nomen? & respondet secundum tropum illum an Scriptura creberrimum, hoc accipiendum est quo dicitur res fieri, quando innotescit. Post resurrectionem vero, quod ante fuit in obscuro, in euidenti positum est, vt scirent homines & daemones. Vnde & Saluator ipse Iohan. 13o ita dicit, In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. Posset ergo dici, quod cum dicitur, Iste propter tale meritum tale praemium consequetur, haec dictio, Propter, non significat causam essendi, sed cognoscendi. Per meritum enim innotescit hominibus, daemonibus, & forsitan Angelis quale praemium quis habebit. Hoc etiam verbum, propter, significat ordinem aliquando, nec incongrue: Nam secundum praemissa. 37o huius, Deus primo vult homini praemium & gloriam tanquam finem, & ideo vult sibi & facit merita congrua, velut quaedam media praeuia ad hunc finem: quare & vt tandem recte finaliter ordinentur, tribuit eis finem; propter quem & ad quem ipse finaliter ordinauit. Potest ergo, propter, aliquoties ordinem designare; vt dictum Apostoli intelligatur hoc modo Factus est obediens &c. propter quod & Deus exaltauit illum, id est, post quod precedens ordinatum a Deo, ad istud subsequens, quod non nisi post illud fieri statuebat. Pro quo Anselmus tractans eandem autoritatem Apostoli I. Cur Deus homo 9. sic dicit, Quoc autem cum dixisset Apostolus, Humiliauit seipsum &c. propter quod Deus &c. non ita dictum est, quasi nullatenus potuisset peruenire ad hanc exaltationem, nisi per hanc mortis obedientiam, & haec exaltatio non nisi in retributionem huius obedientiae collata sit tPrius enim quam pateretur, ipse dixit omnia sibi esse tradita a Patre, & omnia Patris esse sua) sed quoniam ipse cum Patre, sanctoque spiritu disposuerat se non aliter quam per mortem, celsitudinem omnipotentiae suae mundo ostensurum, quippe quod non nisi per illam mortem fieri dispositum est, cum per illam sit, non incongrue dicitur propter illam fieri? Si enim intendimus facere aliquid, sed proponimus nos prius facturos aliud per quod illud fiat, cum iam factum est quod volumus praecedere, si sit quod intendimus, recte dicitur propterea fieri, quoniam factum est, propter quod differebatur, quia non nisi per allud fieri dispositum erat. Nam si fluuium, quem equo & naui transire possum, propono me non nisi naui transiturum, & idcirco differo transmeare, quia nauis abest; cumiam praesto est nauis, si transeo, recte de me dicitur; Nauis parata fuit, propterea transiuit. Et non solum: ita loquimur, quando sequens sit per id quod praecedere volumus; sed etiam quando non sit per illud, sed tantummodo post illud facere aliud aliquid statuimus: Si quis enim differt cibum sumere, quia nondum ea die misse celebrationi affuit, peracto quod prius facere volebat, non incongrue illi dicitur; Iam sume cibum, propterea quia jam fecisti, propter quod sumere differebas; Multo igitur minus inusitata est locntio; cum Christus dicitur exaltatus propterea quia mortem sustinuit, per quam & post quam illam exaltationem facere decreuit, Ponitque aliam expositionem // eiusdem dicti Apostolici in haec verba; Potest hoc & eo modo intelligi, quo idem Dominus legitur profecisse sapientia, & gratia apud Deum, non quia ita erat, sed quia ille sic se habebat, ac si ita esset. Nam sic per mortem exaltatus est, quasi propter illam hoc fieret. Si p quis igitur de merito & premio capitis nostri Christi, & membrorum, suorum Christianorum. quantum ad causalitatem propositam velit dicere consequenter,, eece tres modi dicendi praemissi authenticorum Patrum nostrorum, sed quia ista sententia ambigua videtur & dubia, & posset probabiliter contradici, maxime si a capite tranfferatur ad membra, vellem libenter sine praeiudicio aut reprehensione venerabilium Patrum & Autorum meorum, propter minus sapientes, inter quos plus ego qui non sufficio profunda Dei serutari, desiderarem etiam vehementer si esset possibile sententiam clariorem, vel ipsam eandem clarius tamen dictam, & magis a contradictione remotam. Vnde & Alexander, vt recitat Auerroes super 2. de coelo, comment. 1. de sententia Aristotelis ita dicit; Nos non sumus sustentati super sententiam huius hominis inter omnes alios, nisi quia videmus ipsam minoris ambiguitatis, & remotiorem a contradictione. Videtur igitur mihi, quod remota omni lege retributionis per voluntatem Dei staturae, non est verum quod propter tale factum bonum vel malum, praemium tale debetur, quia tunc esset necessarium absolute, nec Deus posset in contrarium sine offensione iustitiae, sed de necessitate absoluta sic vellet & faceret sic ad extra, sicut superius est argutum: sed quod tale factum, tale praemium mereatur, hoc est, quia Deus sic voluit, & statuit tale in lege, quae voluntas & lex perseuerant continue, non mutatae. sicut 23. capitulum ostendebat. Cum ergo dicitur, iste propter tale meritum, tale praemium consequetur, distinguendum est, eo quod haec dictio, Propter, potest significare causam, quae sit virtus & efficacia meriti talis solius, & sic non est verum, sicut proximo est ostensum: si autem in illo merito, imo supra & ante meritum importet causam quae sit voluntas diuina, & lex eius de retributione cuilibet operi bono vel malo similiter facienda, verum est & catholice concedendum. Propter hoc enim quod iste sic meruit, & legem iam positam tale praemium consequetur, hoc est, quia Deus vult quemlibet secundum sua opera praemiari; & iste sic operatur, ideo tale praemium consequetur. Et cum dicitur, Deus vult istum propter sua merita praemiare, si, Propter, significet I causam posteriorem in merito mouentem voluntatem diuinam, determinantem, ipsam & educentem de potentia ad actum volendi, non est verum, sicut superius est ostensum: Si autem significet voluntatem diuinam vere causam praecedantem omne meritum & praemium. quae ipsum, vt meruit praemiabit, verum est, & certum. Venum est enim quod Deus habet voluntatem, quae est prima causa omnium meritorum & similiter praemionum. Potest autem & aliter congrue satis dici, quod meritum est causa efficiens praemij, non proprie, sed solummodo transumptiue, quia scilicet efficit formam in merente, qua fecundum praesentem iustitiam sit idoneus ad praemium vel ad poenam; vel sic breuius, Quia efficit metentem talem, qualicunque & soli est praemium ordinatum. Nam secundum ordinationem praesentis iustitiae, nullus adultus praetaxatam gloriam consequetur, vel poenam, nisi prius per merita sua bona adepta quadam formosa forma, qua formetur idonee ad gloriam consequendam; vel per merita sua mala, quadam deformi forma, qua idonee deformiter quodammodo formetur ad poenam. Sic ergo propter meritum debetur praemium, & est meritum causa praemij effectiua, quia inducit formam qua quis sit idoneus ad praemium capiendum, sicut sacerdos & miles propter hoc quod ordines receperunt, hic celebrat, ille militat, & honoribus propriis honorantur. Et cum dicitur, Deus vult istum propter sua merita praemiare, si, Propter, significet causam posteriorem effectiuam volutionis diuinae, negandum; si autem significet causam in merito effectiuam quoda modo formae cuiusda, vel etiam ipsam forma, qua iste sit idoneus praemio voluto sibi a Deo, secundum praesentem iustitiam, concedendum, Deus ergo vult istum propter sua merita praemiate, hoc est, iste propter merita sua modo dicto talis est, quales Deus vult & statuit praemiare. Pro quo B. Bern. de grat. & lib. arbit. cap. vlt. ita dicit; In eo Deus Paulum coronae statuit promeritore, cum operum, quibus illa erat repromissa corona habere dignatus est coadiutorem; Porro coadiutorem; fecit volentem, hoc est suae voluntati consentientem; itaque voluntas in auxilium reputatur in meritum, Si igitur a Deo voluntas est & meritum, nec dubium quod a Deo sit velle & perficere pro bona voluntate; Deus ergo autor est meriti, qui & voluntatem applicat operi, & opus explicat voluntate: Alioquin, si proprie appellentur ea quae diximus, nostra merita, spei sunt quaedam seminaria, charitatis incentiua, occultae praedestinationis indicia, futurae foelicitatis praesagia, via regni, non causa regnandi. Adhuc autem & 3. non incongrue dici potest; Iste est propter merita praemiandus, id est, propter