Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 7
CAP. VII. Mouet quaestionem, nunquid aliquid sit in potestate voluntatis creatae: & ponit vnam responsionem, & corrigit.
HAEc autem praehabita grauem parturiunt quaestionem; Vtrum, scilicet, aliquid sit in potestate voluntatis creatae: quomodo namque iudicabitur aliquid in potestate voluntatis creatae, cum omnis eius actio & non actio dependet a voluntate diuina naturaliter praecedente, sicut 20. 30. & 32 secundi docebant? Quomodo enim est in potestate causae secundae, scilicet voluntatis creatae, quod causa prima, scilicet voluntas diuina, ipsam volendo praeueniat, quam etiam voluntatem diuinam oportet voluntatem creata necessario imitari, sicut decimum primi docet? Quomodo tandem est aliquis actus, cessatio, seu vacatio in potestate nostra, cum haec omnia fiant in nobis ex necessitate naturaliter praecedente, sicut secundum huius praemisit? Et si nihil sit in potestate voluntatis creatae, quomodo liberum arbitrium creatum saluatur? Aliqui hic respondent, quod supposita influentia generali aliquid est in potestate voluntatis creatae, aliter vero nihil. Sed de illa generali influentia est quaerendum, vtrum aliquid sit aut nihil; si nihil, nihilum inde venit; si aliquid, aut ergo creatura aut Creator; non creatura, quia Creator, scilicet Deus ipse, necessario requiritur tanquam causa vere efficiens cuiuslibet actionis voluntatis creatae, sicut praehabita docuerunt: si ponatur Creator, scilicet Deus ipse; aut ergo absolute quatenus est Deus tantumodo, aut quatenus est actualiter influens ad actum voluntatis creatae. Non primo modo, quia per 8. & 9. 1. sic nihil agit ad extra, quare nec influit illo modo, Si secundo modo & per 8. & 9. primi nihil agit ad extra, quare nec influit nisi volendo; & hoc non vniuersaliter & confuse, sed singulariter & distincte, sicut & cognoscit, vt per 22. 27. & sequentia primi faciliter ostendetur; sicque eius influentia generalis est eius volentia, siue volutio specialis, qua vult specialiter facere hoc vel illud. Nihil aliud ergo est dicere, supposita influentia generali, aliquis actus est in potestate voluntatis creatae, quam dicere, supposita Dei volutione, seu volentia speciali ad aliquem certum actum voluntatis creatae, ille actus est in potestate voluntatis creatae; sicque ista responsio quaestionem non soluit, sed magis inuoluit. Si quis autem voluerit fingere, quod influentia generalis est conseruatio generalis rerum a Deo, ac eius permissio generalis, qua permittit res secundum potentias sibi inditas operari, & hac supposita potest voluntas creata ex se sola sine Deo aliter & proprie coagente producere actum suum, per 2I. secundi & sequentia clarissime conuincetur. Sed quia influentia generalis est nomen communiter vsitatum, & per omnium ora volans, ne illud inexpositum penitus simplicibus praetermittam, dico quod influentia generalis in sacris literis minime reperitur; sed secundum modum loquendi naturalium Philosophorum, Mathematicorum, & similiter Magicorum est emanatio, seu irradiatio potius (vt placet Autori de radijs) a coelesti corpore in sibi subiecta generaliter deriuata. Posset tamen dici catholice influentia generalis Dei volentia siue volutio generalis, qua omnibus generaliter influit quicquid habent, sicut 8. & 9. primi docebant; quae tamen nequaquam sic est omnibus generalis, quin etiam singulis specialis, sicut 22. & 27. & sequentia primi docent.
On this page