merita ordinanda, ita quod; Propter, significet ibi causam finalem ordinis vniuersi a Deo decentissime praedestinati: Non enim decet, quod vniuersalis ordo in minimo perturbetur, sicut tractatus de Prouidentia manifestat. Dicitque Augustinus I. De libero arbitrio, 13. Lex Dei aeterna est, qua iustum est, vt omnia sint ordinatissima; & Anselmus I. Cur Deus homo, I2. Deum non decet aliquid inordina tum in suo regno dimittere; & secundum eundem supra, eodem; Recte ordinare peccatum sine satisfactione, non est nisi punire, & per hoc ostendit, quod omne peccatum sine satistactione est necessario puniendum: & Augustinus simili ratione suffultus, 3. De libero arbitrio, 24. ostendit idem; Imo & quod peccatum & poena nullo interuallo temporis diuiduntur, ne vel puncto temporis vniuersalis pulchritudo turpetur. Quare & in recte factis similiter constat esse, sicut praesens capitulum superius ostendebat. Et iste modus dicendi concordat cum secundo modo dicendi recitato superius ab Anselmo. Cum ergo dicitur, iste est propter me rita praemiandus, hoc est, iste est praemiandus propter merita finaliter ordinanda, id est, propter finalem ordinem meritorum praetaxatum a Deo. Et cum dicitur, Deus vult istum propter merita praemiare, hoc est, Deus vult istum praemiare propter merita finaliter ordinanda, id est, vult quod talis sit finis talium meritorum, secundum ordinem ab ipso talibus // praestitutum, ita quod merita nullo modo autecedenter, causaliter, a priori, mouent, determinant, vel actuant voluntatem diuinam ad praemia rependenda. Vnde Auicen. 8. Met. 7. Deus, inquit, diligit ordinem bonitatis vniuersi, sed non patitur ab eo, nec concupiscit. Et si quis adhuc quaerat, si non propter merita, quare ergo eligit, vel reprobat hunc vel illum? cap. 2I. & alia hic respondent: quare autem semper quaerit causam, causa autem formalis volutionis illius, est quodammodo ipse Deus, efficiens vero causa prior quodammodo est sua voluntas, posterior vero inter res creatas, nulla est omnino Et hoc est quod dicit Apostolus ad Rom. 9. cum praedixit, quod Deus Iacobum dilexit, & Esauum odio habuit, & hoc non ex operibus, sed ex voluntate, vt secundum electionem propositum Dei maneret, inducit quaerentem quaestionem praedictam, cui sic respondet; Voluntati eius quis resistet? O homo, tuquis es qui respondeas Deo? quasi diceret; Non est talis causa prohibens aut efficiens voluntatem diuinam, per quam valeat responderi, quare hunc dilexit, & illum odiuit; & hoc statim per locum a simili, seu per locum a minori, sic probat; Nunquid dicit figmentum e: qui se finxit, quid me fecisti sic? id est, propter quam rationem praeponderantem, motiuam, & effectiuam volutionis tuae? certe non: imo sine omni ratione priori praeponderante potest libere ex eadem massa facere vnum vas tale, aliud vero tale; & hoc est quod subdit; Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Et infra, II. planius dicit idem; O altitudo, inquiens, diuitiarum sapientiae & scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles viae eius? scilicet per aliquam rationem effectiuam priorem, quia nulla est talis omnino. Et hoc est quod statim subiungit; Quis enim cognouit sensum Domini, scilicet rationem aliquam praecedentem, quare sic fecit, quasi diceret, Nullus; quia hoc non est cognoscibile, cum non sit verum: & subdit expressius; Aut quis consiliarius eius fuit, scilicet quae posterior res causata fuit causa prior, & quasi offerens rationem, cui innitebatur diuinum consilium operando; ideoque planissime statim subdit; Aut quis prior dedit illi, & retribuetur ei? quasi dicat, nullus, nec aliqua res posterior ipso Deo, quod & statim ostensiue demonstrat, cum dicit; Quoniam ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia, quo modo cap. 20. & alia eandem conclusionem ostendunt. Vnde & Aug. De correp. & gratia 12. ita dicit; Quare sic isti, il li aliter, atque aliter alij innumerabilibus & diuersis modis vocentur? Absit, vt dicamus iudicium Iuti esse debere, non figuli. Augustinus autem in hac parte sequitur nedum Apostolum, sed etiam Sapientem, Sap. 15. sic dicentem; Figulus de eodem luto fingit vasa munda, & his con traria; horum autem vasorum quis sit vsus, iudex est figulus. Et iterum De corrept & gratia, 25. Si a me quaeritur; Cur eis Deus perseuerantiam non dedit, quibus eam qua maxime viuerent, dilectionem dedit, me ignorate respondeo; Vnde Apostolus; O homo, tu quis es, qui respondeas Deo; &, O altitudo diuitiarum sapientiae & scientiae Dei, &c. Idem de bono perseuerantiae, 16. Cur, inquis, in eadem causa, me quam illum potius puniet? aut illum, quam me po¬ tius liberabit? hoc non dico, si quaeris quare? quia fateor me non inuenire quid dicam, quia in hac re, sicut iusta est ira eius, sicut magna est misericordia eius, ita inscrutabilia iudicia eius. Si autem quaeratur, per quare, causa finalis, & hoc de reprobatione malorum, quia hoc plerosque magis sollicitat; dicendum secundum vigesimum primum capitulum, quod causa finalis vltima est Deus: Vniuersa namque propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum, Parabol. 16. Ecce quod impium ad diem malum operatus est Dominus, propter semetipsum finaliter vltimate. Causa autem finalis media est tam multiplex, quam multa bona ex reprobatis proueniunt, quorum aliqua trigesimum primum huius, & 3aum. pandunt; quorum & vnum est manifestatio Dominij; & virtutis illius, ipsomet testante Exod. 9. Idcirco posui te, scilicet Pharaonem, mihi contrarium, vt ostendam in te fortitudinem meam, & narretur nomen meum in omni terra. Si enim Pharao nequaquam Domino restitisset, quomodo Deus tot miracula ostendisset? & Psal. 105. Saluauit eos propter nomen suum, vt notam faceret potentiam suam. Per hanc quoque autoritatem similiter respondet Apostolus ad Rom. 9. cum ait, Dicit enim Scriptura, quia in hoc ipsum excitaui te, vt ostendam in te virtutem meam, & vt annuntietur nomen meum in vniuersa terra; Et sequitur, Quod si volens Deus ostendere iram suam, & notam facere potentiam suam; sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, &c. sed quia secundum 2rum. huius, homo est. finis omnium aliorum, & hominum electi sunt finis quodammodo reproborum; ideo reprobati ordinantur finaliter ad vtilitatem electorum: Vnde Apostolus ad Rom. 9. Maior seruiet minori, scilicet reprobatus electo; & infra II. Inimici propter vos, scilicet electos; & 2. ad Cor. 4. Omnia propter vos; & 2. ad Tim. 2. expressius, Omnia sustineo propter electos, vt & ipsi salutem consequantur: & ad hoc idem est testimonium Dei quod maius est, Exod. 10. Mosi de Pharaone sic dicit, Ego induraui cor eius, & seruorum illius, vt faciam signa mea haec in eo, & narres in auribus filij tui & nepotum tuorum, quoties contriuerim AEgyptios, & signa mea fecerim in eis, & sciatis quod ego Dominus. Ecce causa finalis vt sciatis, scilicet vos electi, quia ego sum Dominus: Quomodo enim mali Deum timerent, bonique amarent in tantum, nisi vidissent, vel audissent tam validam manum Dei, malorum tam potentem vltricem, bonorum vero tam strenuam adiutricem, sicut omnia illa miracula circa AEgyptios & Hebraeos terribiliter & amabiliter manifestant. Est insuper alia causa finalis non parua, sed magna vtilitas electorum, vt videlicet poena vnius sit metus multorum, imo verius, vt poena multorum sit metus paucorum, (Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, quatenus scilicet electi scientes culpas & poenas perpetuas reproborum, ad timoris & humilitatis officia prouocentur, & ad iugis orationis instantiam conuertantur. Quapropter Augustinus de bono perseuerantiae 17. Hominibus, inquit, videtur; omnes qui boni apparent fideles perseuerantiam vsque in finem accipere debuisse; Deus autem melius esse iudicauit, miscere quosdam non perseueraturos certo numero sanctorum suorum, vt quibus non expedit in huius vitae temptatione securitas, non possint esse securi: Multos enim a perniciosa elatione reprimit, quod ait Apostolus; Quapropter qui videtur stare, videat ne cadat. Et infra 37. Ideo quippe non perseueraturi perseueraturis prouidentissima Dei voluntate miscentur, vt esse discamus non alta sapientes, sed humilibus consentientes, & cum timore & tremore nostram ipsorum salutem operemur: Deus est enim qui operatur in nobis & velle, & operati pro bona voluntate. Qui & de sancta virginitate 16. An non propter aliud credendum est permittere Deum vt misceantur numero vestrae professionis, multi & multae casuri & casurae, nisi vt his cadentibus timor vester augeatur, quo superbia comprimatur, quam sic odit Deus, vt contra hanc vnam tantum se humiliaret altissimus. Est adhuc & tertia causa non parua, vt scilicet filij gratise & electi, videntes se non meritis proprijs, sed gratia Dei gratis a reprobis separari, gratia Dei grata magis appareat, & electi filij gratie reddatur Autori gratissimo gratiae gratiores. Quare & Augustinus super illud Psalmi 87. Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? &c. Oecurrebat, inquit, quaestio, quisnam sit vsus istorum mortuorum, quid ex his agat Deus ad vtilitatem corporis sui, quod est Ecclesiae, vt in eis demonstretur, quae sit Dei gratia in praedestinatis, qui secundum propositum vocati sunt: Vnde ipsum corpus in alio Psalmo dicit, Deus meus, misericordia eius praeueniet me. Isti etiam reprobi nedum in via, verum etiam in patria, vtiles sunt electis, vt scilicet visa illorum miseria, horum gloria gratior habeatur. Opposita namque iuxta se posita magis apparent, sicut 3aun. pandit, & horum quam gratuitus liberator, & // gratiosissimus praemiator, qui hos aequaliter sicut illos potuit aeternaliter damnauisse, charius diligatur. Vnde Psalmus 57. ita dicit Laetabitur iustus cum viderit vindictam; Et Esaiae vlt. Egredientur & videbunt cadauera virorum, qui praeuaricati sunt in me: vermis eorum non morietur, & ignis eorum non extinguetur, & erunt vsque ad satietatem visionis omni carni; vbi Glossa, super verbum ad satietatem visionis, Quia vide bunt eos a seiusto iudicio separatos, amissa potentia qua saeuiebant contra bonos, & vindicta in illos tantam, vt maiorem non exposcant, qui modo dicunt, vsquequo Domine non vindicas sanguinem nostrum? Satiabuntur quoque de beatitudine sua agentes gratias, visa impiorum ineffabili poena. Quare & Gregor. hom. 40. tractans illam historiam Euangelicam de diuite sepulto in inferno, & Lazaro mendico portato in sinu Abrahae, ita scribit; Iusti in tormentis semper intuentur iniustos, vt hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditer euaserunt, tantoque maiores redemptori suo referunt gratias, quanto vident quod in alijs, ipsi perpeti, si essent relicti, potuerunt: nec illam tantae beatitudinis claritatem apud iustorum animum fuscat aspecta poena reproborum, quia vbi iam compassio miseriae non erit, minui proculdubio bonorum laetitia non valebit. Quid autem mirum, si dum iusti iniustorum tormenta conspiciant, hoc eis veniat in obsequio gaudiorum; quando & in pictura niger color substernitur, vt albus vel rubeus clarior videatur. Sic ergo vt dictum est, tanto bonis sua gaudia excrescunt, quanto eorum oculis damnatorum mala subtus iacent quae euaserunt; & quamuis eis sua gaudia ad perfruendum plene sufficiant, mala tamen reproborum absque dubio semper aspiciunt; quia qui Creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur, quod videre non possint. Qui & 4. dial. 46. Petro quaerenti, Sed nullus iustus crudelitate pascitur delinquentis: seruus a iusto Domino idcirco caedi praecipitur, vt a nequitia corrigatur; Ad hoc ergo vapulat, vt emendari debeat; Iniqui autem gehennae ignibus traditij si ad correctionem non perueniunt, quo fine semper ardebunt? Ita respondet; sed omnipotens Deus, qui pius est, miserorum cruciatu non pascitur, quia autem iustus est, ab iniquorum vltione in perpetuum non sedatur; sed iniqui omnes aeterno supplicio deputati, sua quidem iniquitate puniuntur, & tamen ad aliquid ardebunt, scilicet vt iusti omnes & in Deo videant gaudia quae percipiunt, & in illis respiciant supplicia, quae euaserunt, quatenus tanto magis diuinae gratiae in aeternum debitores se esse cognoscant, quanta in aeternum mala puniri conspiciunt, quae eius adiutorio vicerunt. Quapropter & Augustinus de gaudijs Iustorum, & poenis malorum sic ait; Tunc communis reus & hostis diabolus in conspectu omnium electorum Dei damnabitur, cuius damnatio & intolerabilis poena delectabile spectaculum praestabit electis; tunc ardentissimo amore liberatorem suum & omnium bonorum datorem amabunt, & sine fine, & sine fastidio clamore cordis laudabunt. Istam quoque sententiam Petrus 4. sentent. dist. vlt. profitetur. Supposito ergo, quod miseria damnatorum aliquo modo valeat gloriae saluandorum, potest argui, quod Deus hanc ad illam finaliter ordinauit: Alias namque hoc fieret a casu vel fortuna, nec a prouidentia diuina procederet; quare nec saluandi de illa suae gloriae portione, Deo gratias agere tenerentur, contra 27um & alia quae sequuntur. Quare & haec plane videtur sententia Apostoli ad Roman. 9. in solutione eiusdem quaestionis dicentis, Sustinuit Deus in multa patientia vasa irae apta in interitum, vt ostenderet diuitias gloriae suae, in vasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam. Vnde Augustinus de praedestinatione Sanctorum 10. Cur Deus non omnes doceat, aperuit ApostoIus, quia volens ostendere iram, & demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, & vt notas faciat diuitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparauit in gloriam. Idemque expressius 5. contra Iulianum 6. Ex numero electorum nemo perit; caeteri autem mortales, qui ex hoc numero non sunt, & ex eadem quidem massa, ex qua & isti, sed vasa irae facti sunt, ad vtilitatem nascuntur istorum: Non enim quenquam eorum Deus temere ac fortuito creat, aut quid de illis boni operetur ignorat, cum & hoc ipso bonum operetur, quod in eis humanam creat naturam, & ex eis ordinem saeculi praesentis exornat. Ecce triplex bonum ex reprobis, vtilitas electorum, bonum naturae, saeculique ornatus. Ponatur quoque secundum pium zelum multorum, licet non se cundum scientiam, quod totus infernus: cum omnibus suis domesticis reprobatis tolleretur de medio, essetque coelum tantummodo cum ciuibus suis sanctis, tunc saeculum esset multum perfectum, & si Deus sic fecisset, multum bene fecisset; Nunc autem tanto perfectius & tanto melius facit Deus, quantum perfectionis & bonitatis continent in se illae nobiles creaturae damnatae, quantum etiam resplendentiae & apparentiae purioris // illa comparatio veluti contrarietati extremae confert Iustis, tanquam seintillae fulgentibus, & vt stellae: Quis enim, vel cuius ratic prohibuisset Dominum ab initio, si fuisset placitum coram eo, creasse coelum plenum electis in gloria, & Infernum plenum reprobis in poena, vt hoc illi comparate apparuisset gloriosius & fuisset? Non deerunt tamen, qui hos humano miserarentur affectu, & pia compassione contenderent sic fieri non debere. Sed cur non miserantur paruulos, nedum non peccantes, sed peccare penitus nescientes, sine Sacramento baptismatis decedentes, aeterni ignis supplicio puniendos, vt dicit August. de Fide ad Petrum 59. & 24. plane? Cur etiam non contendunt cum Deo, vt iudicium suum retractet, quo talium paruulorum non Fato aut fortuitu, sed ex suae consilio voluntatis, hunc assumit ad baptismum, ad regnum, ad gloriam; illum relinquit, imo & repellit quodammodo a baptismo ad carcerem & ad poenam, sicut plane testatur autoritas Augustini de bono perseu. 35. cum alijs sibi similibus 31. huius praemissis? Cur etiam non miserantur bestias innocentes, tot miserijs & tot mortibus subiacere? Cur hinc Deum non causantur? cur etiam nequaqua figulum criminantur ex eadem massa luti facientem vnum vas in honore, aliud vero in contumena, & contemptum? Annon est Deus ita liber dominus suorum sicut figulus est suorum? Et haec videtur ratio Apostoli ad Rom. 9. in solutione huius, quae in manibus vertitur, quaestionis. Imo audi, & diligenter exaudi; cogita, & vigilanter recogita Augustinum in libello de Praedestinatione & gratia Dei, qui in libro Sermonum suorum praescribitur quintus Sermo 18. ita scribentem; Qua tandem impudentia homo de Deo, Iutum de figulo iudicabit, non solum dicens, Quid me fecisti sic, sed etiam de alijs damnabili curiositate perscrutans, & dicens, quare de eadem massa fecisti alium quidem sic, alium vero sic? Si humanum genus quod creatum primitus constat ex nihilo, non cum debito mortis & peccati origine nasceretur, & tamen ex eis Creator omnipotens in aeternum nonnullos damnare vellet in interitum, quis omnipotenti Creatori diceret, quare fecisti sic? qui enim, cum non essent, esse donauerat, quo fine essent habuit potestatem, nec dicerent caeteri, cur paribus omnium meritis diuinum discreparet arbitrium? quia potestatem habet figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam. Qui & super titulum Psalmi 70. ita dicit; In omnibus sanctis Scripturis, gratia Dei quae liberat nos, commendat se nobis, vt commendatos habeat nos: Quis enim ei diceret, quid fecisti, si damnaret iustum? quanta ergo misericordia eius // si iustificet iniustum? Et si adhuc obijcias, quod Deus potuit ordinasse mundum, & gloriam electorum sufficienter bene & congrue per alium, modum magis benignum, & sine perditione alicuius tam nobilis creaturae; non ergo decuit tam pium & iustum, aliquem Angelum aut hominem aeternae gratis miseriae praeparare: Fateor indubitanter, quod potuit sic, & potuit aliter reparasse genus humanum, quam perpassionem & mortem Christi. Cur ergo ex tota compassione non quaereris tam celsi Regis filium vnicum, tam innocentem, tam delicatum, tam tenerum, imo & Dominum Deum tuum pro te nocente & misero seruo suo, tam contemptibiliter apprehendi, tam crudeliter flagellari, vulnerati, lacerari, & tandem morte turpissima consummari? cur non // ibidem Dei iudicium reuocas, itritas, & annullas? Et licet Deus voluntatem tuam secutus, benignius & melius ordinasset, cum adhuc semper melius posset, & melius sine fine, semper remaneret eadem querela, cur sic ordinauit, & non melius, cum ita faciliter potuit melius ordinasse. Compescat ergo se ista querulosa temeritas contra Deum, nec irrationabiliter quaeritet rationem superiorem voluntate diuina, cum ipsa in talibus volutis posterioribus sit summitas rationis, non rationis pedissequa vel ancilla, sed e contra, hanc enim ratio sequitur, vt Dominam & Magistram, sicut vigesimum primum capitulum demonstrauit. Vnde Ecclesiastis 8. Intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo inuenire rationem eorum quae fiunt sub Sole. Ecce pro volutis posterioribus, & quanto plus laborauerit ad quaerendum, tanto minus inueniet, etiamsi dixerit Sapiens se nosse: non poterit reperire. Compescat ergo se omnis humana querimonia contra Deum, & pro ratione in cunctis sibi sufficiat, sic Deum & Dominum voluisse. Vnde & Ecclesiastis 7. Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit; In dic bona fruere bonis, & malam diem praecaue: Sicut enim hanc, sic & illam fecit Deus, vt non inueniat homo contra eum iustas querimonias. Amplius autem ad autoritates canonicas forsitan te conuertes, obijciesque illud Apostoli 1. ad Tim. 2. qui vult omnes homines saluos fieri; & illud Ezech. 18. Nunquid voluntatis mes est mors impii? dicit Dominus, & non vt conuertatur, & viuat? Et illud Act. 10. Non est personarum acceptor Deus; Et illud Marc. vlt. Praedicate Euangelium omni creaturae &c. Dicitque Gregorius 4. Moral. 24. super illud Iob 3. Nunc dormiens silerem &c. Si parentem primum nulla peccati putredo corrumperet, nequaquam ex se filios gehennae generaret: sed hi qui nunc per redemptionem saluadi sunt soliab illo electi nascerentur. Ad haec autem dicendum, Autoritates sacrae Scripturae obiectas non posse intelligi secundum superficiem literalem, sicur decimum & vicessimum tertium huius probant. Harum igitur primam, non ego, sed Patres Catholici multis modis exponunt: Ambrosius enim ibi exponens Apostolum, primo quaerit, Si Deus, qui omnipotens dicitur, omnes homines vult saluos fieri, cur non impletur eius voluntas? secundo respondet, Sed in omni locutione sensus & conditio latet. Vnde dicit Petrus Apostolus, Omnis scriptura indiget interpretatione: Vult enim Deus omnes homi nes saluos fieri, sed si accedant ad eum. Non enum sic vult, vt nolentes saluentur, sed vuit ipsos saluari, si & ipsi velint: Nam qui legem omnibus dedit, nullum excepit a salute. Et super illud ad Rom. 9. Mifereborcuimisertus ero, Non iniuste iudicat, qui omnes vult saluos esse, manente iustitia. Augustinus quoque Enchirid. 77. mouet eandem quaestionem, & longa disputatione super insuperabilitate voluntatis diuinae praemissa cap. 83. sic respondet; Debemus ita intelligere quod scriptum est, Qui vult omnes homines saluos fieri, tanquam diceretur nullum hominem fieri saluum, nisi quem faluum fieri ipse voluerit; Non quod nullus sit hominum, nisi quam saluum fieri velit, quod cap. 84. confirmat per simile, ita dicens; Sic enim intelligimus quod in Euangelio scriptum est, Qui illuminat omnem hominem, non quia nullus est hominum qui non illuminatur, sed quia nullus nisi ab ipso illuminatur. Deinde subiungit alia questionem eiusdem; aut certe, inquit sic dictum est, Qui omnes homines vult saluos fieri, non quod nullus hominum esset, quem fieri saluum nolit, qui virtutes miraculorum noluit facere apud eos, quos dicit acturos poenitentiam, si fecisset; sed vt omnes homines, omne genus hominum intellgamus, per quascunque differentias distributum, Reges, nobiles, & ignobiles, priuatos, sublimes, humiles, doctos & indoctos, integri corporis debiles, ingeniosos, tardiores, fatuos, diuites, pauperes, mediocres, mares, foeminas, infantes, pueros, adolescentes, iuuenes, senes, in linguis omnibus, in moribus omnibus, inartibus omnibus, in professionibus omnibus, in voluptatum & concupiscentiarum varietate innumerabil constitutos, & si quid aliud differentiarum est in hominibus. Quam expositionem cap 85. monstrat cum processu Apostoli concordare; Praeceperat, inquit Apostolus, vt oraretur pro omnibus hominibus, & specialiter addiderat, pro regibus & his qui in sublimitate sunt, qui putari poterant fastu potentiori, & superbia saeculari fidei Christianae humilitatem abhorrere. Proinde dicens; Hoc enim bonum est coram Saluatore Domino nostro, id est, vt etiam pro talibus oretur, statim vt desperationem tolleret, addidit; Qui omnes homines vult saluos fieri, & ad agnitionem veritatis venire; quod confirmat per simile statim dicens; Isto locutionis modo & Dominus vsus est in Euangelio, vbi ait Pharisaeis; Decimatis mentham, & rutam, & cuminum, & omne olus. Neque enim Pharisaei & quaecunque aliena, & omnium per omnes terras alienigenarum omnia olera decimabant. Sicut ergo omne olus, omne olerum genus; ita & illic omnes homines, omne hominum genus intelligere possumus; & hoc est quod logice solet dici, quod potest in talibus distributio fieripro singulis generum, vel pro generibus singulorum, sicut hic; Omne animal fuit in arca Noe. Vnde Gen. 7. Ingressi sunt ipsi, & omne animal secundum genus suum. Et istam eandem expositionem eiusdem dicti ponit de correptione & gratia, GI. quam etiam roborat per illud Euangelicum iam praemissum; Qui decimatis omne olus, & per illud quod dicit Paulus; Omnibus per omnia placeo. Et infra 74. aliter hoc exponit; Vult, inquiens, Deus omnes homines saluos fieri, id est, facit omnes homines velle saluos fieri, quia ipse operatur velle; & similem modum loquendi habet 22. de Ciu. Dei 2. sicut erat superius allegatum. Idem quoque De praedest. Sanctorum, 10. simile dictum sic exponit; Sicut integre loquimur, cum de aliquo literarum magistro, qui in ciuitate solus est Dominus; Omnes iste hic literas docet, non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab illo discit quicunque ibi literas discit: Ita recte dicimus; Omnes Deus docet venire ad Christum, non quia omnes veniunt, sed quia nemo aliter venit. Idem quoque de natura, & gratia dicit idem, scilicet quod omnes viuificantur per Christum, quia nullus nisi per ipsum, sicut dicimus, quod Magister literarum in ciuitate docet omnes, quia nullus discit nisi quem ipse docuit. Illud autem Ezechielis obiectum soluitur per illam distinctionem de velle quam 34. fecit, & si quis vltimum eius verbum voluerit ponderare, scilicet, & non vt conuertatur & viuat, quasi hoc sit voluntatis diuinae, vt omnis peccator conuertatur & viuat, respondendum est secundum iam dicta. Et illud Act. supradictum; Non est personarum acceptor Deus, si debet exponi ad mentem dicentis, debet intelligi modo dicto, scilicet quod Deus non est acceptor personarum secundum genus, non secundum speciem seu numerum: Non est, inquam, Deus acceptor personarum secundum genus, quin exomni gente & natione vocet & recipiat ad salutem; & ista videtur mens Petri Apostoli, qui hoc dixit. Ipse enim prius credidit, vt videtur, quod soli Iudaei essent accepti a Deo ad fidem Christi & regnum, iuxta illud Mat. 15. Non sum missus nisi ad oues quae perierant domus Israel; & supra 10. In viam gentium ne abieritis & in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis, sed potiusite ad oues quae perierunt domus Israel. Sed postquam audiuit quanta gratia Dominus etiam illum Gentilem Cornelium visitauit, aperiens os suum, dixit; In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum, & operatur iustitiam, acceptus est illi. Vult ergo tantum dicere S. Petrus, quod Deus non est personarum acceptor; quae ex circumcisione sunt tantum, exclusis alijs quibus¬ cunque, sed in omni alia gente, natione, vel lingua, qui timet Deum & operatur iustitiam, acceptus est illi; & eiusdem opinionis cum Petro erant fideles caeteri ex Iudaeis; & etiam Apostoli alij, vt videtur; vnde infra eodem; Obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia & in nationes gratia Spiritus S. effusa est: & infra II. Audierunt autem Apostoli & fratres, qui erant in Iudaea, quoniam & gentes receperunt gratiam Dei, & honorificabant Deum. Vnde dicit Aug. De bono perseu. 35. Quid est quod aliquando paruuli infidelium baptizantur, fidelium vero non? vt certe ostendatur, quod personarum apud Deum non est acceptio; alioquin fidelium potius quam infidelium filios liberaret: cui & concordat eius autoritas de correptione & gratia, 27. De gratia & lib. arbit. 50. quas 3I. habet. Et quod Deus sit personarum acceptor secundum numerum, patet per eunde, infra eode, sic dicentem; Hunc Deus suscitauit tertia die, & dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus preordinatis a Deo. Et infra 13. Crediderunt, quotquot preordinati erant ad vita aeterna. Vnde & Apost. ad Rom4. secundum propositum gratiae Dei, sicut & Dauides dicit beatitudine hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus. Et infra 9. Cum nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni aut mali, vt secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex voluntate dictum est, quia maior seruiet minori. Et infra eodem, Miserebor cui miserebor, &c. Et non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, cum toto processu capituli ad hoc idem. Quod tractans Augustinus Enchirid. 78. sic dicit; Ambo gemini natura itae filij nascebantur, nullis quidem operibus proprijs, sed originaliter ex Adam vinculo damnationis astricti; sed qui dixit, Miserebor cui misertus ero, Iacob dilexit per misericordiam gratuitam, Esau aute odio habuit per iudicium debitum, quod cum deberetur ambobus, in altero alter agnouit non de suis distantibe meritis sibi esse gloriandum, quod in eadem causa idem supplicium non incurrit, sed de diuinae gratiae largitate, quia, Neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Et de bono perscuerantiae 26. Duorum geminorum, quorum vnus assumitur, vnus relinquitur, dispar est exitus, merita communia. Et supra eiusdem 19. Ex duobus paruulis originali peccato pariter obstrictis, cur iste assumatur, ille relinquatur, & ex duobus aetate iam grandibus impiis: cur iste ita vocetur, vt vocantem sequatur, ille autem aut non vocetur, aut non ita vocetur, Inscrutabilia sunt iudicia Dei; Ex duobus autem piis: cur huic donetur perseuerantia vsque in finem, illi autem non donetur, Inscrutabilia sunt iudicia Dei. Idemque Enchirid. 75. Tunc non latebit, quod hunc latet, cur de duobus vnus esset assumendus per misericordiam, alius per iudicium relinquendus, in quo is qui assumeretur agnosceret, quid sibi per iudicium deberetur, nisi misericordia subueniret, cur ille potius quam iste fuerit assumptus, cum causa vna esset amborum. Dicitque beatus Gregorius 25. Moral. 14. super illud Iob trigesimo quarto, Ipso concedente pacem, quis est qui condemnet, nemo discutiat, cur alius trahatur ex dono, alius repellatur ex merito. Quibus & concors est Anselmus Prosolog. II. Deo sic dicens, Si vtcunque capi potest, cur malos potes velle saluare; illud certe nulla ratione comprehendi potest, cur de similibus malis, hos magis salues quam illos per summam bonitatem, & illos magis damnes quam illos per summam iustitiam. Hoc etiam plane probant Ieremias, Ioannes Baptista, & beata virgo Maria, quae sine omni merito praecedente sanctificabantur in vtero, alijs omnino similibus derelictis. Si quis autem huiusmodi sanctificationis qualiacunque merita sibi fingat, ponatur quod alia virgo similis virgini gloriosae similiter omnino vixisset; & si nullo modo Deus sit acceptor singularium personarum, sequitur quod Deus ex ea fuisset similiter incarnatus, sicque multas matres vnicus Dei Filius habuisset: Ego autem credo firmissime, quod etsi omnes filiae domus Iacob, sicut & domina mea vixissent; nulla tamen earum talis fuisset in acceptatione diuina, & quod ipsi soli prae omnibus virginis & matris donasset gaudium & honorem, ex ipsa singulariter incarnatus; Nullo tamen modo videtur, quod tanta sapientia, quae omnia disponit suauiter, vnicam sibi matrem studiosa prouidentia non singulariter & aeternaliter praeelegit, sed quae foret mater eius, quasi negligenter reliquit meritis & voluntatibus hominum varijs, & tanquam casui & fortunae, ac velut casui taxillorum. Verum quia Domino reuelante didiceram, quod opera Dei reuelare, & confiteri honorificum est & gratum; Ecce breuis historia ad hoc idem. Sciui quendam clericum iuuenem, seruitorem deuotum virginis gloriosae, qui vt purissimae virgini non habenti maculam neque rugam mentis aut corporis acceptius deseruiret, castitatem perpetuam nedum carnis sed & cogitationis, & voluntatis munditiam ei vouit; & idem votum in deuotionibus suis quotidie renouabat. Cui inuidens callidus ille serpens, qui mille per maeandros fraudesque fluxuosas quieta corda non desinit agitare, tantum virus temptationis infudit, vt inciperet sollicite cogitare, & dubius quodammodo disputare de valore, merito, & praemio castitatis, qui tandem fallaciter est delusus in tantum, vt paruipenderet castitatem etiam virginis benedictae, & consequenter totam san¬ ctissimam vitam eius, aestimans quod si alia foemina similem vitam aut sanctiorem duxisset. similis ei in caeteris, beatiorue fuisset. Quapropter & amando, & obsequia solita exhibendo, remissus & tepidus est effectus, qui dum quadam nocte dedisset oculis suis somnum, medentis gratiae radio visitatus ductus sibi videbatur per quendam in locum vnum amoenum, veluti paradisum, vbi & ostensa fuerat ei arbor incomparabiliter speciosa, & similiter pretiosa, quae radicata in terra, erigebatur in coelum, in cuius summitatem, quasi in nidulo puer paruulus quiescebat, eratque arbor secundum longitudinem spaciatim pulcherrimis nodi, distincta; volentique scire quae, & qualis esset haec arbor, responsum est ita: Haec est virginitas san ctae Mariae, statimque vno nodorum arboris ad instar oris aperto, facta est vox dicens, Ets omnes filiae domus Iacob, sicut illa vixissent, nulla tamen talis fuisset. Hoc etiam totum de acceptatione & praepositione vnius personarum aequalium & etiam minus dionae 210. capitulo magis patet. Ad id ultimum de praedicatione obiectum, dicendum, sicut de oratione 23um & 25am, dicunt; Christus enim qui ipsemet praedicauit hominibus ore proprio benedicto, vel per suos Apostolos, vel alios praedicatores quoscunque, noluit quod omnes audientes compungerentur, & acquiescerent veritati; Imo noluit quod aliquid aliud, aut aliter in minimo fieret vnquam per aliquem suum sermonem, quam plene fiebat, sicut capitulum 10. manife stat. Unde Esai. 5 5. Quomodo descendit imber & nix de coelo, & illuc vltra non reuertitur, fed inebriat terram, & infundit eam, & germinate eam facit, & dat semen serenti, & panem comedenti: sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo, non reuertetur ad me vacuum, sed faciet quodcunque volui, & prosperabitur in his ad quae misi illud. Et si tu quaeras, quare ergo voluit praedicare omnibus indistincte; Responsio patet per praedicta: Dicendum tamen quod hoc voluit propter eruditionem electorum, & punitionem reproborum. Vnde Mat. 12 & alibi frequenter, Qui habet aures audiendi, audiat: & Malt. 10. Non omnes capiunt ver bum istud, sed quibus datum est; qui potest capere, capiat. Et Iohan. 9. In iudicium ego in hunc mundum veni, vt qui non vident, videant; & qui vident, caeci fiant. Et Matth. 13. Inter rogatus a discipulis, quare turbis in parabolis praedicaret, respondit, quia, Vobis datum est nosse mysteria regni coelorum, illis autem non est datum. Idequ in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, & audientes non audiunt, neque intelligunt, vt adimpleatur in eis Propheta Esaiae dicentis, Auditu audietis, & non intelligetis, & videntes bidebitis, & non videbitis; lncrassatum est cor populi huius, & auribus grauiter audierunt, & oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant, & auribus audiant, & corde intelligant, & conuertantur, & sanem eos. Et est Esaiae 6. sub verbis parum distantibus a praedictis. Et Marc4. expressius patet idem vbi postquam Dominus turbae in parabolis praedicauit 12. Apostolis ita dixit, Vobis datum est nosse mysteria regni Dei; Illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, vt Videntes videant, & non videant, & audientes audiant & non intelligant, ne quando conuertantur, & ) dimittantur eis peccata, Sed puri homines, qui nesciunt distinguere inter electos & reprobos, debent omnibus praedicare, optando eis salutem, sicut & orare pro omnibus, sicut 2gum & 25um capitula monstrauerunt. Vnde Ecclesiastis II. Mane semina semen tuum, & vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud, & si vtrumque simul, melius erit. Ideoque debet praedicatio fieri omnibus indistincte, vt electi aedificentur ad vitam reprobi vero vt minus noceant, & vt minus mali fiant, minusque damnentur, vel vt per praedicationem huiusmodi, velut per quendam gladium spiritus, seu quandam virgam spiritualem oris Domini feriantur, & vt nobis meritum augeatur: Dicit enim Apostolus ad Eph. 6. Assumite gladium spiritus quod est verbum Dei. Et Esaiae II. Percutiet terram virga oris sui, & spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et 2. ad Corinth. 2. Christi bonus odor sumus Deo in his qui salui fiunt, & in his qui pereunt; alijs quidem odor mortis in mortem, alijs autem odor vitae in vitam. Et Luc 10. In quamcunque domum intraueritis, primum dicite, Pax huic domui, & si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos reuerretur. Vnde August. de correptione & gratia 68. Patiantur se homines corripi, quando peccant, nec de ipsa correptione argumententur contra gratiam, nec de gratia contra cor reptionem; quia & peccatis iusta poena debetur, ad ipsam pertinet iusta correptio; quae medicinaliter exhibetur, etiam si salus aegrotantis incerta est, vt siis, qui corripitur, ad praedestinatorum numerum pertinet, sit ei correptio salubre medicamentum; si autem non pertinet, fit ei correptio poenale tormentum; sub isto ergo incerto ex charitate adhibenda est. Idem infra 75. Quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, omnibus, ne pereant, vel ne alios perdant, adhibenda nobis medicinaliter seuera correntio; Dei autem est facere eam illis vtilem, quos ipse praesciuit, & praedestinauit conformes fieri imaginis filij sui. Et sequitur 76. Si enim aliquando timore corripimus, ne aliquis inde pereat, cur non timore etiam corripimus, ne aliquis inde plus pereat; & supra 73. tractans Autoritatem Lucae praemissam, Ad nos, inquit, cum nescimus quisnam sit filius pacis secundum praedestinationem Dei, aut non; sic pertinet nullum exceptum facere, nullumque discernere, sed velle omnes saluos fieri, quibus praedicamus hanc pacem. Neque enim metuendum ne perdamus eam, si ille cui praedicamus, non est filius pacis, ignorantibus nobis; Ad nos enim reuertetur, id est, nobis proderit, Dictum autem Gregorij non contradicit praemissis: Si enim primus parens perseueranter stetisset, Deus aliter ordinasset: His igitur praelibatis, iam restat prosequi quae sequuntur. Cum ergo inprimis arguitur, quod quis potest mereri a Deo aliquid de condigno, pro solutionis materia est sciendum, quod mereri est facere aliquid praemiandum, id est, dignum vel debitum praemiari; omne autem debitum, dignum, vel condignum est rationabile atque iustum; Ideoque sicut 2I. capitulum de rationabili, & iusto distinxit; sic est de debito, digno, & condigno similiter distinguendum; quod de condigno, quia de ipso arguitur, sufficiat demonstrare, ipsoque cognito reliqua non latebunt. Est igitur condignum prius naturaliter & antecedenter voluntati diuinae, vel posterius & subsequenter, vel etiam mixtum quodammodo ex ambobus: Vel sub alijs verbis idem; Est condignui per se absolutem, & de inflexibili rigore iustitie: est condignum per accidens & respectu voluntatis diuine, & de iustitia dependente ab ea; Est condignum mixtum quodammodo ex vtrisque. Pro modo quoque loquendi com muni omnium, proprioque Doctorum vlterius est sciendum; quod mereri de condigno diuersimode sumitur in bono & in malo; dicitur enim quod quis peccans meretur condigne paenam aeternam, quia tam malum est illud peccatum, quod ex sola eius malitia poena aeterna sine omni iuris iniuria infligi poterit sic peccanti; Dicitur autem quod nullus meretur condigne vitam aeterna quia nullius opus est tam bonum aut tam meritorium apud Deum, vt ei ex illius solius bonitate aut merito vita eterna sine omni gratia debeatur, imo nec quicqua boni distincti omnino, sicut superius est argutum. Hi tamen duo modi eius quod est mereri condigne, possunt reduci ad aliquod vnum commune vniuocum, analogumue ambobus, quod forsan est facere aliquid, cui iuste potest retribui pura merces; ita quod haec dictio, pura, excludat in mercede omne gratis illatum bonum, vel malum, & hoc est condignum potentiale, quia iuste potest retribui sibi merces. Possum ergo a principio altius ordiendo, distinguere aliter de mereri, & demereri condigne, scilicet actualiter & potentialiter: Actualiter mereri, est facere aliquid praemiandum, scilicet cui praemium actualiter debeatur, & sic nullus peccans meretur poenam aliam quam habebit; Non enim est dignum aut debitum, quod aliter puniatur, quam Deus ipsum statuit puniendum; & istud, mereri, potest subdistingui tribus modis praedictis: Mereri autem potentialiter est facere aliquid praemiabile, scilicet cui praemium posset reddi; sicque omnis peccans mortaliter tam damnandus quam saluandus meretur maiorem poenam quam habebit, & forsan poenam aeternam quantamlibet intensiue: Posset enim Deus iuste punire quemlibet sic peccantem maiori poena quam pniet, & forsitan quantacunqe. Istud autem mereri, seu mereri condigne potentialiter est mixtum quodammodo ex mereri condigne antecedenter, & subsequenter voluntati diuinae, sicut 2I. huius in suo simili planius exponebat: Quod enim faciat hoc vel illud, dependet a voluntate diuina secundum e. cap, sed quod facto hoc vel illo posset vel non posset digne sibi retribui pura merces, necessarium est omnino. Loquendo ergo de mereri condigne actualiter primo modo, scilicet antecedenter voluntati diuine per se & absolute, videtur quod nullus potest quicquam mereri a Deo bonum nec malum sicut ostendebant alia argumenta; secundo autem modo potest, iam omne quod Deus vult & statuit, dignum est & condignum, sicut superius monstrabatur. Tertio modo similiter potest quis mereri condigne actualiter bonum & malum a Deo, scilicet tale bonum vel malum quod supra probatum est sequi inseperabiliter suum opus. Quod enim faciat tale opus pendet ex voluntate diuina, sicut 9. cap. ostendebat: sed quod facto tali opere cum suis circumstantijs vniuersis comitetur tale bonum vel malum non dependet a voluntate diuina, sed de necessitate consequitur, sicut ad hunc currere, hunc moueri. Quare & vnum de prioribus argumentis non tenet, illud scilicet quod arguebat, istud praemium necessario consequens necessitate voluntatem diuinam ad ipsum volendum reddere, & reddendum, qui ipsum meretur; quoniam sicut ipsa libere vult & facit tale meritum in quocunque, sic & omnia que necessario consequuntur. Per hanc etiam distinctionem premissam multa soluuntur, quae superius sunt arguta. Ad illud autem quod arguit, actum virtuosum mereri condigne omne bonum vtile & delectabile distinctum contra bonum honestum, quia melior est hoc & illo; Dicedum hoc non sequi, sicut si Ioha. saluet vitam Petri, non propterea Petrus tenetur sibi reddere omnia bona sua, cum tasmen quantumcunque multa sint, & magna, sint multum minora benefi¬ cio preaccepto, sicut etiam si Iohannes doceat Petrum scienfias; & virtutes licet sint incofi¬ parabiliter meliores omnibus bonis Petri, non ideo tenetur Petrus retribuere Iohanni omnia bona sua; imo sufficit retribuere in talibus sicut potest, & folet retribui competenter. Vnde Phi. 9. Eth. 1. In quibus autem non sit propter confusionem, id est, promissionem ministrationis, id est, certae retributionis, hi quidem propter seipsos, id est, accipientes aut dantes, dictum est. quoniam inaccusabiles sunt: Talis enim secundum virtutem amicitia, & retributio facienda secundum electionem; hoc enim amici & virtutis. Sic autem videtur & Philosophia communicantibus; Non enim ad pecunias dignitas mensuratur, pretiumque eque ponderans non vtique fiet, sed forte quod sufficiens, quemadmodum ad deos & parentes contingens. Et hoc forsan est quia Petrus sine suo magno de trimento non sufficit retribuere eque ponderanter Iohafini; & licet Deus sufficiat, non tamen tenetur; Nullus enim merendo facit aliquid boni Deo, sed sibi; quare ergo tenetur Deus hoc retribuere de condigno? Et si tu dicas, quod ego sic arguebam superius; Fateor, sed hoc contra ponentes gratum mereri a Deo augmentum gratiae de condigno; & sic videtur argumentum procedere quod mereatur condigne remissionem poenae temporalis cuiuslibet quae est minor. Aliud vero quod arguit, illum qui super omnia amat Deum, debere ab eo similiter redamari, non bene aduertit analogiam in alijs amicitijs obseruandam: Non enim quantum dignior amatur ab aliquo, tantum readamare tenetur; sufficit enim quod minus redamet secundum excellentiam status sui. Dicit enim Philosophus 8. Eth7. Analogum autem in omnibus secundum superabundantiam existentibus amicitijs, id est, vno extremo amicitiae super aliud abundante in bonitate, & amationem fieri oportet. puta meliorem magis amari quam amare, & vtiliorem, & aliorum vnumquemque similiter. Cum enim secundum dignitatem amatio fiat, tunc sit aliqualiter aequalitas, quod vtique amicitiae esse videtur; & cum Deus siemelior & dignior infinite quocunque, videtur proportionalitatem sequendo, quod ipse sub nullo gradu amotis tenetur amantem quempiam redamare; & maxime quia // ille libere dat sibi totum illum amorem, teneturque Deum diligere quantum potest, sicut superius probabatur; & hoc potest breuis ratio suadere. Sint enim Iohannes, & Petrus, cum multis alijs Deum super omnia aequaliter diligentes; tunc si Deus teneretur rediligere super omnia quemcunque illorum, teneretur rediligere Iohanem super Petrum, & e contra, & quemlibet super quemlibet, & super caeteros vniuersos, & super B Mariam, & sicut vnicum verbum suum. Congruit tamen multum & decet Deum puregratuito suos tales amatores ineffabiliter redamare, imo verius praeamare; & hoc est quod testatur ille fidelis amicus Iohannes plurimum dilectus & diligens, primae suae Epist. 4. dicens; In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Ad Ansel & Arist respondendum quod talis tantum meretur secundum propriam praestitutionem, non secundum rigorem iustitiae absolutum; confirmatio vero huius rationis infirmabitur per praedicta. Ad caetera vero argumenta sequentia, vsque ad argumentum de merito Christi factum praehabita respondebunt: Et illud potest solui per distinctionem premissam de mereri condigne. Nam primo modo, antecedenter videlicet voluntati diuinae, & de absolute necessario & inflexibili rigore iustitiae videtur, quod Christus non meruit sibi, nec nobis resurrectionem a morte & vitam aeternam, nec quicquam huiusmodi: Si enim fecisset, esset necessarium absolute quod Deus haec redderet sibi & nobis, cum non possit esse iniustus; sicque Deus suscitaret, & beatificaret electos de necessitate simpliciter absoluta, & non de beneplacito liberae voluntatis, quod 9. cap non permittit, Videtur quoque possibile, licet nullus homo peccasset, Filium Dei assumpsisse hominem passibilem, & omnia vel similia, aut maiora vel pluries fecisse, & passum fuisse, sicut nunc fecit, non propter aliquod praemium sibi, vel alijs applicandum, sed sincerissima charitate tantummodo propter Deum, & post haec omnia deposuisse, & annihilasse hominem sic assumptum nunquam postea resumendum, & omnes alios homines, ac quamlibet creatura, nunqua aliquid creaturus; & idem videtur possibile, supposito lapsu hominis in peccatum, quoniam contradictionem formaliter nullatenus infert; & si ita fuisset, Christus nec sibi nec alijs meruisset aliquid de condigno primo modo praedicto; quare nec nunc, quia quantum meriti seu boni operis nunc habe bat, tunc tantum vel amplius habuisset. Christus insuper non meruit per naturam suam diuinam sed humanam, & hoc non ex naturalibus suis tantum, sed ex gratia gratis data, sicut 35. capitulum allegauit; quod & Lumbar. 3. Sent. dist. 13. & 18. similiter attestatur Hoc quoque videtur sentire Apostolus ad Rom. 1. dicens de Christo, Qui praedestinatus est filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri. Vbi Glossa; Ipse secundum quod homo est, praedestinatus est, id est, sine meritis sola gratia praeelectus, non solum vt esset caput nostrum, sed vt nec originem traheret, nec voluntate perperraret peccatum, & vt ex mortali natura clarificaretur immortaliter. Si ergo immora talitatem sibi non meruit de condigno, nec aliquid aliud vt videtur; quare nec nobis. Ipse etiam Dominus Iesus Christus videtur hoc testari realiter & in facto, agendo gratias Deo Patri quoniam audiuit eum, Iohan. II. Si tamen meruit de condigno, & puro debito audiri a Patre, nullae gratiae fuissent ei reddendae, sicut tricesimum primum capitulum arguebat: Quis enim verus & sapiens illi gratias aget aut retribuet, qui nunquam sibi fecit aliquid gratiosum aut tribuit quicquam gratis, cum proprium sit gratiarum actionis huius, vt sit retributio beneficij gratis facti. Pro quo dicit Philosophus 5. Eth. 8. In contrafacere proportionale commanet ciuitas; retributione autem commanent; propter quod & gratiarum sacramentum prompte faciunt, vt retributio sit; hoc enim proprium gratiae; refamulari enim oportet ei qui gratiam fecit, scilicet reagendo ei gratiam, qui primo aliquid gratis fecit. Cui concordat Tullius 20. veteris suae Rhetoricae, definiendo gratiam isto modo; Cratia est, in qua, amicitiarum & officiorum, id est, beneficiorum alterius memoria, & alterius voluntas remunerandi continetur: Vnde & Poeta, Cratia pro rebus merito debetur inemptis. Si aut p tem gratia esset rationabiliter referenda ei qui non facit aliquam gratiam, sed debitum purum tantum, emptor & venditor, locans & conducens, mercenarius seu seruus & dominus deberent mutuo gratias agere sibi ipsis, quod ratio prohibet, quia sine gratiarum actione huic inde est plenarie satis factum, & in omnibus retributum; quare ergo expectaretur vlterius gratiarum actio, quae est quaedam retributio vt dictum est: Nec consuetudo hoc habet; & absit quod omnes tales sint mutuo ingrati, cum nullus possit esse ingratus nisi gratiae gratis factae, sed secundum Apostolum ad Rom. 4. Ei, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum; quare non videtur quod a tali operario sit aliqua gratia suo domino referenda: Vnde Luc. 6. Si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Et infra 17. Quis vestrum habens seruum arantem aut pascentem, qui regressus de agro dicit illi statim; Transi, recumbe; & non dicit, Para quod caenem, & praecinge te, & ministra mihi donec manducem, & bibam, & post haec, tu manducabis & bibes; Nunquid gratiam habet seruo illi, quia fecit quod imperauerat ei? Non puto. Ex quo ergo Christus gratias egit Patri quia eum audiuit, videtur quod non meruit de condigno, vt permittitur, exaudiri, quare nec quicquam omnino simili ratione. Et cum arguitur quod meritum Christi excedit meritum cuiuslibet puri hominis infinite, quia sic Christus excedit quemlibet hominem; forsitan non oportet; quia sic potest argui de eius intellectione, volutione, locutione, ambulatione, & alia eius operatione quacunque: Meritum tamen Christi potest considerati dupliciter; vno modo quantum ad actum ipsum merendi, qui proprie dicitur meritum, & sic videtur fuisse tantum finitum, sicut anima, potentia, actus, & habitus vnde processit: Nam secundum praemissa 40a. parte corollarij, primi, huius, Nulla creatura est, nec esse poterit infinita? nec valet illa causalis; quia Christus excedit quemlibet hominem infinite, ideo meritum Christi similiter; quia sic Deus excedit quamlibet creaturam, & tamen non quilibet motus factus, vel possibilis fieri immediate a Deo, similiter excedit motum factum a qualibet creatura. Et specialiter haec causalis de merito Christi non renet, quia Christus habet duas naturas, diuinam scilicet infinitam, d& secundum illam non meruit; & humanam finitam, & secundum illam tantummodo meruit. Aliter potest considerati meritum Christi, scilicet quantum ad pretium, quod per illud obtulit Deo Patri, & sic potest dici congrue infinitum; Per actum enim meritorium propriae voluntatis humanae, se ipsum totum filium Dei perfectum Deum & hominem obtulit Deo Patri in pretium pro hominibus redimendis. Quapropter licet assumpsisset naturalia humana imperfectiora quantumlibet, & sic per actum voluntatis meritorium remissiorem in proportione quacunque seipsum similiter obtulisset; vel licet forsitan in naturalibus iam assumptis per actum voluntatis meritorium remissiorem quantum volueris se obtulisset similiter pro hominibus redimendis, ipsos sufficientissime redemisset, non ratione infinitatis actus, voluntatis, aut meriti proprie, sed ratione infiniti huius pretij infinities infiniti per meritum illud oblati; sicut si duorum volentium emere eandem rem vaenalem, vnus cum feruentissima voluntate offerat pretium minus iusto, alter cum remississima voluntate offerat pretium iustum, vel maius, hic rem habebit, ille carebit, & hoc non ratione diuersitatis actuum voluntatum, sed praetiorum tantummodo oblatorum. Vnde & 1. Tim. 2. Vnus, inquit, Apostolus Deus, & mediator Dei & hominum, homo Christus Iesus qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Et secundum istam sententiam potest intelligi dictum Anselmi 2. Cur Deus homo 14. superius allegatum, & hoc apparet per eundem infra eodem 200. sic dicentem: Quid misericordius intelligi valet quam peccatori tormentis aeternis damnato, & vnde se redimat non habenti, Deus Pater dicit, Accipe vnigenitum meum, & da pro te; & ipse Filius, Tolle me, & redime te; Quasi enim hoc dicunt, quando nos ad Christianam fidem vocant, & trahunt: Quid etiam iustius, quam vt ille cui datur precium maius omni debito, si debito datur affectu, dimittat omne debitum. Sed dato quod meritum Christi fuisset infinitum in specie meriti proprie, adhuc non sequitur quod meruisset aliquid de condigno primo modo, scilicet antecedenter voluntati diuinae; quia adhuc voluntas diuina prius natura fecisset in voluntate Christi humana meritum eius quodcunque, & prius aeternaliter & tempore, & natura voluisset Christum, & quemlibet Christianum habere quicquid per illud meruit sibi vel suis, sicut ex praemissis capitulo isto & alijs poterit apparere. Et si mihi non creditis, saltem credite veritati dicenti, Ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater ipse mihi mandatum dedit, quid dicam, & quid loquar, Iohan. 12. Et supra 5. Non possum ego a meipso facere quicquam, sed sicut audio, iudico, & iudicium meum verum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me, Patris. Quod tractans Augustinus super Iohan. parte 22. homilia 45. seu. 99. totius sic dicit, Propter personam Filij vnam ex duabus substantijs diuina humanaque constantem, aliquando secundum quod Deus est loquitur, vt est illud quod ait, Ego & Pater vnum sumus; aliquando secundum id quod homo est, vt est illud, Quoniam Pater maior me est, secundum quod accepimus ab eo dictum & hoc vnde nunc disputo, Non possum a me ipso facere quicquam, sed sicut audio, iudico. His tamen non obstantibus, quidam conantur astruere, quod Christus meruit de condigno tam sibi quam nobis. Illud enim meretur quis condigne quod si exigat, est necessarium sibi reddi: sed si Christus exigat gloriam sibi & nobis, est necessarium eam reddi. Christus quoque merendo voluit gloriam reddi sibi & suis, & quicquid voluit, necesse erat impleri; Aliter enim voluntas diuina posset frustrari, quod capitulum Ioum prohibet manifeste. Quibus breuiter respondendum, quoniam primum assumptum non est verum vniuersaliter intellectum. Si enim Christus secundum quod possibile fuit ei sicut omnipotentia Dei monstrat, & patet per Lumbardum 3. sentent. dist. 18. assumpsisset corpus impassibile & perfecte gloriosum, quale nunc habet, & sine omni merito exegisset gloriam sibi vel nobis, fuisset necessarium illam reddi, non quia illam meruisset condigne, sed quia ita voluisset, & voluntas sua humana necessario fuisset conformis voluntati diuinae sicut ex praemissis apparet, & quia peccare non potest, & voluntas diuina necessario semper est iusta, & efficaciter adimpleta; vel si potuit voluntate humana voluntati diuinae contraire aut difformiter voluisse,: non fuisset necessarium tale volutum sibi reddi, quia nec iustum, sicut 2Iam capitulum ostendebat. Quicquid etiam Pater vel Spiritus Sanctus exigit est necessarium sibi reddi, sicut Ioun huius probat, & tamen nihil merentur. Si autem illud primum assumptum intelligatur hoc modo, quod omne illud meretur quis condigne, quod si exigat ratione meriti de condigno primo modo, scilicet antecedenter voluntati diuinae, & de rigore absolutae iustitiae, est similiter necessarium sibi reddi; dicendum vt prius, quod nec Christus, nec alius potest sic mereri actualiter quicquam a Deo; quare nec Christus potest ratione huius meriti exigere quicquam a Deo, nisi Christus possit errare, & velle contrarie aut difformiter voluntati diuinae: & si exigendo quicquam sic faceret, non esset necessarium sibi reddi, quia nec iustum, sicut 2rum capitulum demonstrabat. Alterum quoque argumentum praemissum per iam habita potest. solui: Residua vero obiecta superius per praecedentia sunt reiecta, vsque ad vltimum eorum quod fuit de distinctione meriti de congruo, & condigno, pro quo videtur talis distinctio facienda, quod meritum de condigno accipitur tripliciter vt est dictum; meritum vero de congruo est meritum potentiale de quo superius dicebatur, scilicet tale opus bonum vel malum quod de congruitate seu congruentia operis est praemiabile, scilicet possibile & habile praemiari; non quod de congruitate seu congruentia aliqua priori voluntate diuina sit actualiter praemiandum, sicut superius est ostensum.
Corollarium
COROLLARIVM. Coroll. contra quosdam alios recentissimos Pelagij defensores, fingentes quod licet homo nullo modo possit primam gratiam promereri, potest tamen ipsam proprijs tantum viribus impetrare.
EX his autem clare conuincitur error quidam recentissimus Pelagianorum fingentium, Equod licet homo nullo modo neque de condigno, neque de congruo valeat gratiam promereri; potest tamen ipsam proprijs tantum vitibus impetrare. Vnde & nec minus clare potest retundi error quidam Pelagianus ficturus forsitan & dicturus, quod Deus non dat gratiam homini propter aliquod meritum antecedens, sed propter merita sua futura praeuisa ab eo: sicut sator seminat bonum semen in terra quam peidet fructus vberes allaturam: Hi autem errores possunt faciliter corrigi per hic & superioribus capitulis praelibata. Multi quoque vt paruuli baptirati continuo decedentes, effectiue grandes recipiunt gratiam, qui nunquam ex ea proferunt fructum bonum, nunquam fructus dulces afferunt, sed amaros; nunquam vuas faciunt, sed labruscas; aut si quandoque faciant opera quaedam grata, reuertentes ad vomitum & gratiam suffocantes, faciunt plura mala, & in ipsis proficiunt & perdurant finaliter // obdurati,